Page images
PDF
EPUB

20

Major utrum populum frumenti copia pascat ;
Collectosne bibant imbres puteosne perennes
Jugis aquae ; (nam vina nihil moror illius orae ;
Rure meo possum quidvis perferre patique,
Ad mare cum veni generosum et lene requiro,
Quod curas abigat, quod cum spe divite manet
In venas animumque meum, quod verba ministret,
Quod me Lucanae juvenem commendet amicae.)
Tractus uter plures lepores, uter educet apros,
Utra magis pisces et echinos aequora celent,
Pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
Scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
Fortiter absumptis urbanus coepit haberi,
Scurra vagus non qui certum praesepe teneret,
Impransus non qui civem dinosceret hoste,
Quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
Pernicies et tempestas barathrumque macelli,
Quidquid quaesierat ventri donabat avaro.
Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
Aut paulum abstulerat patinas coenabat omasi
Vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
Scilicet ut ventres lamna candente nepotum
Diceret urendos, corrector Bestius. Idem
Quidquid erat nactus praedae majoris ubi omne
Verterat in fumum et cinerem, 'Non hercule miror,'
Aiebat, 'si qui comedunt bona, cum sit obeso
Nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.'
Nimirum hic ego sum ; nam tuta et parvula laudo
Cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;
Verum ubi quid melius contingit et unctius idem
Vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
Conspicitur nitidis fundata pecunia villis:

30

40 XVI.

10

NE perconteris fundus meus, optime Quinti,
Arvo pascat herum an baccis opulentet olivae,
Pomisne et pratis an amicta vitibus ulmo,
Scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
Continui montes ni dissocientur opaca
Valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat Sol,
Laevum discedens curru fugiente vaporet.
Temperiem laudes. Quid, si rubicunda benigni
Corna
vepres

et pruna ferant, si quercus et ilex
Multa fruge pecus multa dominum juvet umbra,
Dicas adductum propius frondere Tarentum.
Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
Frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,
Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
Hae latebrae dulces, etiam si credis amoenae,
Incolumem tibi me praestant Septembribus horis.
Tu recte vivis si curas esse quod audis.
Jactamus jampridem omnis te Roma beatum ;
Sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,
Neve putes alium sapiente bonoque beatum,
Neu si te populus sanum recteque valentem
Dictitet occultam febrem sub tempus edendi
Dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
Si quis bella tibi terra pugnata marique
Dicat et his verbis vacuas permulceat aures :
“Tene magis salvum populus velit an populum tu
Servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi
Juppiter;" Augusti laudes agnoscere possis :
Cum pateris sapiens emendatusque vocari,
Respondesne tuo dic sodes nomine ?- Nempe
Vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.
Qui dedit hoc hodie cras si volet auferet, ut si
Detulerit fasces indigno detrahet idern.

20

30

[ocr errors]

“Pone, meum est:" inquit. Pono tristisque recedo. Idem si clamet furem, neget esse pudicum, Contendat laqueo collum pressisse paternum ; Mordear opprobriis falsis mutemque colores ? Falsus honor juvat et mendax infamia terret Quem nisi mendosum et medicandum ? Vir bonus est quis ?

40 Qui consulta patrum, qui leges juraque servat, Quo multae magnaeque secantur judice lites, Quo res sponsore et quo causae teste tenentur. Sed videt hunc omnis domus et vicinia tota Introrsum turpem, speciosum pelle decora. “Nec furtum feci nec fugi,” si mihi dicat Servus, “ Habes pretium, loris non ureris,” aio. “Non hominem occidi.” “Non pasces in cruce corvos.” “Sum bonus et frugi.” “Renuit negitatque Sabellus : Cautus enim metuit foveam lupus accipiterque

50 Suspectos laqueos et opertum miluus hamum. Oderunt peccare boni virtutis amore; Tu nihil admittes in te formidine poenae : Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis ; Nam de mille fabae modiis cum surripis unum, Damnum est non facinus mihi pacto lenius isto.” Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, Quandocunque deos vel porco vel bove placat, Jane pater ! clare, clare cum dixit, Apollo ! Labra movet metuens audiri : “Pulchra Laverna, 60 Da mihi fallere, da justo sanctoque videri, Noctem peccatis et fraudibus objice nubem." Qui melior servo, que liberior sit avarus, In triviis fixum cum se demittit ob assem, Non video ; nam qui cupiet metuet quoque; porro, Qui metuens vivet liber mihi non erit unquam. Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui Semper in augenda festinat et obruitur re. Vendere cum possis captivum occidere noli; Serviet utiliter : sine pascat durus aretque,

70

Naviget ac mediis hiemet mercator in undis ;
Annonae prosit; portet frumenta penusque.
Vir bonus et sapiens audebit dicere : “Pentheu,
Rector Thebarum, quid me perferre patique
Indignum coges ?” “Adimam bona.” “Nempe pecus, rem,
Lectos, argentum : tollas licet.” “ In manicis et
Compedibus saevo te sub custode tenebo."
Ipse deus simul atque volam me solvet.” Opinor
Hoc sentit: “Moriar; mors ultima linea rerum est.”

XVII.

10

QUAMVIS, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis
Quo tandem pacto deceat majoribus uti,
Disce, docendus adhuc, quae censet amiculus, ut si
Caecus iter monstrare velit; tamen adspice si quid
Et nos quod cures proprium fecisse loquamur.
Si te grata quies et primam somnus in horam
Delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
Si laedit caupona, Ferentinum ire jubebo;
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
Nec vixit male qui natus moriensque fefellit.
Si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
Te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
“Si pranderet olus patienter regibus uti
Nollet Aristippus.” “Si sciret regibus uti
Fastidiret olus qui me notat.” Utrius horum
Verba probes et facta doce, vel junior audi
Cur sit Aristippi potior sententia ; namque
Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
“Scurror ego ipse mihi, populo tu ; rectius hoc et
Splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex,
Officium facio: tu poscis vilia rerum,
Dante minor quamvis fers te nullius egentem.”
Omnis Aristippum decuit color et status et res,

20

Tentantem majora, fere praesentibus aequum.
Contra quem duplici panno patientia velat
Mirabor vitae via si conversa decebit.
Alter purpureum non exspectabit amictum,
Quidlibet indutus celeberrima per loca vadet,
Personamque feret non inconcinnus utramque;
Alter Mileti textam cane pejus et angui

30
Vitabit chlamydem, morietur frigore si non
Rettuleris pannum. Refer et sine vivat ineptus.
Res gerere et captos ostendere civibus hostes
Attingit solium Jovis et caelestia tentat:
Principibus placuisse viris non ultima laus est.
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
Sedit qui timuit ne non succederet. Esto!
Quid qui pervenit, fecitne viriliter ? Atqui
Hic est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,
Ut parvis animis et parvo corpore majus :

40 Hic subit et perfert. Aut virtus nomen inane est, Aut decus et pretium recte petit experiens vir. Coram rege suo de paupertate tacentes Plus poscente ferent; distat sumasne pudenter An rapias. Atqui rerum caput hoc erat, hic fons. “ Indotata mihi soror est, paupercula mater, Et fundus nec vendibilis nec pascere firmus," Qui dicit, clamat, “ Victum date.” Succinit alter: “Et mihi dividuo findetur munere quadra.” Sed tacitus pasci si posset corvus haberet

50 Plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum, Qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, Aut cistam effractam et subducta viatica plorat, Nota refert meretricis acumina, saepe catellam, Saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox Nulla fides damnis verisque doloribus adsit. Nec semel irrisus triviis attollere curat Fracto crure planum, licet illi plurima manet Lacrima, per sanctum juratus dicat Osirim :

60

« PreviousContinue »