Page images
PDF
EPUB

Naturam expellas furca tamen usque recurret,
Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum
Certius accipiet damnum propiusque medullis,
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
Quem res plus nimio delectavere secundae,
Mutatae quatient. Si quid mirabere pones
Invitus. Fuge magna: licet sub paupere tecto
Reges et
regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
Pellebat, donec minor in certamine longo
Imploravit opes hominis frenumque recepit;
Sed postquam victor violens discessit ab hoste
Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic qui pauperiem veritus potiore metallis
Libertate caret, dominum vehit improbus atque
Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
Si pede major erit subvertet, si minor uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
Nec me dimittes incastigatum ubi plura
Cogere quam satis est ac non cessare videbor.
Imperat aut servit collecta pecunia cuique,
Tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
Excepto quod non simul esses caetera laetus.

30

40

50

XI.

QUID tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
Quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardes,
Smyrna quid et Colophon? Majora minorave fama,
Cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una,

An Lebedum laudas odio maris atque viarum?
Scis Lebedus quid sit; Gabiis desertior atque
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
Oblitusque meorum obliviscendus et illis
Neptunum procul e terra spectare furentem.
Sed neque qui Capua Romam petit imbre lutoque
Adspersus volet in caupona vivere; nec qui
Frigus collegit furnos et balnea laudat
Ut fortunatam plene praestantia vitam.
Nec si te validus jactaverit Auster in alto,
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet ac vultum servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
Tu quamcunque deus tibi fortunaverit horam
Grata sume manu, neu dulcia differ in annum,
Ut quocunque loco fueris vixisse libenter
Te dicas; nam si ratio et prudentia curas,
Non locus effusi late maris arbiter aufert,

Caelum non animum mutant qui trans mare currunt.
Strenua nos exercet inertia : navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est,
Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

XII.

FRUCTIBUS Agrippae Siculis quos colligis, Icci,
Si recte frueris non est ut copia major
Ab Jove donari possit tibi. Tolle querelas;
Pauper enim non est cui rerum suppetit usus.
Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
Divitiae poterunt regales addere majus.
Si forte in medio positorum abstemius herbis

A

Vivis et urtica, sic vives protinus ut te
Confestim liquidus Fortunae rivus inauret;
Vel quia naturam mutare pecunia nescit,
Vel quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur si Democriti pecus edit agellos
Cultaque dum peregre est animus sine corpore velox ;
Cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
Nil parvum sapias et adhuc sublimia cures :

Quae mare compescant causae, quid temperet annum,
Stellae sponte sua jussaene vagentur et errent,
Quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
Quid velit et possit rerum concordia discors,
Empedocles an Stertinium deliret acumen.
Verum seu pisces seu porrum et caepe trucidas
Utere Pompeio Grospho, et si quid petet ultro
Defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum.
Vilis amicorum est annona bonis ubi quid deest.
Ne tamen ignores quo sit Romana loco res:
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
Armenius cecidit; jus imperiumque Phraates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defundit Copia cornu.

[blocks in formation]

XIII.

Ur proficiscentem docui te saepe diuque
Augusto reddes signata volumina, Vini,
Si validus, si laetus erit, si denique poscet;
Ne studio nostri pecces odiumque libellis
Sedulus importes opera vehemente minister.
Si te forte meae gravis uret sarcina chartae,
Abjicito potius quam quo perferre juberis
Clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum
Cognomen vertas in risum et fabula fias.
Viribus uteris per clivos, flumina, lamas;
Victor propositi simul ac perveneris illuc,

10

Sic positum servabis onus, ne forte sub ala
Fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,
Ut vinosa glomus furtivae Pyrrhia lanae,
Ut cum pileolo soleas conviva tribulis.
Ne vulgo narres te sudavisse ferendo
Carmina, quae possint oculos auresque morari
Caesaris; oratus multa prece nitere porro.
Vade, vale, cave ne titubes mandataque frangas.

XIV.

VILLICE silvarum et mihi me reddentis agelli,
Quem tu fastidis habitatum quinque focis et
Quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
Certemus spinas animone ego fortius an tu
Evellas agro, et melior sit Horatius an res.
Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur
Fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
Insolabiliter, tamen istuc mens animusque
Fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra.
Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum:
Cui placet alterius sua nimirum est odio sors.
Stultus uterque locum immeritum causatur inique :
In culpa est animus, qui se non effugit unquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
Nunc urbem et ludos et balnea villicus optas ;
Me constare mihi scis, et discedere tristem
Quandocunque trahunt invisa negotia Romam.
Non eadem miramur; eo disconvenit inter
Meque et te: nam quae deserta et inhospita tesca
Credis amoena vocat mecum qui sentit, et odit
Quae tu pulchra putas. Fornix tibi et uncta popina
Incutiunt urbis desiderium, video, et quod
Angulus iste feret piper et thus ocius uva,
Nec vicina subest vinum praebere taberna
Quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cujus

[blocks in formation]

Ad strepitum salias terrae gravis: et tamen urges
Jampridem non tacta ligonibus arva bovemque
Disjunctum curas et strictis frondibus exples;
Addit opus pigro rivus, si decidit imber,
Multa mole docendus aprico parcere prato.
Nunc age quid nostrum concentum dividat audi.
Quem tenues decuere togae nitidique capilli,
Quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
Quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
Coena brevis juvat et prope rivum somnus in herba;
Nec lusisse pudet sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
Limat, non odio obscuro morsuque venenat;
Rident vicini glebas et saxa moventem.
Cum servis urbana diaria rodere mavis:

Horum tu in numerum voto ruis; invidet usum
Lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.
Optat ephippia bos, piger optat arare caballus;
Quam scit uterque libens censebo exerceat artem.

[blocks in formation]

XV.

QUAE sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
Quorum hominum regio et qualis via, (nam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius et tamen illis

Me facit invisum, gelida cum perluor unda
Per medium frigus. Sane murteta relinqui
Dictaque cessantem nervis elidere morbum
Sulphura contemni vicus gemit, invidus aegris,
Qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
Mutandus locus est et deversoria nota

Praeteragendus equus. "Quo tendis? Non mihi Cumas
Est iter aut Baias," laeva stomachosus habena
Dicet eques; sed equi frenato est auris in ore.)

10

« PreviousContinue »