Page images
PDF
EPUB

XV.

PASTOR cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam, .
Ingrato celeres obruit otio

Ventos ut caneret fera
Nereus fata : Mala ducis avi domum
Quam multo repetet Graecia milite,
Conjurata tuas rumpere nuptias

Et regnum Priami vetus.

Heu heu quantus equis, quantus adest viris Sudor ! quanta moves funera Dardanae Genti! Jam galeam Pallas et aegida

Currusque et rabiem parat. Nequicquam Veneris praesidio ferox Pectes caesariem grataque feminis

с

Imbelli cithara carmina divides;

Nequicquam thalamo graves
Hastas et calami spicula Cnosii
Vitabis strepitumque et celerem sequi
Ajacem ; tamen heu serus adulteros

Crines pulvere collines.
Non Laërtiaden exitium tuae
Genti, non Pylium Nestora respicis ?
Urgent impavidi te Salaminius

Teucer et Sthenelus sciens
Pugnae, sive opus est imperitare equis
Non auriga piger; Merionen quoque
Nosces. Ecce furit te reperire atrox

Tydides melior patre, Quem tu servus uti vallis in altera Visum parte lupum graminis immemor Sublimi fugies mollis anhelitu,

Non hoc pollicitus tuae. Iracunda diem proferet Ilio Matronisque Phrygum classis Achilleï ; Post certas hiemes uret Achaïcus

Ignis Iliacas domos.

XVI.

O MATRE pulchra filia pulchrior,
Quem criminosis cunque voles modum
Pones ïambis, sive flamma

Sive mari libet Hadriano.
Non Dindymene, non adytis quatit
Mentem sacerdotum incola Pythius,
Non Liber aeque, non acuta

Sic geminant Corybantes aera
Tristes ut irae, quas neque Noricus
Deterret ensis nec mare naufragum

Nec saevus ignis nec tremendo

Juppiter ipse ruens tumultu.
Fertur Prometheus, addere principi
Limo coactus particulam undique
Desectam, et insani leonis

Vim stomacho apposuisse nostro.
Irae Thyesten exitio gravi
Stravere, et altis urbibus ultimae
Stetere causae cur perirent

Funditus imprimeretque muris Hostile aratrum exercitus insolens. Compesce mentem : me quoque pectoris Tentavit in dulci juventa

Fervor et in celeres ïambos Misit furentem ; nunc ego mitibus Mutare quaero tristia, dum mihi Fias recantatis amica

Opprobriis animumque reddas.

XVII,

VELOX amoenum saepe

Lucretilem
Mutat Lycaeo Faunus et igneam
Defendit aestatem capellis

Usque meis pluviosque ventos.
Impune tutum per nemus arbutos
Quaerunt latentes et thyma deviae
Olentis uxores mariti,

Nec virides metuunt colubras
Nec Martiales Haediliae lupos,
Utcunque dulci, Tyndari, fistula
Valles et Usticae cubantis

Levia personuere saxa.
Di me tuentur, dis pietas mea
Et Musa cordi est. Hic tibi copia

Manabit ad plenum benigno

Ruris honorum opulenta cornu.
Hic in reducta valle Caniculae
Vitabis aestus et fide Teïa
Dices laborantes in uno

Penelopen vitreamque Circen;
Hic innocentis pocula Lesbii
Duces sub umbra, nec Semeležus
Cum Marte confundet Thyoneus

Proelia, nec metues protervum
Suspecta Cyrum, ne male dispari
Incontinentes injiciat manus
Et scindat haerentem coronam

Crinibus immeritamque vestem.

XVIII.

NULLAM, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit, neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus ?
At ne quis modici transiliat munera Liberi
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Euius,
Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam, nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus Amor sui
Et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem,
Arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro.

XIX.

MATER saeva Cupidinum
Thebanaeque jubet me Semeles puer

Et lasciva Licentia
Finitis animum reddere amoribus.

Urit me Glicerae nitor
Splendentis Pario marmore purius;

Urit grata protervitas
Et vultus nimium lubricus adspici.

In me tota ruens Venus
Cyprum deseruit, nec patitur Scythas

Et versis animosum equis Parthum dicere nec quae nihil attinent.

Hic vivum mihi caespitem, hic Verbenas, pueri, ponite thuraque

Bimi cum patera meri: Mactata veniet lenior hostia.

XX.

VILE potabis modicis Sabinum
Cantharis Graeca quod ego ipse testa
Conditum levi, datus in theatro

Cum tibi plausus,
Care Maecenas eques, ut paterni
Fluminis ripae simul et jocosa
Redderet laudes tibi Vaticani

Montis imago.
Caecubum et prelo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernae
Temperant vites neque Formiani

Pocula colles.

« PreviousContinue »