Page images
PDF
EPUB

Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum ; nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid, tunc rhombos minus aequora alebant ?
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido
Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo

50
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofella
Judice; nam frustra vitium vitaveris illud
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
Quinquennes oleas est et silvestria corna,
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et
Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit
Ille repotia natales aliosve dierum

60 Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Quali igitur victu sapiens utetur, et horum Utrum imitabitur ? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit qua non offendat sordibus, atque In neutram partem cultus miser. Hic neque servis, Albuti senis exemplo, dum munia didit Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam Convivis praebebit aquam; vitium hoc quoque magnum. Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum 70 Afferat. Imprimis valeas bene: nam variae res Ut noceant homini credas memor illius escae Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis Miscueris elixa, simul conchylia turdis, Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum Lenta feret pituita. Vides ut pallidus omnis Coena desurgat dubia ? Quin corpus onustum Hesternis vitiis animum quoque praegravat una,

80

Atque affigit humo divinae particulam aurae.
Alter ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit vegetus praescripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
Accedent anni et tractari mollius aetas
Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam
Quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit seu tarda senectus ?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
Illis nullus erat sed credo hac mente, quod hospes 90
Tardius adveniens vitiatum commodius quam
Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset!
Das aliquid famae quae carmine gratior aurem
Occupet humanam: grandes rhombi patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus; adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
As laquei pretium. “Jure,” inquit,“ Trausius istis
Jurgatur verbis; ego vectigalia magna

100
Divitiasque habeo tribus amplas regibus.” Ergo
Quod superat non est melius quo insumere possis ?
Cur eget indignus quisquam te divite? Quare
Templa ruunt antiqua deum ? Cur, improbe carae
Non aliquid patriae tanto emetiris acervo ?
Uni nimirum recte tibi semper erunt res.
0 magnus posthac inimicis risus! Uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius? Hic qui
Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
An qui contentus parvo metuensque futuri

110 In

pace ut sapiens aptarit idonea bello?
Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellam
Integris opibus novi non latius usum
Quam nunc accisis. Videas metato in agello
Cum

pecore et gnatis fortem mercede colonum,

6

“ Non ego,” narrantem," temere edi luce profesta
Quidquam praeter olus fumosae cum pede pernae.
Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,

120
Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat culpa potare magistra,
Ac venerata Ceres ita culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractae seria frontis.
Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus,
Quantum hinc imminuet? Quanto aut ego parcius aut vos,
O pueri, nituistis ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris herum natura neque illum
Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille;

130 Illum aut nequities aut vafri inscitia juris, Postremum expellet certe vivacior heres. Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofellae Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum Nunc mihi nunc alii. Quocirca vivite fortes Fortiaque adversis opponite pectora rebus.”

III.

“Sio raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis
Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo
Dic aliquid dignum promissis: incipe. Nil est:
Culpantur frustra calami, immeritusque laborat
Iratis natus paries dis atque poëtis.
Atqui vultus erat multa et praeclara minantis
Si vacuum tepido cepisset villula tecto.

10

Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro,
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos ?
Invidiam placare paras virtute relicta ?
Contemnere miser; vitanda est improba Siren
Desidia, aut quidquid vita meliore parasti
Ponendum aequo animo.” “Di te, Damasippe, deaeque
Verum ob consilium donent tonsore. Sed unde
Tam bene me nosti?” “Postquam omnis res mea Janum
Ad medium fracta est aliena negotia curo,
Excussus propriis. Olim nam quaerere amabam, 20
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset
Callidus huic signo ponebam millia centum;
Hortos egregiasque domos mercarier unus
Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
Imposuere mihi cognomen compita.” “Novi,
Et miror morbi purgatum te illius. Atqui
Emovit veterem mire novus, ut solet in cor
Trajecto lateris miseri capitisve dolore,
Ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.

30
Dum ne quid simile huic esto ut libet." “O bone, ne te
Frustrere; insanis et tu stultique prope omnes,
Si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira
Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
Solatus jussit sapientem pascere barbam
Atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
Nam male re gesta cum vellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stetit et, Cave faxis
Te quidquam indignum; pudor, inquit, te malus angit,
Insanos qui inter vereare insanus haberi.

40 Primum nam inquiram quid sit furere: hoc si erit in te Solo nil verbi pereas quin fortiter addam. Quem mala stultitia et quemcunque inscitia veri Caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex Autumat. Haec populos, haec magnos

formula reges Excepto sapiente tenet. Nunc accipe quare Desipiant omnes aeque ac tu qui tibi nomen

50

Insano posuere. Velut silvis ubi passim
Palantes error certo de tramite pellit,
Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit: unus utrique
Error, sed variis illudit partibus ; hoc te
Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
Qui te deridet caudam trahat. Est genus unum
Stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignes,

Ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;
Alterum et huic varum et nihilo sapientius ignes
Per medios fluviosque ruentis: clamet amica
Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
'Hic fossa est ingens, hic rupes maxima, serva !'
Non magis audierit quam Fufius ebrius olim,
Cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis,

60

« PreviousContinue »