Putet aper rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid, tunc rhombos minus aequora alebant? Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo Si quis nunc mergos suaves edixerit assos, Parebit pravi docilis Romana juventus. Sordidus a tenui victu distabit, Ofella Judice; nam frustra vitium vitaveris illud Si te alio pravum detorseris. Avidienus, Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, Quinquennes oleas est et silvestria corna, Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit Ille repotia natales aliosve dierum
Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Quali igitur victu sapiens utetur, et horum
Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit qua non offendat sordibus, atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis, Albuti senis exemplo, dum munia didit
Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam
Convivis praebebit aquam; vitium hoc quoque magnum. Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum Afferat. Imprimis valeas bene: nam variae res Ut noceant homini credas memor illius escae Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum Lenta feret pituita. Vides ut pallidus omnis Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum Hesternis vitiis animum quoque praegravat una,
Atque affigit humo divinae particulam aurae. Alter ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit vegetus praescripta ad munia surgit. Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, Sive diem festum rediens advexerit annus, Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique Accedent anni et tractari mollius aetas
Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam Quam puer et validus praesumis mollitiem, seu Dura valetudo inciderit seu tarda senectus ? Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus Illis nullus erat sed credo hac mente, quod hospes Tardius adveniens vitiatum commodius quam Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter Heroas natum tellus me prima tulisset!
Das aliquid famae quae carmine gratior aurem Occupet humanam: grandes rhombi patinaeque Grande ferunt una cum damno dedecus; adde Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti As laquei pretium. "Jure," inquit, "Trausius istis Jurgatur verbis; ego vectigalia magna Divitiasque habeo tribus amplas regibus." Ergo Quod superat non est melius quo insumere possis ? Cur eget indignus quisquam te divite? Quare Templa ruunt antiqua deum? Cur, improbe carae Non aliquid patriae tanto emetiris acervo? Uni nimirum recte tibi semper erunt res. O magnus posthac inimicis risus! Uterne Ad casus dubios fidet sibi certius? Hic qui Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, An qui contentus parvo metuensque futuri In pace ut sapiens aptarit idonea bello?
Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellam Integris opibus novi non latius usum
Quam nunc accisis. Videas metato in agello Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum,
"Non ego,” narrantem, “temere edi luce profesta Quidquam praeter olus fumosae cum pede pernae. Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas Et nux ornabat mensas cum duplice ficu. Post hoc ludus erat culpa potare magistra, Ac venerata Ceres ita culmo surgeret alto, Explicuit vino contractae seria frontis.
Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus,
Quantum hinc imminuet? Quanto aut ego parcius aut vos, O pueri, nituistis ut huc novus incola venit? Nam propriae telluris herum natura neque illum Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille; Illum aut nequities aut vafri inscitia juris, Postremum expellet certe vivacior heres. Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofellae Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum Nunc mihi nunc alii. Quocirca vivite fortes Fortiaque adversis opponite pectora rebus.”
"SIC raro scribis, ut toto non quater anno Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, Iratus tibi quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo
Dic aliquid dignum promissis: incipe. Nil est: Culpantur frustra calami, immeritusque laborat Iratis natus paries dis atque poëtis.
Atqui vultus erat multa et praeclara minantis Si vacuum tepido cepisset villula tecto.
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro, Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? Invidiam placare paras virtute relicta?
Contemnere miser; vitanda est improba Siren Desidia, aut quidquid vita meliore parasti
Ponendum aequo animo." "Di te, Damasippe, deaeque Verum ob consilium donent tonsore.
Tam bene me nosti?" "Postquam omnis res mea Janum
Ad medium fracta est aliena negotia curo,
Excussus propriis. Olim nam quaerere amabam, Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset Callidus huic signo ponebam millia centum; Hortos egregiasque domos mercarier unus Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale Imposuere mihi cognomen compita." "Novi, Et miror morbi purgatum te illius. Atqui Emovit veterem mire novus, ut solet in cor Trajecto lateris miseri capitisve dolore,
Ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
Dum ne quid simile huic esto ut libet." "O bone, ne te Frustrere; insanis et tu stultique prope omnes,
Si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me Solatus jussit sapientem pascere barbam Atque a Fabricio non tristem ponte reverti. Nam male re gesta cum vellem mittere operto Me capite in flumen, dexter stetit et, Cave faxis
Te quidquam indignum; pudor, inquit, te malus angit, Insanos qui inter vereare insanus haberi.
Primum nam inquiram quid sit furere: hoc si erit in te Solo nil verbi pereas quin fortiter addam. Quem mala stultitia et quemcunque inscitia veri Caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex Autumat. Haec populos, haec magnos formula reges Excepto sapiente tenet. Nunc accipe quare Desipiant omnes aeque ac tu qui tibi nomen
Velut silvis ubi passim
Palantes error certo de tramite pellit,
Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit: unus utrique Error, sed variis illudit partibus; hoc te
Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille Qui te deridet caudam trahat. Est genus unum Stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignes,
Ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; Alterum et huic varum et nihilo sapientius ignes Per medios fluviosque ruentis: clamet amica Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: 'Hic fossa est ingens, hic rupes maxima, serva!' Non magis audierit quam Fufius ebrius olim, Cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis,
« PreviousContinue » |