Page images
PDF
EPUB

Te canam magni Jovis et deorum Nuntium curvaeque lyrae parentem, Callidum quidquid placuit jocoso

Condere furto. Te boves olim nisi reddidisses Per dolum amotas puerum minaci Voce dum terret, viduus pharetra

Risit Apollo
Quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto
Thessalosque ignes et iniqua Trojae

Castra fefellit.
Tu pias laetis animas reponis
Sedibus virgaque levem coërces
Aurea turbam, superis deorum

Gratus et imis.

[graphic]

XI.

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoë, nec Babylonios Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur fugerit invida Aetas : carpe diem quam minimum credula postero.

XII.

QUEM virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio,
Quem deum ? Cujus recinet jocosa

Nomen imago
Aut in umbrosis Heliconis oris
Aut super Pindo, gelidove in Haemo
Unde vocalem temere insecutae

Orphea silvae
Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris

Ducere quercus ?
Quid prius dicam solitis parentis
Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum

Temperat horis ?
Unde nil majus generatur ipso,
Nec viget quidquam simile aut secundum :
Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.

Proeliis audax neque te silebo
Liber, et saevis inimica Virgo
Beluis, nec te, metuende certa

Phoebe sagitta.
Dicam et Alciden puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis

Stella refulsit.
Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti fugiuntque nubes,
Et minax, quod sic voluere, ponto

Unda recumbit.
Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem an superbos
Tarquini fasces dubito, an Catonis

Nobile letum.
Regulum et Scauros, animaeque magnae
Prodigum Paullum superante Poeno,
Gratus insigni referam Camena,

Fabriciumque.
Hunc et incomptis Curium capillis
Utilem bello tulit et Camillum
Saeva paupertas et avitus apto

Cum lare fundus.
Crescit occulto velut arbor aevo
Fama Marcelli; micat inter omnes
Julium sidus velut inter ignes

Luna minores.
Gentis humanae pater atque custos
Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data: tu secundo

Caesare regnes.
Ille, seu Parthos Latio imminentes
Egerit justo domitos triumpho
Sive subjectos Orientis orae

Seras et Indos,

Te minor latum reget aequus orbem ;
Tu gravi curru quaties Olympum,
Tu parum castis inimica mittes

Fulmina lucis.

[graphic][merged small]

Cum tu, Lydia, Telephi
Cervicem roseam, cerea Telephi

Laudas brachia, vae meum
Fervens difficili bile tumet jecur.

Tum nec mens mihi nec color Certa sede manet, humor et in genas

Furtim labitur, arguens Quam lentis penitus macerer ignibus.

Uror, seu tibi candidos Turparunt humeros immodicae mero

Rixae, sive puer furens
Impressit memorem dente labris notam.

Non, si me satis audias,
Speres perpetuum dulcia barbare

Laedentem oscula, quae Venus
Quinta parte sui nectaris imbuit.

Felices ter et amplius
Quos irrupta tenet copula, nec malis.

Divulsus querimoniis
Suprema citius solvit amor die.

XIV.

O NAVIS, referent in mare te novi
Fluctus! O quid agis ? Fortiter occupa
Portum. Nonne vides ut

Nudum remigio latus
Et malus celeri saucius Africo
Antennaeque gemant ac sine funibus
Vix durare carinae

Possint imperiosius
Aequor ? Non tibi sunt integra lintea,
Non di, quos iterum pressa voces malo.
Quamvis Pontica pinus,

Silvae filia nobilis,
Jactes et genus et nomen inutile ;
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit. Tu, nisi ventis

Debes ludibrium, cave.
Nuper sollicitum quae mihi taedium,
Nunc desiderium curaque non levis,
Interfusa nitentes

Vites aequora Cycladas.

« PreviousContinue »