Ut ora vertat huc et huc euntium Sectus flagellis hic triumviralibus Contra latrones atque servilem manum 66 V. AT, o deorum quidquid in caelo regit Quid iste fert tumultus? aut quid omnium Per liberos te, si vocata partubus Lucina veris affuit, Per hoc inane purpurae decus precor, Per improbaturum haec Jovem, Ut haec trementi questus ore constitit Impube corpus quale posset impia Crines et incomptum caput Et uncta turpis ova ranae sanguine, Herbasque quas Iolcos atque Hiberia Et ossa ab ore rapta jejunae canis At expedita Sagana per totam domum Quo posset infossus puer Longo die bis terque mutatae dapis Inemori spectaculo, Cum promineret ore quantum exstant aqua Exsucca uti medulla et aridum jecur Intabuissent pupulae. Non defuisse masculae libidinis Et otiosa credidit Neapolis Et omne vicinum oppidum, Hic irresectum saeva dente livido Canidia rodens pollicem Quid dixit aut quid tacuit? "O rebus meis Non infideles arbitrae, Nox et Diana quae silentium regis Arcana cum fiunt sacra, Nunc, nunc adeste, nunc in hostiles domos Iram atque numen vertite! Formidolosis dum latent silvis ferae Senem, quod omnes rideant, adulterum 57 Latrent Suburanae canes Nardo perunctum, quale non perfectius Quid accidit? Cur dira barbarae minus Quibus superbam fugit ulta pellicem, Cum palla, tabo munus imbutum, novam Atqui nec herba nec latens in asperis Indormit unctis omnium cubilibus Oblivione pellicum. Ah ah! solutus ambulat veneficae Non usitatis, Vare, potionibus, Ad me recurres, nec vocata mens tua Maius parabo, maius infundam tibi Priusque caelum sidet inferius mari, Tellure porrecta super, Quam non amore sic meo flagres uti Bitumen atris ignibus." Sub haec puer jam non ut ante mollibus Lenire verbis impias, Sed dubius unde rumperet silentium Misit Thyesteas preces: Venena, magnum fas nefasque, non valent Convertere humanam vicem; Diris agam vos; dira detestatio Nulla expiatur victima. Quin ubi perire jussus exspiravero Nocturnus occurram Furor Petamque vultus umbra curvis unguibus, Quae vis deorum est manium, 94 Et inquietis assidens praecordiis Pavore somnos auferam. Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens Contundet obscoenas anus; Post insepulta membra different lupi Neque hoc parentes heu mihi superstites VI. QUID immerentes hospites vexas canis Quin huc inanes, si potes, vertis minas Nam qualis aut Molossus aut fulvus Lacon, Amica vis pastoribus, Agam per altas aure sublata nives Quaecunque praecedet fera: Tu cum timenda voce complesti nemus Cave, cave: namque in malos asperrimus Qualis Lycambae spretus infido gener Aut acer hostis Bupalo. An si quis atro dente me petiverit Inultus ut flebo puer? VII. Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris Parumne campis atque Neptuno super 4 Non ut superbas invidae Karthaginis Intactus aut Britannus ut descenderet Sed ut secundum vota Parthorum sua Ut immerentis fluxit in terram Remi VIII. ROGARE longo putidam te seculo, Vires quid enervet meas! Frontem senectus exaret, Podex velut crudae bovis. Sed incitat me pectus et mammae putres, Venterque mollis et femur tumentibus Exile suris additum. Esto beata, funus atque imagines Ducant triumphales tuum, Nec sit marita, quae rotundioribus Onusta baccis ambulet. Quid, quod libelli Stoici inter sericos Jacere pulvillos amant: 16 |