Page images
PDF
EPUB

Ut ora vertat huc et huc euntium

Liberrima indignatio?
Sectus flagellis hic triumviralibus

Praeconis ad fastidium
Arat Falerni mille fundi jugera

Et Appiam mannis terit,
Sedilibusque magnus in primis eques

Othone contempto sedet!
Quid attinet tot ora navium gravi

Rostrata duci pondere
Contra latrones atque servilem manum

Hoc, hoc tribuno militum ?

V.

“At, o deorum quidquid in caelo regit

Terras et humanum genus, Quid iste fert tumultus ? aut quid omnium

Vultus in unum me truces ? Per liberos te, si vocata partubus

Lucina veris affuit, Per hoc inane purpurae

decus

precor, Per improbaturum haec Jovem, Quid ut noverca me intueris aut uti

Petita ferro bellua?"
Ut haec trementi questus ore constitit

Insignibus raptis puer,
Impube corpus quale posset impia

Mollire Thracum pectora,
Canidia brevibus implicata viperis

Crines et incomptum caput
Jubet sepulcris caprificos erutas,

Jubet cupressus funebres,
Et uncta turpis ova ranae sanguine,

Plumamque nocturnae strigis,

Herbasque quas Iolcos atque Hiberia

Mittit venenorum ferax,
Et ossa ab ore rapta jejunae canis

Flammis aduri Colchicis.
At expedita Sagana per totam domum

Spargens Avernales aquas
Horret capillis, ut marinus asperis

Echinus aut currens aper. Abacta nulla Veia conscientia

Ligonibus duris humum
Exhauriebat ingemens laboribus,

Quo posset infossus puer
Longo die bis terque mutatae dapis

Inemori spectaculo,
Cum promineret ore quantum exstant aqua

Suspensa mento corpora ;
Exsucca uti medulla et aridum jecur

Amoris esset poculum,
Interminato cum semel fixae cibo

Intabuissent pupulae.
Non defuisse masculae libidinis

Ariminensem Foliam
Et otiosa credidit Neapolis

Et omne vicinum oppidum,
Quae sidera excantata voce Thessala

Lunamque caelo deripit.
Hic irresectum saeva dente livido

Canidia rodens pollicem
Quid dixit aut quid tacuit? “O rebus meis

Non infideles arbitrae,
Nox et Diana quae silentium regis

Arcana cum fiunt sacra,
Nunc, nunc adeste, nunc in hostiles domos

Iram atque numen vertite!
Formidolosis dum latent silvis ferae

Dulci sopore languidae,
Senem, quod omnes rideant, adulterum

[ocr errors]

57

Latrent Suburanae canes
Nardo perunctum, quale non perfectius

Meae laborarint manus.-
Quid accidit? Cur dira barbarae minus

Venena Medeae valent?
Quibus superbam fugit ulta pellicem,

Magni Creontis filiam,
Cum palla, tabo munus imbutum, novam

Incendio nuptam abstulit.
Atqui nec herba nec latens in asperis

Radix fefellit me locis.
Indormit unctis omnium cubilibus

Oblivione pellicum.-
Ah ah! solutus ambulat veneficae

Scientioris carmine.
Non usitatis, Vare, potionibus,

O multa fleturum caput,
Ad me recurres, nec vocata mens tua

Marsis redibit vocibus :
Maius parabo, maius infundam tibi

Fastidienti poculum,
Priusque caelum sidet inferius mari,

Tellure porrecta super,
Quam non amore sic meo flagres uti

Bitumen atris ignibus."
Sub haec puer jam non ut ante mollibus

Lenire verbis impias,
Sed dubius unde rumperet silentium

Misit Thyesteas preces:
Venena, magnum fas nefasque, non valent

Convertere humanam vicem ;
Diris agam vos; dira detestatio

Nulla expiatur victima.
Quin ubi perire jussus exspiravero

Nocturnus occurram Furor
Petamque vultus umbra curvis unguibus,

Quae vis deorum est manium,

9

Et inquietis assidens praecordiis

Pavore somnos auferam.
Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens

Contundet obscoenas anus;
Post insepulta membra different lupi

Et Esquilinae alites;
Neque hoc parentes heu mihi superstites

Effugerit spectaculum.

VI.

Quid immerentes hospites vexas canis

Ignavus adversum lupos ?
Quin huc inanes, si potes, vertis minas

Et me remorsurum petis?
Nam qualis aut Molossus aut fulvus Lacon,

Amica vis pastoribus,
Agam per altas aure sublata nives

Quaecunque praecedet fera:
Tu cum timenda voce complesti nemus

Projectum odoraris cibum.
Cave, cave: namque in malos asperrimus

Parata tollo cornua,
Qualis Lycambae spretus infido gener

Aut acer hostis Bupalo.
An si quis atro dente me petiverit

Inultus ut flebo puer ?

VII.

Quo, quo scelesti ruitis ? aut cur dexteris

Aptantur enses conditi?
Parumne campis atque Neptuno super

Fusum est Latini sanguinis,

4

Non ut superbas invidae Karthaginis

Romanus arces ureret,
Intactus aut Britannus ut descenderet

Sacra catenatus via,
Sed ut secundum vota Parthorum sua

Urbs haec periret dextera ?
Neque hic lupis mos nec fuit leonibus

Unquam nisi in dispar feris.
Furorne caecus, an rapit vis acrior,

An culpa ? Responsum date.
Tacent et albus ora pallor inficit

Mentesque perculsae stupent.
Sic est: acerba fata Romanos agunt

Scelusque fraternae necis,
Ut immerentis fluxit in terram Remi

Sacer nepotibus cruor.

VIII.

ROGARE longo putidam te seculo,

Vires quid enervet meas!
Cum sit tibi dens ater et rugis vetus

Frontem senectus exaret,
Hietque turpis inter aridas nates

Podex velut crudae bovis.
Sed incitat me pectus et mammae putres,

Equina quales ubera,
Venterque mollis et femur tumentibus

Exile suris additum.
Esto beata, funus atque imagines

Ducant triumphales tuum,
Nec sit marita, quae rotundioribus

Onusta baccis ambulet.
Quid, quod libelli Stoici inter sericos

Jacere pulvillos amant:

16

« PreviousContinue »