Page images
PDF
EPUB

Telephum, quem tu petis, occupavit
Non tuae sortis juvenem puella
Dives et lasciva, tenetque grata

Compede vinctum.
Terret ambustus Phaëthon avaras
Spes, et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus

Bellerophontem,
Semper ut te digna sequare et ultra
Quam licet sperare nefas putando
Disparem vites. Age jam, meorum

Finis amorum-
Non enim posthac alia calebo
Femina-condisce modos amanda
Voce quos reddas; minuentur atrae

Carmine curae.

XII.

JAM veris comites quae mare temperant
Impellunt animae lintea Thraciae;
Jam nec prata rigent nec fluvii strepunt

Hiberna nive turgidi.
Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
Infelix avis et Cecropiae domus
Aeternum opprobrium, quod male barbaras

Regum est ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula,
Delectantque deum cui pecus et nigri

Colles Arcadiae placent.
Adduxere sitim tempora, Virgili;
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, juvenum nobilium cliens,

Nardo vina merebere.

Nardi parvus onyx eliciet cadum
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus amaraque

Curarum eluere efficax.
Ad
quae

si

properas gaudia, cum tua Velox merce veni: non ego te meis Immunem meditor tingere poculis,

Plena dives ut in domo.
Verum pone moras et studium lucri,
Nigrorumque memor, dum licet, ignium
Misce stultitiam consiliis brevem:

Dulce est desipere in loco.

XIII.

AUDIVERE, Lyce, di mea vota, di
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen .
Vis formosa videri

Ludisque et bibis impudens
Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis et
Doctae psallere Chiae

Pulchris excubat in genis.
Importunus enim transvolat aridas
Quercus, et refugit te quia luridi
Dentes, te quia rugae

Turpant et capitis nives.
Nec Coae referunt jam tibi purpurae
Nec clari lapides tempora, quae semel
Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.
Quo fugit venus, heu, quove color? decens
Quo motus ? quid habes illius, illius,
Quae spirabat amores,

Quae me surpuerat mihi,

Felix post Cinaram, notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cinarae breves
Annos fata dederunt,

Servatura diu parem
Cornicis vetulae temporibus Lycen,
Possent ut juvenes visere fervidi
Multo non sine risu

Dilapsam in cineres facem.

XIV.

QUAE cura patrum quaeve Quiritium Plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum

Per titulos memoresque fastos Aeternet, o qua sol habitabiles Illustrat oras maxime principum ? Quem legis expertes Latinae

Vindelici didicere nuper Quid Marte posses. Milite nam tuo Drusus Genaunos, implacidum genus, Breunosque veloces, et arces

Alpibus impositas tremendis Dejecit acer plus vice simplici; Major Neronum mox grave proelium Commisit immanesque Raetos

Auspiciis pepulit secundis, Spectandus in certamine Martio, Devota morti pectora liberae Quantis fatigaret ruinis;

Indomitas prope qualis undas Exercet Auster, Pleïadum choro Scindente nubes, impiger hostium Vexare turmas et frementem

Mittere equum medios per ignes.

Sic tauriformis volvitur Aufidus,
Qui regna Dauni praefluit Apuli,
Cum saevit horrendamque cultis

Diluviem meditatur agris,
Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu
Primosque et extremos metendo

Stravit humum sine clade victor,
Te copias, te consilium et tuos
Praebente divos. Nam tibi, quo die
Portus Alexandrea supplex

Et vacuam patefecit aulam, Fortuna lustro prospera tertio Belli secundos reddidit exitus, Laudemque et optatum peractis

Imperiis decus arrogavit. Te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes Miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

Te fontium qui celat origines Nilusque et Ister, te rapidus Tigris, Te belluosus qui remotis

Obstrepit Oceanus Britannis, Te non paventis funera Galliae Duraeque tellus audit Hiberiae, Te caede gaudentes Sigambri

Compositis venerantur armis.

XV.

PHOEBUS volentem proelia me loqui
Victas et urbes increpuit lyra,
Ne parva Tyrrhenum per aequor

Vela darem. Tua, Caesar, aetas
Fruges et agris rettulit uberes
Et signa nostro restituit Jovi
Derepta Parthorum superbis

Postibus, et vacuum duellis Janum Quirini clausit, et ordinem Rectum evaganti frena licentiae Injecit, emovitque culpas,

Et veteres revocavit artes

« PreviousContinue »