From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 105 - ... quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Page 14 - ... hi sunt enim qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant ; qui quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt. quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
Page 53 - Et hercules eae quidem exstant : ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad illustrandam nobilitatem suam. quamquam bis laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior.
Page 179 - Valde quidem, inquam, probandos ; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere ; sanos quidem homines a scribendo deterruit, nihil est enim in historia pura et illustri brevitate dulcius.
Page 55 - Memini me excerpsisse ex Ciceronis epistulis ea dumtaxat, quibus inesset aliqua de eloquentia vel philosophia vel de rep. disputatio: praeterea siquid elegantius aut verbo notabili dictum videretur, excerpsi.
Page 195 - Brutum autem otiosum atque diiunctum ; rursusque Ciceronem a Calvo quidem male audisse tamquam solutum et enervem, a Bruto autem, ut ipsius verbis utar, tamquam
Page 189 - EA RES AGETUR, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur. (2) 4. hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non...
Page 55 - At quem virum, di boni ! mitto civem aut senatorem aut imperatorem ; oratorem enim hoc loco quaerimus : quis illo gravior in laudando ? acerbior in vituperando ? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior?
Page 97 - Latin! sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro, quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophonteo genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum ; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri.
Page 178 - Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. . Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum, quae, etiamsi orator non sis, et * sis ingenuus civis Romanus, tarnen necessaria est, adjungit illa oratoria ornamenta dicendi: turn videtur tamquam tabulas bene pictas collocare in bono lumine.