Page images
PDF
EPUB

animi magnitudo quemadmodum quondam, quum in Amphiarao, uno ex septem ducibus Thebanis, laudata esset ab Æschylo poeta nobilissimis versibus, eaque fabula, in qua sunt illi versus, Athenis ageretur, universi populi Atheniensis judicio in Aristide, justissimo viro, agnita est: ita hæc hominum ætas ecquem habet, quem rectius cum Aristide comparari, ac magis illa esse animi magnitudine conspicuum, quam REGEM nostrum, consentiat?

Est autem hæc quum omnino perrara virtus, auditores, tum in regibus eo rarior, eoque pluris facienda, quo plura sunt, quæ hos ad quamvis aliam potius, quam hanc laudem concupiscendam invitent. Considerate enim hanc omnem regnandi imperandique rationem, quam ea hodie sit alia, atque antiquis temporibus fuit. Tunc robur et fortitudo faciebat reges, quorum officium in eo erat positum, ut duces belli essent, cæterisque exemplum virtutis præirent. Fortitudo quum et auctoritatem et opes peperisset, iuris dicundi et tributa imperandi potestas accessit. Hinc filii regum, victu lautiore usi, atque a pueritia armis tractandis adsueti, facile ipsi quoque, ut patres eorum, quum corporis viribus ac fortitudine, tum omnino maiore quodam cultu supra vulgus eminebant. Ita hereditaria facta dignitas regia, quamdiu fortitudo prima virtutum habebatur, tuebatur certe regna, ut, si non a maioribus accepta fuissent, recte tamen tribui his, qui ea habebant, potuisse viderentur. Mutatis vero paullatim moribus, quum animi intelligentiæ ingeniique præstantiæ maior, quam manuum roboris honos esse cœpisset, eruditioque in omnem populum diffunderetur, emolliri magis magisque atque enervari reges, populus autem corroborari et altiores spiritus sumere, discrimenque, quod inter utrosque fuerat, sensim deleri, ac postremo nonnunquam in contrarium verti. Accedebat, quod quæ simplicissimæ olim fuerant rerum et publicarum et privatarum rationes, magis magisque implicari et intricari cœptæ sunt, ut iam non ab uno, sed a multis, non manu imperantis, sed per alios, non ore, sed scripto peragerentur. Unde regibus jubendi prærogativa, rerum omnium facillima, mansit: qua, quibus generosior indoles est, gloriæ cupiditate incensi, fere ad bella gerenda utuntur, ut victoriis scilicet nobiles aut regni finibus promotis, immortale sibi nomen pariant. Quæ ipsa facillima hodie ad adipiscendum laus est, si quidem quod rex jussit, alii autem exsequuntur, adulatio ipsi adscribit regi, ducemque et imperatorem et heroem vocat, etiam qui nunquam in acie fuerit conspectus. Hæc belligerandi cupiditas, mire illa sollers in caussis bellorum excogitandis, iniuriarumque turpitudinem prætextis honestis quibusdam nominibus callide dissimulans, quo regibus, quod in privatis gravi supplicio punitur, non modo impune, sed etiam cum laude licitum esset, postremo certissimum invenit belli inferendi præsidium, æquilibrium civitatium commenta, quæ apertissima confessio est, nullam civitatibus inter ipsas inter

cedere sanctitatem iuris, sed, omnibus ad iniuriam pronis, solo cas mutuo metu cohiberi. Scilicet populorum hanc esse ad iniurias propensionem simulant, quæ non ipsorum est populorum, sed illorum, qui imperant populis, lædere quam lædi tutius arbitrantium. At inter cultas nationes non minus parva regna tuta sunt, quam quæ plurimum terræ obtinent, maximaque abundant hominum multitudine. Etenim privatos, quorum semper aliqui rudes sunt et feroces, facile ad iniuriam vel levis offensa, nisi metu pœnæ coerceantur, exstimulat: populos autem, nisi qui iis præsunt, bellum geri velint, ægerrime arma cum pacis tranquillitate commutare videmus: qui quum id faciunt ipsi et sponte sua, non in alios populos, sed in suos ipsorum tyrannos, ut ab his, non ab illis læsi, insurgunt. Ex quo apertum est, hunc demum bonum esse et justum et utilem regem, qui alienus ab illa gloriæ cupiditate, que lædendis aliis gentibus paritur, eum populum, quem ipse regendum acceperit, quantum possit felicem reddere studeat, Esto enim, ut quem multæ pugnatæ pugnæ, fusi fugatique fortissimi exercitus, statuta insignia tropæa, captæ magnæ urbes, debellatæ clarissimæ gentes, abducti numerosi greges captivorum, prædæ ingentes thesauri domum avecti clarum notumque reddant posteris: quis clarior his rebus omnibus fuit Alexandro, rege Macedonum, et quis tamen est, in quo magis appareat, quanta stultitia sit, unum hominem sibi totum velle terrarum orbem subiicere? quod ut perficiat, quid aliud quam parte infinitesima immensi huius universi subacta una cum immemorabili hoc, in quo vivimus, pulvisculo, multo ipse immemorabilior, occidet? Sed Alexandrum tamen

ridemus magis, quam ut ei indignemur, quod generosum adolescentem non tamen avaritia aut alia turpis cupiditas, sed solus gloriæ immoderatus amor ducebat: quod contra abominamur, quibus gloria serva est turpitudinis. Quanto vero maior, quanto excelsior, omninoque quam deo digna illa virtus est, quæ prosperitate populis et felicitate paranda augendaque censetur. At enim illa splendoris expers, modesta solet ac pene humilis incedere. Non enim factis et rebus gestis conspicua esse amat, sed omittendo et non faciendo, quod posset quis facere, contenta est; non fulminis instar alte emicat, mentesque fulgore suo præstringit, sed in occulto manens etiam ignorari se patitur; non magnis repentino impetu evertendis celerem famam consequitur, sed lente paullatimque condendis, quæ mansura sint, tarde seroque cognoscitur; postremo non ancipitia æqualium admirationis captat, sed vel reprehendi se ab his et contemni æquo animo ferens, incorruptum exspectat posteritatis iudicium. Atque hac laude, auditores, quæ sola vera est et immortalis laus, quis est non modo nostrum, sed quisquis etiam exterorum recta mente utitur, qui REGEM nostrum, FRIDERICUM AUGUSTUM, si quemquam umquam regem, non maxime esse insignem fateatur ? Quis est, qui animum eius ab omni in

justa cupiditate alienum, nullis neque regni incrementorum, neque gloriæ inanis illecebris captum, in secundis pariter atque adversis temporibus, quin in atrocissimo infortunio constanteni atque immotum, parique semper et moderatione et fortitudine eadem via incedentem, non et admiretur maxime, et summa veneratione suspiciat? Considerate hæc singula, cives, et recolite grato animo memoriam longi huius temporis, quo nobis tam eximio Rege frui contigit. Nulla pars est officiorum, nulla temporum vicissitudo, quæ non talem eum habuerit, qualem maxime civitas optare posset. Acceperat ille regnum a maioribus ita ære alieno obrutum, ut, quomodo id exsolvi posset sine insigni et civium injuria et fidei publicæ detrimento, vix aliqua ratio appareret. Nihilominus tanta est hanc tam difficilem rem aggressus sapientia, ut et certissina, et, quoad licebat, etiam brevissima via istud æs alienum incredibiliter minueretur, et minueretur quidem non solum cum minima civium molestia, sed ita etiam, ut fides publica non labefactaretur, sed firma maneret, nec firma tantum maneret, sed etiam augeretur, maiorque evaderet, quam ulla alia in parte Germaniæ. Quin ne recentissimis quidem temporibus, quum vastata et exhausta Saxonia a sociis pariter atque ab hostibus, atque insuper magna et in primis ad reditus uberi parte imminuta, ad summam esset miseriam redacta, novumque et illud ingens contractum esset æs alienum, aut civium dura fuit conditio, aut de fide civitatis quidquam detractum est, immo non minus integra stant omnia, quam si diuturna pace ac prosperrima a multis annis fortuna essemus usi. Nimirum duabus ille hoc artibus effecit, una, quod fidem in rebus omnibus constantissime servavit, ita ut, quod Saxonum REX promisisset, certo ratum fore et cives et exteri confiderent; altera, quod bene intellexerat, quibus limitibus se continere deberet officium principis, si non modo salvam esse rempublicam, sed etiam opibus et felicitate civium florere vellet. Qui si quisquam alius, id optime singulis factis suis ostendit, non civitatem principi servire, sed principem civitatis caussa esse constitutum. Quod etsi hodie quidem nemo est qui dubium esse censeat, tamen ipsa civitatis administratio ita potest instituta esse, ut, etiam si verbis contrarium præ se ferat, re tamen principen dominum faciat civium, ad quem sustentandum, ad cuius libidines explendas, ad cuius potentiam augendam opes viresque civium conferri atque absumi, civesque ipsos non sua ipsorum caussa, sed ut principi satis facere possint, prosperis rebus uti velit. Atqui plurimum interest, cuius necessitatibus inserviat civitas, suisne, an principis: quia, si suis, non potest non ad maximum florem evehi; sin principis, quid aliud, quam, quum omnia incerta, fluxa, mutabilia sint, serius ocius gravi vicissitudine e specioso, sed inani splendore, labantibus fundamentis, concidet atque corruet? qualia quum alia exstiterunt, tum nostra memoria illustrissimum exVOL. XX, No. XXXIX. K

CI. JI.

[ocr errors]

emplum fractæ Gallorum immensæ potentiæ. Quam longe alia mente Saxoniæ res administravit REX noster, qui præterquam quod ad dignitatem domus regiæ tuendam necessarium esset, nihil sibi dari laborarique, non suas opes, suam potentiam ex molestia, miseria, sudore, sanguine civium incrementum capere, sed potius ipse, quo civibus bene esset, assidue providere, curare, laborare voluit; qui non inertiæ, luxuriæ, libidinibus, nugis se dedere regium existimavit, sed, gnarus peritusque rerum gerendarum, ipse summam rerum moderari, iustitiam strenue tueri, instituta salubrią sustentare, legibus sapientissimis libertatem civium augere potius quam coërcere, indefessaque cura, quod prodesse civibus posset, effectum dare; tempus denique a reipublicæ administratione va cuum honestissimis litterarum studiis impendere, hoc rege dignum officium esse iudicavit. Non habuit autem satis, curam rebus gerendis atque gubernandis assiduam adhibere, sed egit etiam illud, ut et ea curaret, quæ curari ab administratore rei publicæ par est, et eo modo, quo curari debent. Quorum illud, vitam suam rei publicæ totam dicare, yalde laudabile est, meritoque præclarum propensi in cives animi voluntatisque documentum habetur hoc vero, recte id facere, prudentiæ est et sapientiæ, sine qua studium etiam diligentissimum inutile, quin nonnunquam etiam noxium est. Et REX quidem noster, auditores, qua sapientia rempublicam gesserit, experientia nos docuit: qui in boe quoque genere, ut in cæteris rebus omnibus, non quid dicerent ii, qui sibi omnia rectius quam alii perspicere videntur, sed quid vere bonum atque utile esset spectans, principemque non dominum esse civitatis, sed moderatorem intelligens, hoc potissimum egit, ut quæ impedimento esse rectis honestisque civium studiis vide rentur, removeret aut arceret, non etiam ut iuberet multa fieri atque imperaret. Quo factum est ut libertate, si quisquam alius Germaniæ populus, Saxones maxima gaudeant. Nam quid cuique negotio tractando utile et accommodatum sit, ii tantum ipsi, qui id negotium tractant, optime perspiciunt: quibus impe rare, quid facere debeant, nihil est nisi et negotium ipsum impedire, et qui ei operam dant, servorum instar habere. Illud tantum principis est, cayere, ne abutatur quis libertate sua, aut alii aliis officiant. Quod bene perspectum habens REX noster, esse liberalis, cives liberos habens, quam liberalitatem, quæ nulla esset, iactare, civibus servis, maluit. Quæ Eius virtus quoniam in non faciendo posita est, apud indoctam multitudinem in obscuro latet: sed qui sapiunt, tanto eam magis venerantur, quod aliena ab omni laudis ambitione, omnium maxime hune, quo gaudemus, florentissimum civitatis statum produxit. Duobus vel tribus utar, qua maxime in promptu sunt, exemplis. Nihil tam multum ad opulentiam civitatum artiumque cultus conferre, quam merca turæ negotia, inter omnes constat. Quae quo magis libera sunt

vectigalium exactione, cæterisque, quibus hic illic obnoxia sunt impeditionibus et vexationibus, eo acrius fervent, eo felicius exercentur, eo plus inde in universam civitatem emolumenti et prosperitatis diffunditor. Ac videte Saxoniam, regionem minime amplam, nullo mari conterminam, nullosque portus habentem, non nisi uno amne navigabili divisam, quantopere non floreat solum mercatorum mercimoniorumque celebritate, sed superet etiam longe civitates alias, omnibus mercaturæ opportunitatibus instructissimas, eo, quod libertas apud nos huic negotiorum generi summa non verbis, sed re concessa est. Deinde quid litterarum studia dicam, quibus ut semiper excelluit, ita nunc maxime excellet patria nostra, sic, ut quum omnes etiam infimi loci cives multo sint quam in aliis Germaniæ partibus cultiores, tum eminentium in omni genere doctrinæ hominum, eorumque non aliunde accersi-torum, sed apud nos natorum atque educatorum, ea et copia sit et claritas, ut non modo vicina gentes, sed etiam remotissimæ ab nobis sibi artium doctores mitti rogent, litterarumque lumen e Saxonia per omnem terrarum orbem dispergi videamus. Atqui huius quoque rei hæc maxima est et potissima caussa, quod littera-. rum doctrinarumque tractatio ipsorum, qui eas tractant, arbitrio iudicioque permissa est, neque aut quomodo litteris operam dare. debeant, iis præscribitur, aut alia imponuntur a studiis litterarum alienissima, ac tempus, otium, et animi alacritatem eripientia negotia, sed qui navam atque utilem litteris operam præstiterint, quacumque id ipsis ratione visum fuerit, ad munera evehuntur,: præmiisque et honoribus excitantur atque ornantur. Eadem moderatione REX noster et circa sacra et in ordinibus ad comitia convocandis usus est: quumque everso ac deleto pristino imperii Germanici statu e quorumdam opinione nihil obstaret, quin, si vellet, et comitiorum morem abrogaret, et Protestantium atque Catholicorum iura rationesque confunderet, nihil istorum fecit, sed, ut fas erat, et comitiorum ius salvum servavit, cum liberis civibus de republica consultare, quam imperare servis malens, neque sacrorum religiones et quo quique modo deum colendum crederent, ab rege curandum esse, sed hoc regis esse iudicavit, jura, quæ quique haberent, ut sancta atque illæsa starent, efficere. Ita REX noster, libertatem civibus negotiisque eorum summam concedens, dum non fecit id, quod facere regem non convenit, illud, quod est regis officium, fecit.

Atque ex hac ipsa re etiam illud consequi vidimus, ut eo modo, quo deceret, faceret officium suum, Est enim quædam quasi juvenilis regnandi ratio, ex laudabili illa fortasse voluntate orta, sed inconsulta et parum prudens, quæ, nihil rerum humanarum ab omni parte perfectum esse videns, dum omnia, quæ vitiosa videntur, simul emendare cupit, semper novis rebus studet, leges legibus, instituta institutis cumulans, tentans omnia, tentaque rursum relin

« PreviousContinue »