Page images
PDF
EPUB

1)

8

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

VIRIS ILLUSTRISSIMIS,

CHRISTIANO GUILELMO

MITSCHERLICH,

LUDOLPHO, DISSEN,

CAROLO OTFR. MUELLER,

SUMMORUM IN SE MERITORUM

TANQUAM TENUE MONUMENTUM

D. D. D.

IPSORUM DISCIPULUS

FRIDERICUS DUEBNER.

1

1

PRAE FATI O.

Cum propter molem, in quam praeter opinionem Iustini hoc opuseulum excrevit, neque lectionis historiam , quae in nullo fere scriptore texi potest copiosior et ad inveniendam verborum fidem gravior, neque depravationis varios modos , quos rerum narratio ab epitomatore potissimum traxit, persequi nobis voi liceret: breviter significandum erat, quibus haec editio à ceteris differre videretur.

Verba Iustini ultimum ab Abrahamo Gronovio constituta erant , anno superioris saeculi sexagesimo : eaque recensio a cl. Frotschero digna iudicata est, quae hodie integra et sine mutatione ulla repeteretur. Ac profecto, si auctoritatem eius quaeris, nomina invenies longe celeberrima, Bongarsios, Gronovios (Ioannem Fridericum dico), Graevios, Vossios, Fabros; et solertem diligentiam Vorstii, Schefferi, Wopkensii, ipsius denique Abr. Gronovii. Ex tantorum virorum inventis ac sententiis et magno numero codicum vetustarumque editionuin

1

ab eo, quem extremum nominavi, recepta sunt quae linguae legibus, orationis elegantiae , rerum gestarum narrationi maxime viderentur convenire. Sed qui paullo attentius criticorum illorum et interpretum adnotationes perlegerit , Iustini orationem saepissime intelliget iudicari ac fingi ex aliorum scriptorum dicendi consuetudine vel alius aetatis usu; animadvertet ornatum et elegantiores numeros quaeri etiam iis locis, in quibus epitomator aperte aut levius aut negligentius versatus est; cognoscet denique rerum narrationem, ubi quidem eius aliquod momentum est in verbis scriptoris constituendis, ad aliorum plerumque narrationes aestimari ac nonnunquam corrigi et in ordinem cogi. Haec ut iam dubitationes de veritate lectionis , qualis post Gronovium fertur, excitant iustissimas , ita novae recensionis instituendae necessitas tibi perspicue apparebit , quando fontes lectionis ad eorum originem circumspecte fueris persecutus. Exstant enim e quarto saeculo post Chr. n. excerpti aliquot loci Iustini apud Augustinum, e quinto Orosius *) et Ammianus Marcellinus, e sexto Iornandes, ex insequentibus ingens copia chronographorum, qui multas narrationes ex epitome Iustini in suos libros receperunt : ad hos ut vetustissimas normas si

*) Huius maxima omnium in lectione Iustini constituenda et auctoritas est et utilitas , in locis tamen difficillimis et corruptissimis, ut in Alexandri expeditione Asiana, etiam de optimae editionis integritate saepe dubitandum esse vidi. Spes tamen in his tenebris aliqua affulget lucis: Vir enim doctissimus St. Croix meliora exempla in Parisiensi bibliotheca servari testatur: „la bibliothèque nationale en possède douze (manuscrits de Paul Orose) qui serviroient beaucoup à corriger le texte de cet écrivain, encore très – corrompu dans l'édition d'Havercamp.(Exam. critique des hist. d’A. le Gr. p. 122.)

« PreviousContinue »