Page images
PDF
EPUB

optimorum librorum testimonio vel consensu universorum firmatam dum constanter tuebamur, nisi graviora impedirent, aliter nonnunquam loqui incepit Iustinus ac reliqui scriptores: neque tamen omnia, quae ipsius orationi, sane quidem primi saeculi proprietatem prae se ferenti, at tertii aliquot naevis conspersae, vindicari vel iam debebant vel posse vindicari sperabamus, nunc quidem in textu collocavimus, praesertim cum codd. scriptura dubia nonnunquam esset: qua in re inconstantiae culpam non penitus me effugisse satis scio; verum adiicient iusti censores, qualem fuisse me in alios quosque contra impurorum hominum calumnias confirmabit proborum omnium consensus, laudem si qua est ingenuitatis: candide enim quae dubitationem movere possent de lectionibus receptis vel incerta aliqua a parte esse ostenderent, quae pro certis restitueram, significavi ubique. Subtilius tamen ac certius explorari poterant aliquot dicendi modi, qui Iustino in usu sunt, quam nunc quidem a me factum est; quo minus autem fieret, multa impediebant: primum quod nonnunquam incertus haerebam de lectione Bongarsiana, in qua cardo rei vertebatur, scriptisne fuerit confirmata an veterum editionum lectio per incuriam relicta, et necessariis aliquot subsidiis carebam; deinde quod ex aliis posterioris aetatis scriptoribus per correctionem saepe (ita suspicio est) obliterata erant, quae manuscriptam Iustini lectionem tueri possent; ea autem investigandi omnia non erat otium; denique quod honestissimo redemtori iam nunc emittere librum placuit. Nonnulla etiam distractus rerum perscrutatione animus excusabit: quippe earum praecipua, imo princeps in edendo hoc scriptore mihi cura erat. Ubivis enim Iustini narrationem cum aliis quibus

t

cunque scriptoribus diligentissime contuli et si qua aliter tradebat, errore an ex fontibus aliis factum fuerit, sedulo, licet quantum poterat brevissime, indicavi: quare interpretum animadversiones vel alios recentiorum libros, in quibus veterum scriptorum loci exhibebantur collecti, commemorare malui, quam ipsos veterum locos; quos adieci tamen, ubi necessarium esse videbatur. Illud vero probe teneas velim, met non de veritate rerum ab Iustino relatarum quaerere vo-> luisse (id quod in historiarum libris fieri debet), sed veterum scriptorum narrationem rectene et fideliter retulerit, an suis erroribus depravarit. Quibus locis nihil animadversionis subiicitur, ii cum reliquorum scriptorum testimonio consentiunt. Trogum qua ratione Iustinus exscripserit, exscripta quibus modis concinnaverit, in adnotatione passim observavi; de fontibus et auctoritate utriusque scriptoris historica exposuit ill. Heeren in Comment. novis Soc. Gotting. Tom. XV. (anni 1800) p. 185-245. In temporum notatione aliorum fere auctoritate usus sum; aliqua tamen constitui ipse.

Criticis subsidiis in hac editione accesserunt collationes trium codd., recentissimorum quidem illorum, sed qui, ut accurate excussi, non raro damna ex aliorum negligentia capta sarcirent, Pragensis a Seibtio, Cracoviensis a Rzesinskio, Gothanus a me collatus; de quibus quid sit iudicandum, intelligas ex indice codd. Deinde chronographos plurimos diligenter consului, ex quibus aliqua in Iustinum redundare poterat utilitas ; ac vidi etiam eos, quibus editores usi jam fuerant, nonnunquam negligenter inspectos esse; sed, quae et ipsa debebant adhiberi recensendo Iustino, Comestoris,

2

Actoris, Helinandi, Hugonis Floriacensis Chronica, Matthaei Westmonasteriensis Flores Historici, eos sedulo licet quaesitos in bibliothecis aliquot non reperi. Multum denique me iuvit collegarum dilectissimorum humanitas, e quibus praecipue de hoc opusculo meriti sunt cl. Wuestemannus, quo familiarissime utor, et optimus praeceptor Uckertus, qui dubitantem saepe confirmabat, erranti monstrabat viam, consiliis denique et re aderat indefessus. Vale et mihi fave.

Scripsi GOTHAE, Idibus Septembribus 1830.

FR. DUEBNER.

2

INDEX CODICUM.

1-13. Bongarsiani tredecim, recensiti supra pag. VII sq., antiquis-

simi ac praestantissimi omnium. Quorum lectiones optimas ac cer-

tissimas in ed. recepit; ceteras in Libello variarum lectionum ita

consignavit, ut litteris MS. unius, MSS. duorum vel plurium

lectiones indicaret. Nihil profecto Iustino accidere poterat feli-

cius, quam ut Bongarsius praeter suae aetatis morem hos libros

cum edd. conferret accuratissime, et scriptoris verba inde summa

fide restitueret; sed idem singulorum notationem nos passus est

desiderare: quae iactura acerbissima ut Bongarsiani subtilitate ac

veritate iudicii, ubique conspicua, quodammodo sarcitur, ita

multis locis ambiguitatem infert molestissimam et incertum hae-

rere criticum saepissime cogit. (Similia iam questus est Fische-

rus, Praef. p. XI.) In omnibus exstabant Prologi Pompeii Trogi,

quos inde primus edidit Bongarsius. [De cod. Lexoviensi nimis

incerta res est, quam ut eius auxilium quaereremus; cf. Fisch.

praef. p. VIIII. XVIII sq.]

14. 15. Duo Fuldenses, membran., a Francisco Modio collati; prae-

stantes et ipsi. Quos cum conferre institueret Modius, „,incre-

dibile dictu, inquit, quanta diligentia omnia fere a Bongarsio

praecepta et occupata repererim, ubi egregie me venditare cogi-

tabam." 66 Cum Prologis.

Oxonienses in edit. 1684 contulerunt

16. Bodleianum, meinbran., 4 mai.; ipso teste Gronovio recentior;

aliquantum interpolatus.

17. Regium, vel Westmonasteriensem, membr., 4 min.; paullo, ut

videtur, antiquior, sed paucae ex eo lectiones memorantur.

18. Collegi Novi, membr., 4 mai.; partim ex ingenio, partim e ve-

tustiore cod. vehementer interpolatus.

19. Collegii Corporis Christi (coll. C. C., nonnunquam Ox. C. a me
appellatum), membr., 4 mai.; cum Bongarsianis conspirans,
iis potissimum, quorum lectiones Bong. in Libell. V. L. posuit.
Cum Prologis.

20. Cantabrigiensem, membr., fol.; cum antiquioribus facit et Leid. 3,
hic illic interpolatus; raro tamen eius lectiones afferuntur. Cum
Prologis.

His Gronovius quoque usus est; praeterea his, qui ei sunt:
21. Primus Leidensis, membr., fol.; saeculi ut ait decimi quarti; cum
antiquioribus conspirat.

22. Secundus Leid., membr., per columnas scriptus, anni 1357;
magnopere interpolatus.

23. Tertius Leidensis, membr.,,,per columnas scriptus, saeculo fere
vetustior praecedenti et bonae notae, sed male habitus et pluri-
bus foliis truncatus." Gron. Nonnunquam tamen in hoc quoque
correctrix manus conspicitur.

24. Quartus Leid., 4, saeculo undecimo exaratus in membrana; cum
primo Leidensium fere integerrimus.

[ocr errors]

25. Quintus Leid., eiusdem fere aetatis et formae cum praecedente,
membran.; priora et posteriora folia lacera sunt atque a tineis
exesa. "Gron. Totus a viro docto recensitus, magis etiam quam
Secundus.

66

26. Sextus Leidensis sive Perizonianus,,, chartaceus quidem et
recentior atque sub artis typographicae incunabulis exaratus, ve-
rum ex vetustissimo codice transcriptus. Gron. Anni 1457.
Totus docta manu correctus, praesertim in Prologis, saepe satis
feliciter.

Hi Leidd. prologos continent omnes.

[ocr errors]

27. Primus Mediceus,, octuplicatae formae longioris, membr., atque
optimae notae codex. Tres postremi libri et ultima verba libri
XLI desiderantur." Gron. Maxime interpolatus.

28. Secundus Mediceus,,, membran., charactere Longobardico exara-
tus, atque omnium, qui hactenus a viris doctis excussi sunt, ve-
tustissimus atque optimis lectionibus refertus: at, quod dolendum,
quindecim prioribus libris destituitur." Gron. Omnium maxime
interpolatus et, quantum animadverti, unice ex ingenio correctus,
nulla vetustiorum ope. De antiquitate Gronovius videat.

« PreviousContinue »