Page images
PDF
EPUB

propter crudelitatem a senatu Parthico regno pellitur. Frater eius 2 Orodes, cum regnum vacans occupasset, Babyloniam, quo Mithridates confugerat, diu obsidet; et fame coactos in deditionem oppidanos compellit. Mithridates autem fiducia cognationis ultro se in 3 potestatem Orodis tradit. Sed Orodes plus hostem quam fratrem 4 cogitans in conspectu suo trucidari eum iussit; et post haec bellum cum Romanis gessit Crassumque imperatorem cum filio et omni exercitu Romano delevit. Huius filius Pacorus missus ad persequendas 5 Romani belli reliquias magnis rebus in Syria gestis in Parthiam patri suspectus revocatur; quo absente exercitus Parthorum relictus in Syria a Cassio, quaestore Crassi, cum onnibus ducibus trucidatur. His ita gestis non magno post tempore Romanis inter Caesarem 6 Pompeiumque civile bellum oritur: in quo Parthi Pompeianarum partium fuere et propter amicitiam cum Pompeio bello Mithridatico iunctam et propter Crassi necem, cuius filium in partibus Caesaris esse audierant: quem ultorem patris victore Caesare futurum non deliberabant. Itaque victis partibus Pompeianis et Cassio et Bruto 7 auxilia adversus Augustum et Antonium misere; et post belli finem rursum Pacoro duce inita cum Labieno societate Syriam et Asiam vastavere; castraque Ventidii, qui post Cassium absente Pacoro exercitum Parthicum fuderat, magna mole adgrediuntur. Sed ille 8 simulato timore diu continuit se et insultare Parthos aliquantisper passus est. Ad postremum in securos laetosque partem legionum emisit; quarum impetu fusi Parthi in diversa abiere. Pacorus cum 9

[ocr errors]

thridate Magno, c. 2, § 6, transit ad Arsacem decimum tertium, et ipsum Mithridatis nomine, qui a. 60 a. C. imperium capessiverat. Vitium Justini, non Trogi esse ostendit Vaillantius Annal. p. 68 addens : Forsitan deceptus est Iustinus, quod uterque Mithridates bellum cum Artavasde, Armeniorum rege, gesserit. At duo certe huius nominis Armeniae principes exstitere, unus Tigranis iunioris avus, alter huiusce Tigranis filius." Historiam huius principis v. lib. 1. p. 100 sqq.

§ 3. Orodes] 1 Bong., Goth.: Horodes; unde Bodl. et edd. vett.: Herodes, quam nominis depravationem etiam in Graecis corrigunt Bong. h. 1. et Gronov. ad § 11. Ab a. 54. In Goth. eum deest ante

iussit.

Crassumquel a 53 a. C. Loci ap. Bernecc.

5. Pacorus] Ildnopos.

§ 6. filium] M. Crassum.

non deliberabant] E mss. aliquot Bong., Franecq., Dorv. 3 a pr. m., et 6 Gron. interpolatis primus recepit Beneckius, suasu Wassei ad Sallust. Legebatur: non dubitabant.

§.7. misere] V. Gronov. p. 986.

Labieno] qui a Bruto ad auxilia arcessenda missus fuerat, sed cum in reditu debellatos occisores Caesaris ad Philippos percepisset, in Parthos reversus est. Ibi comperta Antonii desidia auctor regi fuit, ut bellum inciperet. Loci de bello iam incipiente v. ap. Bernecc. ad § 10. Annal. Ars. p. 130 sqq.

[ocr errors]

fugientes suos abduxisse secum legiones Romanas putaret, castra 10 Ventidii, veluti sine defensoribus, adgreditur. Tum Ventidius reliqua parte legionum emissa universam Parthorum manum cum rege ipso Pacoro interficit: nec ullo bello Parthi umquam maius vulnus 11 acceperunt. Haec cum in Parthia nuntiata essent, Orodes, pater Pacori, qui paullo ante vastatam Syriam, occupatam Asiam a Parthis audierat victoremque Pacorum Romanorum gloriabatur, repente filii morte et exercitus clade audita ex dolore in furorem vertitur. 12 Multis diebus non adloqui quemquam, non cibum sumere, non vo13 cem mittere, ita ut etiam mutus factus videretur. Post multos deinde dies, ubi dolor vocem laxaverat, nihil aliud quam Pacorum vocabat: Pacorus illi videri, Pacorus audiri videbatur; cum illo loqui, 14 cum illo consistere: interdum quasi amissum flebiliter dolebat. Post longum deinde luctum alia sollicitudo miserandum senem invadit: quem ex numero triginta filiorum in locum Pacori regem destinet. 15 Multae pellices, ex quibus generata tanta iuventus erat, pro suis 16 quaeque sollicitae animum senis obsidebant. Sed fatum Parthiae fecit, in qua iam quasi solemne est reges parricidas haberi, ut sceleratissimus omnium, et ipse Phrahates nomine, rex statueretur. 1 V. Itaque statim, quasi nollet mori, patrem interfecit; fratres quoque omnes triginta trucidat. Sed nec in filiis cessant parricidia. 2 Nam cum infestos sibi optimates propter adsidua scelera videret, ne 3 esset qui nominari rex posset, adultum filium interfici iubet. Huic Antonius propter auxilium adversus se et Caesarem latum bellum cum sedecim validissimis legionibus intulit: sed graviter multis proe4 liis vexatus a Parthia refugit. Qua victoria insolentior Phrahates redditus, cum multa crudeliter consuleret, in exsilium a populo suo 5 pellitur. Itaque cum magno tempore finitimas civitates, ad postre

§ 10. acceperunt] Mss. Bong. : acceperant.

§ 13. Mss. Bong. : P. i. videri audirique, ut Goth. omisso que. § 16. fecit] Ita codd. et edd. omnes praeter Leid. 3, qui exhibet coniecturam I. Fr. Gronovii: fuit, vulgo receptam. Sed v. Beneck.

Phrahates] quartus s. Arsaces XV, ab a. fere 36. Ap. Plutarchum: Doαóns, ut in Goth. cod. ubique scribitur: Phrahartes. Syncellus etiam : Φραάρτης.

C. V. § 1. omnes triginta] Sic Bongarsiani consensu videntur exhibere, cum vox trig. confidenter a Bongars. deleatur, intacta relinquatur omnes; e Gronovianis 3 Leidd., Med. 2, Magl. (?); accedunt 3 Dorv., Bodl., Crac., Goth. V. Bernecc. et Beneck., Burmann. ad Gratii Cyneg. 16. Periz., coll, C. C. numeri mentionem omittunt. § 3 sedecim] Med. 2: XI; sic fortasse Plutarchus, qui 60 millia. Livius: legionibus octodecim. Loci ap. Bernecc.

§ 4. Qua victoria] Vaillantius in Annal. Ars. p. 171 sq. hic intelligit victoriam de Tiridate reportatam, a. 29, post quam crudelius consuluerit in eius amicos. Sed vere meo iudicio Iustinus; quae de bello civili inter Phraatem et Tiridatem a Dione narrantur, ad seqq. manifesto referenda sunt.

mum Scythas precibus fatigasset, Scytharum maximo auxilio in regnum restituitur. Hoc absente regem Parthi Tiridatem quemdam 6 constituerant: qui audito adventú Scytharum cum magna amicorum manu ad Caesarem in Hispaniam bellum tunc temporis gerentem profugit, obsidem Caesari minimum filium Phrahatis ferens, quem negligentius custoditum rapuerat. Quo cognito Phrahates legatos sta-7 tim ad Caesarem mittit, servum suum Tiridatem et filium remitti sibi postulat. Caesar et legatione Phrahatis audita et Tiridatis postula- 8 tis cognitis (nam et ipse restitui in regnum desiderabat, iuris Romanorum futuram Parthiam adfirmans, si eius regnum muneris eorum fuisset) neque Tiridatem dediturum se Parthis dixit, neque adversus Parthos Tiridati auxilia daturum. Ne tamen per omnia nihil a Cae-9 sare obtentum videretur, et Phrahati filium sine pretio remisit et Tiridati, quoad manere apud Romanos vellet, opulentum sumtum praeberi iussit. Post haec finito Hispaniensi bello, cum in Syriam 10 ad componendum Orientis statum venisset, metum Phrahati incussit, ne bellum Parthiae vellet inferre. Itaque tota Parthia captivi ex 11 Crassiano sive Antonii exercitu recollecti signaque cum his militaria Augusto remissa. Sed et filii nepotesque Phrahatis obsides Augusto 12 dati: plusque Caesar magnitudine nominis sui fecit quam armis alius imperator facere potuisset.

§ 5. maximo] Ita codd. omnes praeter Med. 2, Magl., Goth., ed. Rom., qui: maxime aux., quod iam vulgo legitur; v. Beneck. Illud reliqui, quod ingens fuerit exercitus necesse est, ut ad nuntium eius Tiridates,,cum magna amicorum manu "statim fugiat ; neque ceterorum auxiliorum in seqq. mentio fit.

§ 6. Tiridatem] Bong. ubique: Tyrid,, ut ceterae edd. vett. Gronov.: Tiridaten, ut § 7. 8.

Caesarem] Augustum.

in Hispaniam] 7 Gron. ablativum habent, frustra et praeter morem Iustini.

§ 8. Caesar] cui senatus Rom. cognitionem mandaverat.

$ 9. et Phrahati] Recepi e mss. aliquot Bong., coll. C. C., 9 Gronov., Goth., edd. vett.; facile absorbebatur praecedenti compendio. Vulgo: Phr., omissa copula, quae h. 1. apta est.

§ 10. A. 19 a. C. ́.

§ 12. filii nepotesque Phrah.] V. Gronov. p. 988, praesertim interpp. ad Tacit. Ann. II, 1.

IUSTINUS.

K k

LIBER XLIII.

ARGUMENTUM TROGI POMPEIL

(PROLOGUS XLIII.)

Tertio et quadragesimo volumine continentur origines [priscorum] Latinorum, situs urbis Romae et res 1) usque ad Priscum Tarquinium. ́ Origines deinde 2) Liguriae et Massiliensium res gestae.

1) Vat. 2: et reges, probante Longuerrio. Situs Urbis non legitur apud Iustinum, neque origines Liguriae.

2) Deest in codd. Gron. praeter Leid. 4, Periz., Crac. Ap. Bong. et hoc verbum et prisc. uncis inclusum est. Vat. 2: Ligurum.

ARGUMENTUM EPITOMES IUSTINI
SECUNDUM CAPITA.

1. Romani imperii initia. Urbis origo. Primi Italiae cultores et reges.

2. Rhea, Numitoris filia, Romulum et Remum parit, qui mira ratione educati emergunt.

3. Roma a Romulo et Remo condita: Senatus constitutus: raptae Sabinae: vicini subacti. Phocaeënses Tarquinii temporibus Massiliam condunt Liguribus invidentibus.

4. Varia Massiliensium fortuna et felices successus.

5. Eorumdem bella et foedera: itemque benevolentia et munificentia in Romanos.

I. Parthicis Orientalibusque ac totius propemodum orbis rebus explicitis ad initia Romanae urbis Trogus, velut post longam peregrinationem domum, revertitur: ingrati civis officium existimans, si,

C. I. § 1. explicitis] Sic Bong. ex suis omnibus, 7 Gron., Goth., Crac., Prag.; coll. C. C., Bodl.: explicatis. At post Graevium e vett. impressis editur: expeditis, quod an in ullo sit codice msto, ignotum: illud igitur praeferendum erat tanquam certum; glossam vero esse voculae expeditis (de qua v. locc. ap. Beneck.) contenderunt omnes, satis quidem leviter, ut qui non usquam ostenderint vetustiora haberi in edd. quam in codd. Bongarsianis.

cum omnium gentium res gestas illustraverit, de sola tantum patria taceat. Breviter igitur initia Romani imperii perstringit, ut nec 2 modum propositi operis excedat nec utique originem urbis, quae est caput totius orbis, silentio praetermittat.

Italiae cultores primi Aborigines fuere, quorum rex Saturnus 3 tantae iustitiae fuisse traditur, ut neque servierit sub illo quisquam neque quidquam privatae rei habuerit: sed omnia communia et indivisa omnibus fuerint, veluti unum cunctis patrimonium esset. Ob 4 cuius exempli memoriam cautum est, ut Saturnalibus exaequato omnium iure passim in conviviis servi cum dominis recumbant. Itaque 5 Italia regis nomine Saturnia appellata est; et mons, in quo habitabat, Saturnius: in quo nunc veluti a love pulso sedibus suis Saturno Capitolium est. Post hunc tertio loco regnasse Faunum ferunt; sub 6 quo Euander ab Arcadiae urbe Pallanteo in Italiam cum mediocri turba popularium venit: cui Faunus et agros et montem, quem ille postea Palatium appellavit, benigne adsignavit. In huius radicibus 7 templum Lycaeo, quem Graeci Pana, Romani Lupercum appellant, constituit: ipsum dei simulacrum nudum caprina pelle amictum est, quo habitu nunc Romae Lupercalibus decurritur. Fauno fuit uxor 8 nomine Fatua, quae adsidue divino spiritu impleta velut per furorem futura praemonebat. Unde adhuc, qui inspirari solent, fatuari dicuntur. Ex filia Fauni et Hercule, qui eodem tempore exstincto 9 Geryone armenta, victoriae praemia, per Italiam ducebat, stupro conceptus Latinus procreatur. Quo tenente regnum Aeneas ab Ilio 10

§ 5. regis nomine] 2 Dorv. (p. 400 Frotsch. Vol. I): a r. n. De monte cf. loc. ined. ap. Gronov. p. 989.

[ocr errors]

§ 6. tertio loco ] Secundo Picus fertur.

Palatium] Sic Bong. et codd. plurimi. Livius: a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem appellatum; praeterito igitur antiquiore dudum abolito recentius nomen posuit. Nihil ergo mutandum. 1 Bong., Leid. 3: Palantinum; unde Graevius: Palantium, e Festo, Servio. Edd. vett., coll. C. C., Franecq., 2 Dorv.: Palatinum; Goth., Dorv. 1: Pallonteum. V. sedulo collecta a Frid. Schroetero ad librum de origine gentis R. p. 37 sq.

§ 7. Lycaeo] Sic Bong. sine v. 1. Vulgo: Lyceo..

Lupercalibus De his v. collecta Schroetero lib. I. p. 148 sqq. praesertim vero ill. Mitscherlichii scriptionem Academicam: Lupercalium origo et ritus. Gotting., Cal. Septembr. 1823.

§ 8. divino spiritu i.] In aliquot codd. Bong. deest v. spiritu; al. ei.: divino impleta numine. Unus et: fatuarii. De Fatua Fauni sorore eadem uxore v. Lactant. I, 22, 9.

§ 9. Ex filia Fauni et Hercule stupro conceptus Latinus procr.] Sic quoque veteres narrasse apparet e Dionys. Hal. I. p. 34 sq.: léyovoi τινες αὐτὸν (Herculem) καὶ παῖδας ἐν τοῖς χωρίοις τούτοις, ἃ νῦν Ῥωμαῖοι κατοικοῦσιν, ἐκ δύο γυναικῶν γενομένους καταλιπεῖν τῖνον ἔκ τινος Υπερβορίδος κόρης, ἣν πατρὸς εἰς ὁμηρείαν δόντος ἐπήγετο καὶ αὐτὴν μέχρι μέν τινος ἁγνὴν γάμων ἐφύλαττεν· ἐπεὶ δὲ

Λα

« PreviousContinue »