Page images
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

NOCTES ATTICAE

CUM

INDICIBUS LOCUPLETISSIMIS.

AD

OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM

ACCURATE EDITAE.

EDITIO STEREOTYP A.

LIPSIAE

SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TA UCHNITII.

183 5.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

A. GELLII NOCTIUM ATTICARUM

LIBER PRIMUS.

CAPUT I. Ruali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ra

tiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules,

cum vitam inter homines viveret. Plutarchus in libro, quem [in]scribit: otóon wvzūv xai σωμάτων ανθρώπους περί ευφυΐαν και αρετήν διαφορά, , scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit, in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia. 2. Nam cum fere constaret, curriculum stadii, quod est Pisis ad lovis Olympii, Herculem pedibus suis metatum, idque fecisse longum pedes sexcentos; cetera quoque stadia in terra Graecia, ab aliis postea instituta , pedum quidem esse numero sexcentûm, sed tamen (esse) aliquantulum breviora: facile intellexit, modum spatiumque plantac Herculis, ratione proportionis habita, tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset, quam cetera. 3. Comprehensa autem mensura Herculani pedis , quanta longinquitas corporis ei mensurae conveniret, secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam, modificatus est: atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret. GELLIUS.

А

« PreviousContinue »