Page images
PDF
EPUB

mae literae dixisse. 3. Sic lachrimas, sic sepulchrum, sic ahenum, sic vehemens, sic inchoare, sic helluari, sic halucinari, sic honera, sic honustum dixerunt. 4. In his enim verbis omnibus literae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis, quasi quibusdam nervis additis, intenderetur. 5. Sed quoniam aheni quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam, Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum, mirandae vetustatis, emptum in Sigillariis XX. aureis, quem ipsius Virgilii fuisse credebat[ur]: in quo duo isti versus cum ita scripti forent:

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
Exsultat telis et luce coruscus aëna,

additam supra vidimus / literam, et ahena factum. 6. Sic in illo quoque Virgilii versu in optimis libris scriptum invenimus:

Aut foliis undam tepidi despumat aheni.

[blocks in formation]

Quam ob causam Gabius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appelluri scripsit, et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerunt.

1. Cum de constituendo accusatore quaeritur, iudiciumque super ea re redditur, cuinam potissimum ex duobus pluribusve accusatio subscriptiove in reum permittatur; ea res atque iudicum cognitio divinatio appellatur. 2. Id vocabulum quam ob causam ita factum sit, quaeri solet. 3. Gabius Bassus in tertio librorum, quos de Origine Vocabulorum composuit: Divinatio, inquit, iudicium appellatur, quoniam divinare quodammodo iudex oporteat, quam sententiam sese ferre par sit. 4. Nimis quidem est in verbis Gabii Bassi ratio imperfecta, vel magis inops et ieiuna; 5. sed videtur, eum significare velle, idcirco dici divinationem, quod in aliis quidem causis iudex ea, quae didicit, quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt, sequi solet: in hac autem

re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt, quibus moveri iudex possit; et propterea, quinam magis ad accusandum idoneus sit, quasi divinandum est. 6. Haec Bassus. Sed alii quidem divinationem esse appellatam putant, quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint, neque utra sine altera constare possit; in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est: et idcirco, quod adhuc usque deest et latet, divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.

[blocks in formation]

Quam lepide designateque dixerit Favorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.

1. Favorinus de Lysia et Platone solitus est dicere: Si ex Platonis, inquit, oratione verbum aliquod demas mutesve, atque id commodatissime facias, de elegantia tamen detraxeris: si ex Lysiae, de sententia.

CAPUT VI.

Quibus verbis ignaviter et abiecte Virgilius usus esse dicatur, et quid iis, qui id improbe dicunt, respondeatur.

1. Nonnulli grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haud sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Virgilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:

Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias verasse rates, et gurgite in alto

Ah timidos nautas canibus lacerasse marinis. 2. Verasse enim putant verbum esse leve, et tenuis ac parvi incommodi; nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a bellua immanissima rapti laniatique sint. 3. Item aliud huiuscemodi reprehendunt: Omnia iam vulgata, quis aut Eurysthea durum,

Aut illaudati nescit Busiridis aras?

Maudati parum idoneum esse verbum dicunt; neque id satis esse ad faciendum scelerati hominis detestationem:

qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione exsecrationeque totius generis humani dignus esset. 4. Item aliud verbum culpaverunt:

Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum; tanquam [si] non convenerit dicere: auro squalentem: quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris illuvies sit contraria. 5. Sed de verbo verasse ita responderi posse credo. Verasse grave verbum est, factumque ab eo videtur, quod est vehere: in quo inest iam vis quaedam alieni arbitrii. Non enim sui potens est, qui vehitur. ex are autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiore est. Nam qui fertur et raptatur, atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur: sicuti taxare pressius crebriusque est, quam tangere, unde procul dubio id inclinatum est: et iactare multo fusius largiusque est, quam iacere, unde id verbum traductum est: et quassare, quam quatere, gravius violentiusque est. 6. Non igitur, quia vulgo dici solet, vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere [laborare videmus], propterea debet vis vera atque natura verbi deperire; quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est. 7. M. Catonis verba sunt ex oratione, quam de Achaeis scripsit: Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret. Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit. 8. M. Tullius IV. in Verrem: Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. 9. De illaudato autem duo videntur responderi posse. Unum est huiusmodi: nemo quisquam tam efferis est moribus, quin faciat aut dicat nonnunquam aliquid, quod laudari queat. Unde hic antiquissimus versus vicem proverbii celebratus est:

Πολλάκι καὶ κηπωρὸς ἀνὴρ μαλα καίριον εἶπεν.

10. Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is illaudatus est; isque omnium pessimus deterrimusque est; sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit. Inculpatus autem instar est absolutae virtutis; illaudatus igitur quoque finis est extremae malitiae. 11. Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est:

Et:

- Ηίδα μάντις ἀμύμων.

Et item illud:

Τὰ δ ̓ οὐκ ἀέκοντε πετέσθην.

Ἐνθ ̓ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Αγαμέμνονα δίον,

Οὐδὲ καταπτώσσοντ ̓, οὐδ ̓ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι. 12. Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem detractionem privationemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος του μεγέθους τῶν ἡδονῶν, ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. 13. Eadem ratione idem Virgi lius inamabilem dixit Stygiam paludem. 14. Nam sicut illaudatum κατά laudis στέρησιν, ita inamabilem κατὰ amoris orégŋour detestatus est. 15. Altero modo illaudatus ita defenditur. 16. Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor laudari dicitur, quod est nominari. 17. Illaudatus enim est quasi illaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus, neque unquam nominandus est. 18. Sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianae Ephesi incenderat, ne quis ullo [in] tempore nominaret. 19. Tertium restat ex iis, quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit. 20. Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum est a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentum pisciumque coriis visuntur. 21. Quam rem et alii, et hic quidem poëta locis aliquot demonstrat:

Quem pellis, inquit, ahenis

In plumam squamis auro conserta tegebut; 22. et alio loco:

Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis
Horrebat squamis.

23. Attius iu Pelopidis ita scribit:

Eius serpentis squamae squalido auro et purpura praetextae.

24. Quidquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur. 25. Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur: cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla, quam de solis inquinamentis dici coeperit.

CAPUT VII.

De officio erga patres liberorum: deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an semper in omnibus patris iussis obsequendum sit.

1. Quaeri solitum est in philosophorum disceptationibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. 2. Super ea re Graeci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres sententias esse, quae spectandae considerandaeque sint, tradiderunt; easque subtilissime diiudicaverunt. 3. Earum una est: omnibus, quae pater imperat, parendum. 4. Altera est: in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum. 5. Tertia est: nihil necessum esse patri obsequi et parere. 6. Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt, dicemus. 7. Aut recte, inquiunt, imperat pater, aut perperam. Si recte imperat, non quia imperat, parendum, sed, quoniam id fieri ius est, faciendum est: si perperam, nequaquam seilicet faciendum, quod fieri non oportet. 8. Deinde ita concludunt: nunquam est igitur patri parendum, quae imperat. 9. Sed neque istam sententiam probari accepimus: argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus, frivola et inanis est.

« PreviousContinue »