Page images
PDF
EPUB

CAPUT II.

Ab Herode Attico Cl. V. tempestive depromta in quendam iactabundum et gloriosum adolescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus loquacium nebuTonum, qui se Stoicos nuncuparent.

1. Herodes Atticus, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe nos, cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas, me et Cl. V. Servilianum, compluresque alios nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. 2. Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa, cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus caloris incommoda lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu refrigeranti, lavaeris nitidis et abundis et collucentibus, totiusque villae venustate aquis undique canoris atque avibus personante. 3. Erat ibidem nobiscum simul adolescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, Stoicae, sed loquacior impendio et promtior. 4. Is plerumque in convivio, sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque immodica de philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat, praeque se uno ceteros omnes, linguae Atticae principes, gentemque omnem togatam, totumque nomen Latinum, rudes esse et agrestes praedicabat: atque interea vocabulis haud facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, κυριεύοντας, ἡσυχάζοντας καὶ σωρείτας, aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere: rem vero ethicam, naturamque humani ingenii, virtutumque origines officiaque earum et confinia aut contraria, morborum vitiorumque fraudes, animorumque labes ac pestilentias, asseverabat nulli esse magis ea omnia explorata, comperta meditataque [ quam sibi ]. 3. Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae,

quem se esse adeptum putabat, neque laedi, neque imminui existimabat; ac ne oris quoque et vultus serenitatem Stoici hominis unquam ulla posse aegritudine obnubilari. 6. Has ille inanes cum flaret glorias, iamque omnes finem cuperent, verbisque eius defatigati pertaeduissent: tum Herodes Graeca, ut huius plurimus mos fuit, oratione utens: Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos idiotas et rudes vocas, non quimus, recitari ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum vel maximus; iussitque proferri dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum: in quo ille venerandus senex iuvenes, qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, se in theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus oblectantes, obiurgatione iusta incessivit. 7. Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea quae addidit. Quibus verbis Epictetus severe simul ac festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ακώλυτος, ἀνεκβίαστος, ἀπαρεμπόδιστος, ἐλεύθερος, εὔπορος, εὐ δαίμων, vulgus aliud nebulonum hominum, qui se Staicos nuncuparent, atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur:

8. Α. Ειπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. Β. Ακουε. Ιλιόθεν μὲ φέρων άνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν. 9. Τῶν ὄντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθὰ, τὰ δὲ κακὰ, τὰ δὲ ἀδιάφορα. Αγαθὰ μὲν οὖν αἱ ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν· κακὰ δὲ, κακίαι, καὶ τὰ μετέχοντα κακίας· ἀδιά φορα δὲ, τὰ μεταξὺ τούτων, πλοῦτος, υγίεια, ζωή, θάνατος, ἡδονὴ, πόνος. 10. Α. Πόθεν οἶδας ; Β. [οὕτως] Ελλάνικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς. Α. Τί γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν, ἢ ὅτι Διογένης ἐν τῇ ἠθικῇ, ἢ Χρύσιππος, * Κλεάνθης; Βεβασάνικας οὖν αὐτό, καὶ δόγμα σεαυτοῦ πεποίησαι. 11. Δείκνυε, πῶς εἴωθας ἐν πλοίῳ χειμάζει σθαι· μέμνησαι ταύτης τῆς διαιρέσεως, ὅταν ψοφήσῃ τὸ

ἱστίον· καὶ ἀνακραυγάσαντί σοι ἐάν τις κακόσχολος πα ραστὰς εἴπῃ· λέγε μοὶ σὺ πρὸς τοὺς θεοὺς, ἃ πρώην ἔλε γες, μὴ κακία ἐστὶ τὸ ναυαγῆσαι; μή τι κακίας μετέχου; οὐκ ἄρα ξύλον ἐνσείσεις αὐτῷ; τί ἡμῖν καὶ σοὶ, ἄνθρωπε; ἀπολλύμεθα, καὶ οὐ ἐλθὼν παίζεις. 12. Αν δέ σε ὁ Καισας μεταπέμψηται κατηγορούμενον, μέμνησαι τῆς διαι ρέσεως. Αν τις σοὶ εἰσιόντι καὶ ὠχριῶντι ἅμα καὶ τρέ μοντι προσελθὼν εἴπῃ, τί τρέμεις, ἄνθρωπε; περὶ τίνων σοὶ ἐστὶν ὁ λόγος; μήτι ἔσω ὁ Καῖσαρ ἀρετὴν καὶ κακίαν τοῖς εἰσερχομένοις δίδωσι; Τί μοι ἐμπαίζεις καὶ οὐ πρὸς τοῖς ἐμοῖς κακοῖς; Ὅμως, φιλόσοφε, εἰπέ μοι, τί τρέ μεις; οὐχὶ θάνατος ἐστὶ τὸ κινδυνευόμενον, ἢ δεσμωτήριον, ἢ πόνος του σώματος, ή φυγή, ἡ ἀδοξία; τί γὰρ ἄλλο; μήτι κακία; μήτι μετέχον κακίας; οὺ οὖν τίνα πρὸς ταῦτα ἔλε γες; Τί ἐμοὶ καὶ σοὶ, ἄνθρωπε; ἀρκεῖ ἐμοὶ τὰ ἐμὰ κακά. 13. Καὶ καλῶς λέγεις· ἀρκεῖ γάρ σοι τὰ σὰ κατ κα, ἡ ἀγέννεια, ἡ δειλία, ἡ ἀλαζονεία, ἣν ἀλαζονεύου ἐν τῇ σχολῇ καθήμενος. 14. Τί τοῖς ἀλλοτρίοις ἐκαλλωπίζου; τί Στωϊκὸν ἔλεγες σεαυτόν; Τηρεῖτε οὕτως ἑαυτοὺς ἐν οἷς πράσσετε, καὶ εὑρήσετε, τίνος ἐσθ' αἱρέσεως· τοὺς πλεί στους ὑμῶν Ἐπικουρείους εὑρήσετε, ὀλίγους τινὰς Περι πατητικοὺς, καὶ τούτους ἐκλελυμένους. 15. His ille auditis insolentissimus adolescens obticuit, tanquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum dicta essent.

-

CAPUT III.

Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie conside randum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum uliquando sit notataque inibi et relata, quae Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

1. Lacedaemonium Chilonem, unum ex illo inclyto numero sapientium, scriptum est in libris eorum, qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, cum die vitae suae postremo eum inibi mors occuparet, ad circumstantes amicos sic locutum: 2. Di

eta mea, inquit, factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non poenitenda, forsitan vos etiam sciatis. 3. Ego certe in hoc quidem tempore non fallo me, nihil esse quidquam commissum a me, cuius memoria rei aliquid pariat aegritudinis: nisi profecto illud unum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi plane liquet. 4. Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Lex ita fuit, uti eum hominem condemnari necesse esset. Aut amicus igitur capitali perdendus, aut adhibenda fraus legi fuit. 5. Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultanti visum est, esse id quod feci, prae hoc quod erant alia, toleratu facilius. 6. Tacitus ad condemnandum sententiam tuli: his, qui simul iudicabant, ut absolverent, persuasi. 7. Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Sed hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a perfidia et culpa non abhorreat, in eadem re eodemque tempore, inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse. 8. Hic autem Chilo praestabilis homo sapientia, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi, dubitavit; eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit. 9. Et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis anquisite satisque sollicite quaesierunt, ut verbis, quae scripta sunt, ipsis utar: εἰ δεῖ βοηθεῖν τῷ φίλω παρὰ τὸ δίκαιον, καὶ μέχρι πόσου, καὶ ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos, an nonnunquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit, et in qualibus, [et in quibus] causis, et quemnam adusque modum. 10. Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia Peripatetica modestissimo doctissimoque. Eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius De amicitia primo. 11. Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum de amicitia componeret. Et cetera quidem, quae sumenda a Theophrasto

existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumsit et transposuit commodissime aptissimeque. 12. Hunc autem locum, de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum strictim atque cursim transgressus est: neque ea, quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt, exsecutus est; sed, anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa, genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit. 13. Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui: His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum, sine ulla exceptione communitas: ut etiam si qua fortuna acciderit, ut minus iustae voluntates amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum sit de via, modo ne summa turpitudo sequatur: est enim, quatenus amicitiae venia dari possit. Cum agetur, inquit, aut caput amici, aut fama, declinandum est de via, ut etiam iniquam voluntatem illius adiutemus. 14. Sed cuiusmodi declinatio ista esse debeat, qualisque ad adiuvandum digressio, et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit. 15. Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via recta esse declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et, cum decessero de via, quousque degredi debeam? Est enim, inquit, quatenus dari amicitiae venia possit. 16. Hoc immo ipsum est, quod maxime discendum est, quodque ab iis, qui docent, minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiae venia debcat. 17. Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit; sed video, quousque progressus est; falsum enim pro amici salute consilium dedit. 18. Id ipsum tamen in fine quoque vitae, an iure posset reprehendi culparique, dubitavit. Contra patriam, inquit Cicero, arma pro amico sumenda non sunt. 19. Hoc profecto nemo ignoravit, etiam priusquam Theognis, ut Lucilius

« PreviousContinue »