Page images
PDF
EPUB

tur praesertim cum super ea re diceret, quae quotidiana intelligentia et communi pervulgatoque vitae usu comprehenderetur. 6. De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus, eaque confessione fidem sedulitatis veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque verissimum, persuasit, civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse. 7. Hoc quoque aliud ex eadem oratione Metelli dignum esse existimavimus assidua lectione, non hercle minus, quam quae a gravissimis philosophis scripta sunt. 8. Verba Metelli haec sunt: Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle debent nobis, quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos a Dis immortalibus diutius exspectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? His demum Deos propitios esse aequum est, qui sibi adversarii non sunt. Di immortales virtutem approbare, non adhibere debent.

CAPUT VII.

In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta inVerrem: „Hanc sibi rem praesidio sperant futurum,“neque mendum esse nec vitium; errareque istos, qui bonos violant libros, et,,futuram“ scribunt: atque inibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur: et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide

sectatus est.

1. In oratione Ciceronis quinta in Verrem, in libro spectatae fidei, Tironiana cura atque disciplina facto, ita scriptum fuit: 2. Homines tenues obscuro loco nati navigant: adeunt ad ea loca, quae nunquam ante adierant; neque noti esse iis, quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia civitatis, non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societale iuncti sunt, fore se tutos ar

bitrantur, sed quocunque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum. 3.Videbatur cumpluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi [putabant] non futurum, sed futuram: neque dubitabant, quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, (sic enim mendae suae illudiabant,) ita in Ciceronis oratione soloecismus esset manifestarius. 4. Aderat ibi forte amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum literarum quaesita, meditata evigilataque erant. 5. Is libro inspecto ait, nullum esse in eo verbo neque mendum, neque vitium: Ciceronem probe ac vetuste locutum. 6. Nam futurum, inquit, non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est: sed verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ủ¬ugéμqator, neque numeris neque generibus praeserviens, sed liberum undique et impromiscuum est. 7. Quali C. Gracchus verbo usus est in oratione, cuius titulus est: De Quinto Popilio circum conciliabula, in qua ita scriptum est: Credo ego inimicos meos hoc dicturum. Inimicos, inquit, dicturum, et non dicturos. 8. Videturne ea ra

tione positum esse apud Gracchum dicturum, qua est apud Ciceronem futurum? Sicut in Graeca oratione, sine ulla vitii suspicione, omnibus numeris generibusque sine discrimine attribuuntur huiuscemodi verba: zoiŋoɛır, čoɛodui, kéžar, et similia.

9. In CL. quoque Quadriga

rii tertio annali libro verba haec esse dixit: Dum ii conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum. In duodevicesimo annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum : Si pro tua bonitale et nostra voluntate tibi valetudo suppetit, est quod speremus, deos bonis bene facturum. 10. Item in Valerii Antiatis quarto et vicesimo simili modo scriptum esse: Si hae res divinae factae riteque perlitatae essent, haruspices dixerunt, omnia ex sententia processurum esse. 11.Plautus etiam in Casina, cum de puella loqueretur, occisurum dixit, non occisuram, his verbis:

[ocr errors]

Etiamne habet Casina gladium? — Habet, sed duos,

Quibus, altero te occisurum ait, allero villicum.

12. Item Laberius in Gemellis:

Non putavi, inquit, hoc eam facturum.

13. Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignoraverunt. Sed et Gracchus, dicturum, et Quadrigarius, futurum et [bene] facturum, et Antias, processurum, et Plautus, occisurum, et Laberius, facturum, indefinito modo dixerunt. 14. Qui modus neque in mumeros, neque in personas, neque in genera [, neque in tempora] distrahitur, sed omnia isthaec una eademque declinatione complectitur. 15. Sicuti M. Cicero dixit futurum, non virili genere neque neutro, (soloecismus enim plane foret,) sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto. 16. Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii [Ciceronis] oratione, quae est De imperio Cn. Pompeii, ita scriptum esse a Cicerone dicebat, atque ipse ita lectitabat: Cum vestros portus, atque eos portus, quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis. 17. Neque soloecismum esse aiebat in potestatem fuisse, ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur: et Plautus, verborum Latinorum elegantissimus, in Amphitryone dixit:

Numero mihi in mentem fuit,

non, ut dici solitum est, in mente. 18. Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus; atque his vulgo annotamentis inspersimus. 19. Ut rationem autem istam missam facias et auctoritates: sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarant, id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, potestatem dicere mallet, non potestate. 20. Illud enim sic compositum iucundius ad aurem conspectiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda

nec iacenti: sicuti est hercle, quod explicavit dicere maluit, quam explicuit, quod esse iam usitatiús coeperat. Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam de imperio Cn. Pompeii habuit: Testis est Sicilia, quum multis undique cinctam periculis non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit. At si explicuit diceret, imperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.

[blocks in formation]

Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.

1. Sotion ex Peripatetica disciplina haud sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit, eumque inscripsit Kégas Apak9rías. 2. Ea vox hoc ferme valet, tanquam si dicas Cornu copiae. 3. In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est. Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemqué formae grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant: neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat. Poscebat autem illa nimium quantum. 4. Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium:

Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ ̓ ὁ πλοῦς· quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. 5. Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit, et, ut sibi sui copiam faceret, petit: at Lais μυρίας δραχμὰς ἢ τάλαντον poposcit. Hoc facit nummi nostratis denariûm decem millia. 6. Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertit[ur], et discedens: Ego, inquit, poenitere tanti non emo. Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: Ova úrovμm, inquit, uvρίων δραχμῶν μεταμέλειαν.

CAPUT IX.

Qui modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae; quantumque temporis imperatum observatumque sit dicendi simul ac tacendi.

1. Ordo atque ratio Pythagorae, ac deinceps familiae successionis eius, recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur. 2. Iam a principio adolescentes, qui sese ad discendum obtulerant, qvotoɣrmμóv. Id verbum significat, mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. 3. Tum, qui exploratus ab eo idoneusque fuerat, recipi in discipli nam statim iubebat, et tempus certum tacere; non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. 4. Is autem qui tacebat, quae dicebantur ab aliis, audiebat; neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas erat. Sed non minus quisquam tacuit, quam biennium. Hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique úxovotizol. 5. Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi, cui erat nomen ɛuv9lu, tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat. 6. Hi dicebantur in eo tempore paquaTixol: ab iis scilicet artibus, quas iam discere atque meditari inceptaverant; quoniam Geometriam et Gnomonicam, Musicam, ceterasque item disciplinas altiores μahuara veteres Graeci appellabant: vulgus autem, quos gentilicio vocabulo Chaldaeos dicere oportet, mathematicos dicit. 7. Exinde his scientiae studiis ornati ad perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant: ac tunc denique nominabantur quoizoí. 8. Haec cadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: Nunc autem, inquit, isti qui repente pedibus illotis ad philosophos devertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino ἀθεώρητοι, άμουσοι, ἀγεωμέτρητοι : sed legem etiam dant, qua philosophari discant. Alius ait: hoc me primum doce.

« PreviousContinue »