Page images
PDF
EPUB

Sed id quaero,

id desidero: cum pro

ait, nasceretur. amico contra ius et contra quam licet, salva tamen libertate atque pace, faciendum est, et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est: quid et quantum, et in quali causa, et quonam usque id fieri debeat. 20. Pericles ille Atheniensis, egregius vir ingenio, bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, sed planius tamen, quid existimaret, professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re causaque eius falsum deieraret, his ad eum verbis usus est: Δεν με συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι τῶν θεῶν. 21. Theophrastus autem in eo, quo dixi, libro anquisitius quidem super hac re ipsa et exactius pressiusque, quam Cicero, disserit. 22. Sed is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat, neque certis exemplorum documentis, sed generibus rerum summatim universimque utitur, ad hunc ferme modum: 23. Parva, inquit, et tenuis vel turpitudo, vel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe ct compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate: minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatum solidatur. 24. Neque nominibus, inquit, moveri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt. 25. Nam cum in rebus aut paribus, aut non longe secus, utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat. Cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est: tunc, quod utile amico est, id prae illo, quod honestum nobis est, fit plenius: sicuti magnum pondus aeris parva lamna auri fit pretiosius. Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi: 26. Οὐκ οἶδ', εἴ που τούτῳ τῷ γίνει τιμιώτερον ἤδη, καὶ, ὁτιοῦν ἂν ᾖ μέρος, τούτου,

πρὸς τὸ πηλίκον θατέρου συγκρινόμενον, αἱρετὸν ἔσται. Λέγω δὲ οἶον, οὐ καὶ χρυσίον τιμιώτερον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον, πλέον δόξει, ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ μέγεθος. 27. Favorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam gratiae tempestive, laxato paulum remissoque subtili iustitiae cxamine, his verbis definivit: Ἡ καλουμένη χάρις παρὰ τοῖς ἀνθρώποις, τουτέστιν, ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι. 28. Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam disseruit: Has tamen, inquit, et parvitates rerum et magnitudines, atque has omnes officiorum aestimationes alia nonnunquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum, et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficile est, moderantur et regunt et quasi gubernant, et nunc ratas efficiunt, nunc irritas. 29. Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiocum discernendi magis disputandique diligentia, quam cum decernendi sententia atque fiducia, disseruit; quoniam profecto causas scientiae, corporum varietates, disceptationumque differentiam ignorantes, directum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt. 30. Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas affectiones amoris atque odii intra modum tantum coërcuit. Hac, inquit, fini ames, tanquam forte fortuna osurus: hac itidem tenus oderis, tanquam fortasse post amaturus. 31. Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus in libro Περὶ ψυχῆς primo ita scripsit: Χείλων ὁ παλαιός, ἀκούσας τινὸς λέ γοντος, μηδένα ἔχειν ἐχθρὸν, ἠρώτησεν, εἰ καὶ μηδένα φίλον ἔχει· νομίζων, ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ γυνα επάγεαθαι φιλίας καὶ ἀπεχθείας,

se,

[blocks in formation]

Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam.

1. Antonius Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingenii; doctrina quoque ista utiliore ac delectabili;veterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit: ad hoc scripta pleraque omnia antiquiora tam curiose spectabat, et aut virtutes pensitabat, aut vitia rimabatur, ut iudicium factum esse ad amussim diceres. 2. Is Iulianus super eo enthymemate, quod est in oratione M. Tullii, qua pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit. 3. Sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: Quanquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae: nam qui pecuniam dissolvit, statim non hubet id, quod reddidit: qui autem debet, aes retinet alienum gratiam autem et qui refert, habet; et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero: nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset. 4. Crispum sane, inquit, agmen orationis rotundumque, ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo immutati, ut sententiae fides salva esset. 5. Namque debitio gratiae et pecuniae collata verbum utrobique servare posset. Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia; sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrinque servato, disseratur. 6. Cicero autem, inquit, cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset, eiusque sententiae rationem redderet, verbum debet in pecunia ponit; in gratia habet subiicit pro debet: ita enim dicit: Gratiam autem et qui refert, habet ; et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert. 7. Sed id verbum habet cuïn proposita comparatione non satis convenit. Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur. Atque ideo

consequens quidem fuerat sic dicere: et qui debet, in eo ipso, quod debet, refert; quod absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam dicerct, quia debetur. 8. Immutavit ergo, inquit, et subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis collatae non reliquisse, et concinnitatem sententiae retinuisse. Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quas apud eum adolescentes lectitabant.

[blocks in formation]

Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio, infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est. 1. Demosthenem tradunt et vestitu sincero et cultu corporis nitido venusto que nimisque accurato fuisse. Hinc etiam κομψή illa χλαινὶς καὶ μαλακοὶ χιτωνίσκοι ab aemulis adversariisque probro data. Hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quin parum vir, et ore quoque polluto diceretur. 2. Ad eundem modum Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa [cum] munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset, manusque eius inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis compellationibusque probrosis iactatus est, multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt. 3. Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et infestivo, gravius acerbiusque apud consilium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse di. ceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine appellaret: tum voce molli atque demissa Hortensius: Dionysia, inquit, Dionysia malo equidem esse, quam quod tu, Torquate, auovoos, úraφρόδιτος, ἀπροσδιόνυσος.

[blocks in formation]

Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit ad populum in censura, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa, et quo contra modo defensa sit.

1. Multis et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda adhortaretur. 2. In ea oratione ita scriptum fuit: Si sine uxore possemus, Quirites, esse, omnes ea molestia careremus: sed quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius, quam brevi voluptati consulendum. 3. Videbatur quibusdam, Metellum censorem, cui consilium esset, ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse [neque] de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri; neque adhortari magis esse, quam dissuadere, absterrereque sed contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias asseveraret, et, quae tamen accidere nonnunquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret; maioribusque eas emolumentis et voluptatibus obliterari: easdemque ipsas neque omnibus, neque naturae vitio, sed quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire. 4. Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat. Aliter, inquit, censor loqui debet, aliter rhetor. Rhetori concessum est, sententiis uti falsis, audacibus, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint, et possint ad movendos hominum animos qualicunque astu irrepere. Praeterea turpe esse aít rhetori, si quid in mala causa destitutum atque impugnatum relinquat. 5. Sed enim Metellum, inquit, sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum, cum tanta honorum atque vitae dignitate, apud populum Romanum loquentem nihil decuit aliud dicere, quam quod verum esse sibi atque omnibus videba

« PreviousContinue »