Page images
PDF
EPUB

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus,
Ridetque, si mortalis ultra

30

Fas trepidat. Quod adest, memento
Componere aequus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum
In mare, nunc lapides adesos

Stirpesque raptas et pecus et domos
Volventis una non sine montium
Clamore vicinaeque silvae,

Quum fera diluvies quietos

Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse, Vixi: cras vel atra

Nube polum pater occupato

Vel sole puro; non tamen irritum,
Quodcunque retro est, efficiet neque
Diffinget infectumque reddet,

Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio_et
Ludum insolentem ludere pertinax
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo_probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere et votis pacisci,

Ne Cypriae Tyriaeque merces
Addant avaro divitias mari.
Tum me biremis praesidio scaphae
Tutum per Aegaeos tumultus
Aura feret geminusque Pollux.

35

ub.

40

45

50

55

60

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus,
Ridetque, si mortalis ultra

30

Fas trepidat. Quod adest, memento
Componere aequus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum
In mare, nunc lapides adesos

Stirpesque raptas et pecus et domos
Volventis una non sine montium
Clamore vicinaeque silvae,

Quam fera diluvies quietos

Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse, Vixi: cras vel atra

Nube polum pater occupato

Vel sole puro; non tamen irritum,
Quodcunque retro est, efficiet neque
Diffinget infectumque reddet,

Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio_et
Ludum insolentem ludere pertinax
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem; si celeres quatit Pennas, resigno quae dedit, et mea Virtute me involvo_probamque Pauperiem sine dote quaero. Non est meum, si mugiat Africis Malus procellis, ad miseras preces Decurrere et votis pacisci,

Ne Cypriae Tyriaeque merces
Addant avaro divitias mari.

Tum me biremis praesidio scaphae
Tutum per Aegaeos tumultus

Aura feret geminusque Pollux.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

78 Q. HORATII FLACCI CARM. LIB. III. 30.

XXX.

Exegi monumentum aere perennius

Regalique situ pyramidum altius,

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere aut innumerabilis

5 Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
10 Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
15 Quaesitam meritis et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

« PreviousContinue »