Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

[blocks in formation]

Festo quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum,

Lyde, strenua Caecubum

Munitaeque adhibe vim sapientiae. Inclinare meridiem

Sentis ac, veluti stet volucris dies, Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram. Nos cantabimus invicem

Neptunum et virides Nereïdum comas:

Tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae:

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Summo carmine, quae Gnidon
Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon

15 Iunctis visit oloribus:

Dicetur merita Nox quoque nenia.

XXIX.

AD MAECENATEM.

Tyrrhena regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
Cum flore, Maecenas, rosarum et
Pressa tuis balanus capillis.

5 Iamdudum_apud me est. Eripe te morae;
Ne semper udum Tibur et Aesulae
Declive contempleris arvum et
Telegoni iuga parricidae.

Fastidiosam desere copiam et
10 Molem propinquam nubibus arduis;
Omitte mirari beatae

Fumum et opes strepitumque Romae.
Plerumque gratae divitibus vices
Mundaeque parvo sub lare pauperum
15 Coenae sine aulaeis et ostro

20

Sollicitam explicuere frontem.

Iam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem, íam Procyon furit
Et stella vesani Leonis

Sole dies referente siccos;

Iam pastor umbras cum grege languido
Rivumque fessus quaerit et horridi
Dumeta Silvani, caretque

Ripa vagis taciturna ventis.

25 Tu, civitatem quis deceat status,
Curas et urbi sollicitus times,
Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent Tanaisque discors.

W

« PreviousContinue »