Page images
PDF
EPUB

Narrares medicis: quod quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier_audes?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
150 Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier: audieras, cui
Rem di donarint, illi decedere pravam
Stultitiam, et quum sis nihilo sapientior, ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
155 At si, divitiae prudentem reddere possent,

Si cupidum timidumque minus te; nempe ruberes,
Viveret in terris te si quis avarior uno.

Si proprium est, quod quis libra mercatur et aere
Quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
160 Qui te pascit ager, tuus est, et villicus Orbi,

Quum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paullatim mercaris agrum, fortasse trecentis
165 Aut etiam supra nummorum millibus emptum.
Quid refert vivas numerato nuper an olim?
Emptor Aricini quondam Veientis et arvi

Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum,
170 Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
Limitibus vicina refugit iurgia; Lanquam

Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc sorte suprema
Permutet dominos et cedat in altera iura.

175 Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis non exorabilis auro?
180 Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter

185 Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,

is & !!

[ocr errors][ocr errors]

Seit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum-
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar et ex modico, quantum res poscet, acervo
Tollam, nec metuam, quid de me iudicet heres,
Quod non plura datis invenerit; et tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet et quantum discordet parcus avaro,

[ocr errors][merged small]

Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum
Invitus facias, neque plura parare labores,

195

Ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

*

Pauperies immunda domus procul absit: ego_utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis aquilone secundo,

200

Non tamen adversis aetatem ducimus austris;

Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re

Extremi primorum, extremis usque priores.

Non es avarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto

205

Cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine et ira?

Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,

Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?

210

Quid te exempta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti:

Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
Rideat et pulset lasciva decentius aetas.

215

III.

AD PISONE S.

[DE ARTE POETICA.]

Humano capiti cervicem pictor equinam lungere si velit et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum

Desinat in piscem mulier formosa superne, 5 Spectatum admissi risum teneatis, amici? Credite Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cuius velut aegri somnia vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poëtis 10 Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim, Sed non ut placidis coëant immitia, non ut 1 Serpentes avibus geminentur, tigribus agni, Inceptis gravibus plerumque et magna professis 15 Purpureus late qui splendeat unus et alter Adsuitur pannus; quum lucus et ara Dianae Et properantis aquae per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus. Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum 20 Scis simulare: quid hoi fractis enatat exspes Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit Institui; currente rota cur urceus exit?

Denique sit quidvis, simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
25 Decipimur specie recti: brevis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem lenia nervi

Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
130 Delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et ungues
Exprimet et molles imitabitur aere capillos,
Infelix operis summa, quia ponere totum

35 Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse velim, quam naso vivere pravo
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus et versate diu, quid ferre recusent,
40 Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit et venus aut ego fallor,
Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,

« PreviousContinue »