Page images
PDF
EPUB

Sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitti
Contigit et parva tandem caruisse Seripho.
Consulit ictericae lento de funere matris,

Ante tamen de te, Tanaquil tua: quando sororem
Efferat et patruos: an sit victurus adulter

Post ipsam? quid enim maius dare numina possunt?
Haec tamen ignorat, quid sidus triste minetur
Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,

Qui mensis damnis, quae dentur tempora lucrò.
Illius occursus etiam vitare momento,

In cuius manibus, ceu pinguia succina, tritas
Cernis ephemeridas, quae nullum consulit, et iam
Consulitur: quae, castra viro patriamque petente,
Non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.

Ad primum lapidem vectari quum placet, hora
Sumitur ex libro: si prurit frictus ocelli
Angulus, inspecta genesi collyria poscit.
Aegra licet iaceat, capiendo nulla videtur
Aptior hora cibo, nisi quam dederit Petosiris.

Si mediocris erit, spatium lustrabit utrumque
Metarum et sortes ducet frontemque manumque
Praebebit vati crebrum poppysma roganti.
Divitibus responsa dabunt Phryx augur et Indus
Conductus, dabit astrorum mundique peritus
Atque aliquis senior, qui publica fulgura condit.
Plebeium in circo positum est et in aggere fatum.
Quae nudis longum ostendit cervicibus aurum,,
Consulit ante phalas delphinorumque columnas,
An saga vendènti nubat, caupone relicto?

Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnes

56

57

575

580

585

590

Nutricis tolerant fortuna urgente labores:

Sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto.

Tantum artes huius, tantum medicamina possunt, 595.
Quae steriles facit atque homines in ventre necandos
Conducit. Gaude, infelix, atque ipse bibendum
Porrige, quidquid erit: nam si distendere vellet
Et vexare uterum pueris salientibus, esses

[blocks in formation]

Involvitque sinu: domibus tunc porrigit altis
Secretumque sibi mimum parat: hos amat, his se
Ingerit utque suos ridens producit alumnos.

Hic magicos affert cantus, hic Thessala vendit
Philtra, quibus valeat mentem vexare mariti
Et solea pulsare nates. Quod desipis, inde est,
Inde animi caligo et magna oblivio rerum,
Quas modo gessisti. Tamen hoc tolerabile, si non
Et furere incipias, ut avunculus ille Neronis,
Cui totam tremuli frontem Caesonią pulli
Infudit. Quae non faciet, quod Principis uxor?
Ardebaut cuncta et fracta compage ruebant,
Non aliter, quam si fecisset Iuno maritum
Insanum. Minus ergo nocens erit Agrippinae
Boletus: siquidem unius praecordia pressit
Ille senis tremulumque caput descendere iussit

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

In coelum et longam manantia labra salivam.
Haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet:
Haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
Tanti partus equae, tanti una venefica constat.
Oderunt natos de pellice: nemo repugnet,
Nemo vetet: iam iam privignum occidere fas est.
Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
Custodite animas et nulli credite mensae:

[ocr errors]

625

630

Livida materno fervent adipata veneno.

Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa,
Quae peperit: timidus praegustet pocula pappas.

Fingimus haec, altum satira sumente cothurnum,
Scilicet, et finem egressi legemque priorum

635

Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis coeloque Latino.

Nos utinam vani: sed clamat Pontia, feci,
Confiteor puerisque meis aconita paravi,

Quae deprensa patent: facinus tamen ipsa peregi.

640

645

Tune duos una, saevissima vipera, coena?
Tune duos? Septem, si septem forte fuissent.
Credamus tragicis, quidquid de Colchide saeva
Dicitur et Procne: nil contra conor: et illae
Grandia monstra suis audebant temporibus, sed
Non propter nummos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
Praecipites: ut saxa iugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.
Illam ego non tulerim, quae computat et scelus
ingens

650

Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,
Morte viri cupiant animam servare catellae.
Occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae:
Mane Clytaemnestram nullus non vicus habebit.
Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat:
At nunc res agitur tenui pulmone rubetae,
Sed tamen et ferro, si praegustaret Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina regis.

655

660

SATIR A VII,

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum:
Solus enim tristes hac tempestate Camenas
Respexit, quum iam celebres notique poetae
Balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
Tentarent, nec foedum alii, nec turpe putarent
Praecones fieri, quum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio.
Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
Ostendatur, ames nomen victumque Machaerae,
Et vendas potius, commissa quod auctio vendit
Stantibus, oenophorum, tripodas, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.

Hoc satius, quam si dicas sub iudice, vidi,

Quod non vidisti, faciant equites Asiani

5.

10

1

Quamquam, et Cappadoces faciant, equitesque Bithyni, 15 Altera quos nudo traducit Gallia talo.

[ocr errors]

Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
Cogetur posthac, nectit quicunque canoris
Eloquium vocale modis laurumque momordit.
Hoc agite, o iuvenes: circumspicit et stimulat vos
Materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.

Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Praesidia, atque ideo croceae membrana tabellae
Impletur, lignorum aliquid posce ocius, et quae
Componis, dona Veneris, Thelesine, marito,

Aut claude et positos tinea pertunde libellos.

Frange miser calamos vigilataque proelia dele,

20

25

Qui facis in parva sublimia carmina cella,
Ut dignus venias hederis et imagine macra.

Spes nulla ulterior: didicit iam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Iunonis avem. Sed defluit aetas

30

Et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.

Taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque..

Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

35

Accipe tunc artes, ne quid tibi conferat iste,

Quem colis, et Musarum et Apollinis aede relicta:

Ipse facit versus atque uni cedit Homeros

Propter mille annos, aut, si dulcedine famae

Succensus recites, Maculonus commodat aedes.

40

Haec longe ferrata domus servire iubetur,
In qua sollicitas imitatur ianua portas.
Scit dare libertos extrema in parte sedentes
Ordinis et magnas comitum disponere voces.
Nemo dabit regum, quanti subsellia constent
Et quae conducto pendent anabathra tigillo,

45

« PreviousContinue »