Page images
PDF
EPUB

SATIRA XIV, vs. 70—72.

Gratum est, quod patriae civem populoque' dedisti,
Si facis, ut patriae sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum et pacis rebus, agendis.

Bentleius ad Horat. lib. III, od. VI, vs. 20. patriae in patribus mutavit, ut perpetua illa formula patres populusque, qua poetae, sicut prosae orationis scriptores senatus populusque Romanus, uterentur, conservaretur. Tum etiam tantopere offendit in voce repetita, ut exclamaret: Vah, quam inficeta et inconcinna repetitio est patriae, patriae! At repetitio ad sententiam hoc loco, ut alibi saepissime, pernecessaria est, et errant omnes ii, qui apud latinos poetas nescio ex qua praeiudicata opinione easdem voces bis terve positas omnino aegre ferant. Ad quos inde errores criticus ille eximius corrigendo verbum patriae in patribus delatus sit, quisque sentiet, qui secum reputat, poetam sub imperatoribus vixisse, eo ipso tempore, quo senatui nihil, nisi nomen et levis umbra pristinae dignitatis, auctoritatis et potentiae relicta erat, ideoque liberos procreatos non patribus, sed proxime imperatori populoque gratos et utiles fuisse. Ponit autem patriam: quae quum h. 1. coniuncta sit cum populo, respublica est, et quidquid civium utilitati, saluti et securitati servit, complectitur. Inde apparet, cur Iu venalis a patre postulet in universum, filius patriae sit idoneus, i. e. filium egregia educatione bonum civem reddas, qui nulla re institutis reipublicae noceat, sed eius commodis quovis modo prospiciat. Iam tria

adduntur, et quidem ea, quibus civium salus et securitas nititur. Nimirum si saluti civium consulitur, cives primum necesse est habeant,, unde vivant; accedere deinde debet, ut ii, si bellum eruperit, ab hostibus defendantur, eorumque iura pacis temporibus serventur: quare filium, inquit, ita instituas, ut non modo agriculturae exercendae intentus sit, sed etiam belli et togae artibus excellat.

SATIRA XIV, vs. 115 sq.

Poeta quum antea dixisset, avaritiam frugalitatis et parsimoniae nomine commendari, et nequaquam pro vitio haberi, inde ut avarus non turpis et scelestus, sed parcus et frugi dicatur, pergit augendis antea expositis:

adde, quod hunc, de

Quo loquor, egregium populus putat atque verendum. Artificem,

h. e. qui avarus est, sed parcus mitiore nomine appellatur, quia omnia quocumque modo congerit et quasi corradit, eum adeo egregium, eamque ob causam veneratione dignum artificem dicunt, ita ut mirari non debeamus, si alii hac laude et huius appellationis suavitate commoti ad id vitium magis impellantur. Qualis autem ille artifex intelligendus sit, docent non modo proxima, quippe his crescunt patrimonia fabris, sed cum maxime totius loci connexus. Quapropter acquirendi, quod quidem praeter scholiastam etiam alii libri habent, noli, quum frigidnm sit omnique vi, si alterum spectes, destitutum, cum Ruperto defendere

et amplecti. Nempe id artifici, ut opinabantur, accuratius definiendo additum librarii, praesertim quum versus 125. interpretationis ansam praeberet, tamquam poetae verbum receperunt.

SATIRA XIV, vs. 117.

Ipse quoque esuriens: neque enim omnia sustinet

umquam

Mucida caerulei panis consumere frusta.

Vetus interpres ad haec notat: omnia sustinet: duo negativa confirmativum faciunt: unde aliam h. 1. scripturam in prisco libro circumlatam fuisse probabile fit, nisi scholiastam casu nescio quo, fortasse tamen verbis recte explicandis deceptum, illa animadvertisse sumere malimus. Certe tale quid potius statuendum est, quam ut sententiam, quae mutatione Schurtzfleischii, scholiastae notatis sese accommodantis, procedit, praeferamus ei, quam omnium librorum lectio exhibet. Haec enim describendae avari naturae et indoli multo accomodatior est, quippe qui, etiamsi fame crucietur, mucida panis frusta non audeat consumere.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Et pater ergo animi felices credit avaros,

Qui miratur opes, qui nulla exempla beati

Pauperis esse putat, iuvenes hortatur, ut illam

Ire viam pergant et eidem incumbere sectae. Achaintrii scripturam et interpunctionem nemo erit, qui imitetur, siquidem ea et totius loci sententiae adversatur, et misere orationem perturbat. Nam duris

[ocr errors]

simum est et minime ferendum, quod, quum pater.
avaros vs. 119 animi felices praedicans inveniatur, alii,
qui eadem cogitatione ducti ad avaritiam iuvenes inci-
tant, interponuntur, et vs. 123 denique oratio rursus
ad patrem, ne pronomine quidem indicatum, recurrit.
Hoc solum abstinere Francogallum debebat, quominus
nimis anxie codd. suorum vestigia premeret. Accedit
etiam altera causa, ex sententiae continuatione petita.
Vs. 107. dicit poeta, iuvenes, ad alia vitia natura pro-
pensiores, unam avaritiam invitos exercere cogi, par
tim quod ea tamquam parsimonia et virtutis specie
commendetur, partim quod patres solos avaros felices,
pauperes contra infelices iudicent. Hinc, sicuti etiam
ex comparatione versuum 105 sq.

Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux.
Ignava et partem vitae non attigit ullam.

necessarium puto, ut proximi tres versus ad patrem
pertineant.

SATIRA XIV, vs. 100-104.

Antiqua et vera interpunctione nomine durae insignita, recentiores interpretes hanc falsam excogita=

verunt:

Romanas autem soliti contemnere leges,
Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
Tradidit arcano quodcumque volumine Moses.
Non monstrare vias, eadem nisi sacra colenti;
Quaesitum ad fontem solos deducere verpos.

Sed si qua dura et abrupta nominanda est oratio, haec
est. Infinitivos nempe historico in his esse statuunt,

1

quibus tamen nequaquam hic locus, quum non narretur, quid Iudaei fecerint, sed quid religione iis mandatum sit faciendum. Omnino frequens est eius generis infinitivorum, qui nulli sunt, observatio, neque recta eorum explicandorum via et ratio. Creberrimus eorum usus est, ubi, oratione ad alia festinanter transeunte, res non accurate, sed cum negligentia quadam et leviter tamquam proiectae narrantur. Hinc etiam plures in historicis plerumque scriptis iuxta cumulati inveniuntur. Quos si explicare velis, cogitatione ellipsin sumas, veluti in exemplo illo: Postquam in aedes irruperunt, diversi regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere, strepitu et tumultu omnia miscere, h. e. nihil aliud faciebant, quam regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere et quae sequuntur.

[ocr errors]

Itaque hi infinitivi quum historicis non possent recte adnumerari, monuit me Reisigius in sua Ienensi societate philologa, ut in vulgari interpretandi ratione perstarem, et illos a verbo tradidit pendere sinerem. Ac recte; haec enim constructio, ut paulo insolentior, interpretes recentiores latebat. Sed, ut praecipere cum infinitivo ap. Ovidium lib. II, de art. am. vs. 415. Sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes Sumere. apud Virgil. Aen. lib. XI, vs. 463. edice armari, et apud Tacit. Ann. lib. XIV, cap. 60. Impulit quemdam servilem ei amorem obiicere, invenitur, ita quoque idem post tradere sequi potest. Vid. Sanctii Minerv. pag. 604. Stallbaum ad Ruddimannum pag. 380. Cave porro, ne in verbis monstrare vias, deducere ad fon

« PreviousContinue »