Page images
PDF
EPUB

Dicturus, tanquam et diversis partibus orbis
Anxia praecipiti venisset epistola pinna.

Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
Tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
Illustresque animas impune et vindice nullo:
Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus
Coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

150

[blocks in formation]

Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,

5

Ut bona summa putes, aliena vivere quadra:
Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset:
Quamvis iurato metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius: hoc tamen ipsum
Defecisse puta, quod inani sufficit alvo.
Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
Dimidia brevior? Tantine iniuria coenae,
Tam ieiuna fames, quun possit honestius illic
Et tremere et sordes farris mordere canini?
Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
Mercedem solidam veterum capis officiorum.
Fructus amicitiae magnae cibus: imputat hunc rex
Et, quamvis rarum, tamen imputat. Ergo duos post 15
Si libuit menses neglectum adhibere clientem,

Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto:

10

Una simus, ait. Votorum summa: quid ultra
Quaeris? habet Trebius, propter quod rumpere somnum

Debeat et ligulas dimittere, sollicitus, ne
Tota salutatrix iam turba peregerit orbem
Sideribus dubiis, aut illo tempore, quo se
Frigida circumagunt pigri sarraca Bootae..
Qualis coena tamen? Vinum, quod succida nolit
Lana pati: de conviva Corybanta videbis.
Iurgia proludunt: sed mox et pocula torques
Saucius et rubra deterges vulnera mappa,

20

25

Inter vos quoties libertorumque cohortem
Pugna Saguntina fervet commissa lagena.
Ipse capillato diffusum consule potat

80

Calcatamque tenet bellis socialibus uvam,
Cardiaco nunquam cyathum missurus amico.
Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cuius patriam titulumque senectus
Delevit multa veteris fuligine testae:

35

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant

Brutorum et Cassi natalibus. Ipse capaces

Heliadum crustas, et inaequales beryllos

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,

Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,

40

Qui numeret gemmas unguesque observet acutos.
Da veniam: praeclara illic laudatur iaspis.
Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vaginae fronte solebat
Ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem nasorum quatuor ac iam
Quassatum et rupto poscentem sulphura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque:

45

50

55

Frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
Non eadem vobis poni modo vina querebar:
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor
Gaetulus dabit, aut nigri manus ossea Mauri
Et cui per mediam nolis occurrere noctem,
Clivosae veheris dum per monumenta Latinae.
Flos Asiae ante ipsum pretio maiore paratus,
Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
Frivola. Quod quum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
Respice, quum sities. Nescit tot millibus emtus
Pauperibus miscere puer: sed forma, sed aetas
Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?
Quando vocatus adest calidae gelidaeque minister?
Quippe indignatur veteri parere clienti,

60

70

Quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. 65
Maxima quaeque domus servis est plena superbis.
Ecce alius quanto porrexit murmure panem
Vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
Quae genuinum agitent non admittentia morsum.
Sed tener et niveus mollique siligine factus
Servatur domino. Dextram cohibere memento.
Salva sit artocopi reverentia: finge tamen te
Improbulum, superest illic, qui ponere cogat,
Vis tu consuetis audax conviva canistris
Impleri, panisque tui novisse colorem?

75

Scilicet hoc fuerat, propter quod, saepe relicta

Coniuge, per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva quum grandine vernus luppiter et multo stillaret paenula nimbo.

V

Adspice, quam longo distendat pectore lancem,

Quae fertur domino squilla et quibus undique septa Asparagis, qua despiciat convivia cauda,

Quum venit excelsi, manibus sublata ministri.

Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo

Ponitur exigua feralis coena patella.

80

85

Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui
Pallidus affertur misero tibi caulis, olebit

Laternam: illud enim vestris datur alveolis, quod
Canna Micipsarum prora subvexit acuta,

Propter quod Romae cum Bocchare nemo lavatur, 90
Quod tutos etiam facit a serpentibus Afros.
Mullus erit domini, quem misit Corsica, vel quem
Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
Et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit
Retibus assiduis penitus scrutante macello
Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
Instruit ergo focum provincia: sumitur illinc

Quod captator emat Lenas, Aurelia vendat.

Virroni muraena datur, quae maxima venit

95

Gurgite de Siculo: nam, dum se continet Auster, 100
Dum sedet et siccat madidas in carcere pennas,
Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
Vos anguilla manet longae cognata colubrae,
Aut glacie adspersus maculis Tiberinus et ipse
Vernula riparum pinguis torrente cloaca
Ft solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem :
Nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
A Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat

105

Largiri: namque et titulis, et fascibus olim
Maior habebatur donandi gloria: solum
Poscimus, ut coenes civiliter. Hoc face et esto,
Esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.
Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
Altilis et flavi dignus ferro Meleagri

Fumat aper: post hunc tradentur tubera, si ver
Tunc erit et facient optata tonitrua coenas
Maiores. Tibi habe frumentum, Alledius inquit,
O Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.
Structorem interea, ne qua indignatio desit,
Saltantem spectes et chironomonta volanti
Cultello, donec peragat dictata magistri
Omnia: nec minimo sane discrimine refert,
Quo gestu lepores et quo gallina secetur.
Duceris planta, velut ictus ab Hercule Cacus,

115

120

125

Et ponere foris, si quid tentaveris unquam

Hiscere, tanquam habeas tria nomina. Quando propinat Virro tibi sumitque tuis contacta labellis

Pocula? quis vestrûm temerarius usque adeo, quis Perditus, ut dicat regi, bibe? Plurima sunt, quae 130 Non audent homines pertusa dicere laena.

Quadringenta tibi si quis deus, aut similis dis

Et melior fatis donaret homuncio: quantus

Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus.

Da Trebio, pone ad Trebium. Vis, frater, ab ipsis 135 Ilibus? O nummi, vobis hunc praestat honorem,

Vos estis fratres. Dominus tamen et domini rex

Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aula

Luserit Aeneas nec filia dulcior illo.

« PreviousContinue »