Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Omnium autem civitatum exemplis satis probatur, artium studia vigere libera re publica, jacere libertate erepta. itaque, ut in re publica et in moribus Romanorum nihil inerat sani atque robusti, ita in literis quoque sanitatis ille color, quem in prioribus admiramur, paulatim evanuerat. venit mihi iliud Solonis in mentem: ὁ λόγος εἴδωλόν ἐστι τῶν ἔργων, et Platonis: οἷος ὁ λόγος τοιοῦτος ὁ τρόπος. quae si vera dicta sunt, linguae latinae imprimis illam temporum iniquitatem detrimento esse necesse erat. ac re vera laborat argentea illa aetas vitiosa et corrupta loquendi consuetudine et si requirimus, quibus in rebus ab incorrupta latini sermonis integritate abhorreat et quibus potissimum laborat vitiis, tria imprimis invenimus quae ipsi quoque aequales, cum minime eos effugerent, reprehenderunt.

Ac primum quidem, cum quicunque libros componebat, ingeniosus haberi et ornatu verborum languentes fastidiososque animos aequalium sibi conciliare vellet, species quaedam ac pompa adhibebatur, oratio autem saepissime obscurabatur. accedit, cum omnes verbis exquisitis studerent, nimia illa insoliti consectatio et poetarum imitatio, quibus maxime delectabantur. quod vitium Quintilianus quoque sapientissimus talium rerum existimator, vituperat: lib. VIII. Prooem. 24. „Nam est quod recte dici potest, circumimus amore verborum: et, quod uno verbo patet, pluribus oneramus: et, quod satis dictum est, repetimus: et pleraque significare melius putamus, quum dicere. quid? quod nihil iam proprium placet, dum parum creditur disertum, quod et alius dixisset? a corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intellegendos nos opus sit ingenio." qua in re haud parvi momenti rhetorum scholae recitationesque erant. summota enim occasione rei publicae moderandae dicendi vi, fieri non poterat, quin eloquentia vanissimam in ostentationem se converteret et Romani non tam verae declamandi rationi studerent, quam a simplici et subtili dicendi genere abalienati, oratione altius exaggerata uterentur, id quod eo magis ad corrumpendam linguam latinam valuit, quod nemo neque doctus neque

bene eruditus habebatur, nisi qui rhetorum scholis formatus institutusque erat.*)

Alterum vitium est, quod argenteae latinitatis scriptores orationis particulis nectendae non ita sunt studiosi; cum enim priores imprimis Cicero singulas sententias aptissimis quibusque coniunctionibus. quae dicuntur, nectere studeant, contra plerique argenteae aetatis scriptores neglêgentes, quomodo una sententia ex altera apta sit, legentis animo coniectandum relinquunt. quo factum est, ut numerus particularum, quas quidem plurimas priores usurpaverunt, magis magisque minueretur atque nonnullae ut: quandoquidem, etsi, tametsi, utpote, aliae in usu esse omnino desinerent. (cf. Zumpt, Berliner Jahrbücher 1837. No. 74). aliae nova ratione atque significatione adhibebantur; nam mor particula sumitur pro deinde, quatenus pro quia etc. itaque, namque, quin etiam, quin immo, siquidem particulae, quae primum semper enuntiationis locum apud priores tenent, a recentioribus secundo vel tertio loco collocantur. qua ex re audaciorem quoque frequentioremque participiorum usum ducendum esse, facile intellegitur.

Tertium est vitium latinitatis argenteae idque maximum, quod verborum componendorum ratio prorsus alia est atque aurea aetate; verba, quae priores in usu non habebant vel quae a poetis tantummodo adhibebantur, posteriores in usum converterunt, neque dubitaverunt, voces e quotidiano sermone petitas, quas erudite aureae aetatis scriptores in libros non admisernnt, arripere; nonnullis quoque alia significatio subiciebatur. itaque et obsoletorum et novorum verborum magnum numerum hac aetate invenimus, id quod idem Seneca epistula centesima decima quarta vituperat, cum paragrapho decima dicit: Cum assuevit animus fastidire, quae ex more sunt et illi

*) Adnot. Illud quoque, quod Romani illius aetatis abstracte, ut nos dicimus loqui atque scribere assuescerent, id quod semper ruentis liguae est (cf. Haase, Vorlesungen über lat. Sprachwissenschaft ed. Eckstein p. 154 et 69.) magnam partem inde factum est, cum rhetores saepissime de rebus, quae tangi et demonstrari non possunt, animo tamen cernuntur et intelleguntur, disputarent.

pro sordidis solita sunt, etiam in oratione quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exoleta revocat ac profcrt, modo fingit et ignota deflectit, modo, id quod nuper increbuit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.“

Accedit eo, quod illis temporibus ex provinciis urbibusque remotis multi homines Romam confluebant, qui sua dicendi consuetudine veterem Romanorum sermonem corrumpebant. imprimis autem Graecorum lingua latinam linguam commutatam atque depravatam esse, inter omnes constat. nam cum, quicunque artium studia adamaverat, multum in Graecis literis versaretur atque graece loqueretur, paulatim multa, quae propria sunt huius linguae ad latinam linguam transibant.

Sed expositis summatim, quibus potissimum laboret latinitas argentea vitiis, ad illud, quod explicandum mihi proposui, venio, ut quomodo cum temporum tum maxime linguae ruina ex Velleii Paterculi libris cognosci possit, perscruter. ut e magno scriptorum numero, qui Cæsarum temporibus libros composuere Velleium Paterculum potissimum eligerem, ea maxime re sum permotus, quod ille primus est scriptor illius ætatis, ideoque pretium operae esse putavi, argenteam, ut ita dicam, latinitatem huius scriptoris cognoscere et non solum quibus in rebus ab optimorum scriptorum dicendi ratione abhorreat, sed etiam, quae esset condicio aetatis eius, demonstrare. sed quia mihi persuasi, non satis mihi esse virium ad illam rem diligenter atque accurate perficiendam, praesertim cum pauci adhuc tali studio se dederint (cf. Bernhardy, Röm. LiteraturGesch. p. 321) quorum ex operibus fructus in me redundarent, veniam peto, quod tale opus aggredi ausus sim.

Ac primum si licet, paucis explicabo, quemadmodum illorum temporum natura, quam prorsus aliam atque libera re publica fuisse scimus, apud Velleium Paterculum quoque perspiciatur, tum quibus in rebus ab optimorum scriptorum elocutione differat, videamus.

Quis igitur est, perlectis Velleii Paterculi libris, quin concedat, liberalitatem illam, qua priores usi sunt, qui non dubitarent, quaecunque sentiebant, libere dicere, omnino apud eum

desiderari? plane temporibus inserviit et pravam aetatis suae consuetudinem secutus unius imperium laudibus extulit celebravitque. sunt, qui dicant, Velleium historiam eo tantummodo consilio scripsisse, ut Tiberii Caesaris gratiam captaret, et adulationis aperte eum accusent. sed iidem non satis cognovisse mihi videntur, illum, qua esset mediocritate animi, aliter facere ac sentire non potuisse, quam omnes, qui pari essent loco et condicione, qui Caesaris sententias omnes probarent, et quodcunque ille faceret, optime factum esse crederent. itaque non adulandi studio sed naturae moribusque illius temporis tribuendum est, quod Velleius Tiberium aliosque non tales nobis descripsit, quales cum ex aliis tum ex Tacito, illustrissimo illo rerum scriptore, cognoscimus, immo vero Caesarem et omnes, qui ab eius partibus stabant, laudibus effert, in adversarios eorum vehementer, invehitur, idque ex animi sui sententia, ut mihi quidem exploratum est. loquendi igitur libertatem, quam apud priores invenimus, tum sublatam fuisse, optimus nobis testis est Velleius. cf. verba Kritzii in Prolegg. ad Vell. Pat. p. XXI - XXXI, quibus hanc rem ad tempora non ad scriptoris naturam moresque referendam esse, optime nobis comprobavit et Sauppii in Mus. Helvet. 1827. I. p. 168, quae hoc loco affere mihi liceat:,, Wenn also der Unterschied zwischen Schmeichelei und einem bewussten Verkennen des Wahrheit und Oberflächlichkeit und Unselbstständigkeit des Urteils festgehalten wird, so glaube ich gezeigt zu haben, dass in Velleius weniger sich Schmeichelei finde, als unüberlegte Aufnahme und Wiedergabe des ihn in Reden und Thaten, dem Dunstkreis ähnlich, umschebenden Urtheils seiner Gesellschaft."

Quae cum ita fuerint Romae, certe mirandum est, quod recentiores, paucis exceptis, eum statum rerum non dico optimum iudicabant, sed minime cum priorum comparandum sibi persuaserant, tempora autem rei publicae liberae quasi vetera et obsoleta ducebant. tanta enim facta erat commutatio, ut multi illa tempora non sine horrore quodam recordarentur, sua autem laudarent, et quod sub Caesarum dominatione vivere sibi contigisset, vehementer gauderent. Velleium autem idem

sensisse, his locis nobis confirmatur: 1. 17,2 ut Livium quoque priorum aetati adstruas. 2. 78,3 Calvinus Domitius gravissimi comparandique antiquis exempli auctor fuit. 2. 80,3 non a Scipionibus aliisque veteribus Romanorum ducum quidquam ausum patratumque fortius quam tunc a Cæsare. 2. 92,5 quod ego factum cuilibet veterum consulum gloriæ comparandum reor. Etiam de religione, qualis fuerit illis temporibus et quomodo ex Velleii historia cognoscatur verba mihi facienda esse puto. superstitio ac vana religio insitas dei cognitiones ex animis expulerunt et pauci adhuc erant, qui deos esse crederent, sed fatorum vi omnia regi ac gubernari fere omnes persuasum habebant. opinio igitur deorum et pietas, quas labefactas iam Horatius conquestus est, omnino interierant. Velleium autem æque atque æquales de rebus divinis sensisse argumento sunt multi loci, quibus non deorum numine, sed fatis hominum sortes gubernari contendit: cf. 2. 57,3 sed profecto ineluctabilis fatorum vis, cuiuscunque fortunam mutare constituit, consilia corrumpit. 2. 66,5. dum hoc vel forte vel providentia vel utcunque constitutum rerum naturae corpus manebit incolume. 2. 69,6 neque reperias, quos aut pronior fortuna comitata sit aut veluti fatigata maturius destituerit quam Brutum et Cassium. 2. 103,1 sed fortuna iam tum rei publicae sua praesidia reddiderat. 2. 116,3 utinam non maioribus. experimentis testatum sit, quantum in omni re fortuna posset. 2. 118,4 obstabant iam fata consiliis omnemque animi eius (sc. Vari) aciem praestrinxerant, quippe ita res se habet, ut plerumque cuius fortunam mutaturus est deus, consilia corrumpat efficiatque, quod miserrimum est, ut quod accidit etiam merito accidisse videatur, et casus in culpam transeat. cf. etiam. 2. 1,4. 2. 47,2. 2. 53,3. 2. 60,1. 2. 79,3. 2. 110,1.

Aliud quoque vitium argenteae aetatis, nimia illa ostentatio, qua omnes laborabant, qui sive dignitate sive literis sive quavis alia re praeter ceteros florere sibi videbantur, qua Velleium quoque minime liberum fuisse constat, silentio mihi non praetereunda est. ubicunque enim Velleius Paterculus de se ipso vel de maioribus suis refert, temperare sibi

« PreviousContinue »