Page images
PDF
EPUB

non potest, quin magna cum diligentia omnia quae et ipsi et familiae suae honori gloriaeque esse poterant, commemoret ita, ut totam fere vitam eius in libro expositam videamus. cf. 2. 76,1 quod alieno testimonium redderem, eo non fraudabo avum meum, quippe C. Velleius, honoratissimo inter illos trecentos et sexaginta iudices loco a Cn. Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Neronis præfectus fabrum, vir nulli secundus, etc. 2. 16,2 neqne ego verecundia domestici sanguinis gloriae quicquam, dum verum refero, subtraham, quippe multum Munatii Magii atavi mei Aeculanensis tribuendum est memoriae, qui etc. 2. 115,1 in qua regione, quali adiutore legatoque fratre meo Magio Celere Velleiano usus sit, ipsius patrisque eius praedicatione testatum est, et amplissimorum honorum, quibus triumphans eum Caesar donavit, signat memoria 2. 104,3 hoc tempus me functum ante tribunatu castrorum Ti. Caesaris militem fecit, quippe protinus ab adoptione missus cum eo praefectus equitum in Germaniam successor officii patris mei, caelestissimorum eius operum per annos continuos novem praefectus aut legatus spectator et pro captu mediocritatis meae adiutor fui. 2. 121,3 quem (sc. triumphum) mihi fratrique meo inter praecipuos praecipuisque donis adornatos viros comitari contigit. cf. praeterea 2. 52,4. 2. 69,5. 2. 101,2 et 3. 2. 113,3. 2. 111,3. 2. 114,1. 2.124,3 et 4.

Totam rationem porro, quam in historia componenda secutus est Velleius, moribus ac naturae illorum temporum omnino convenire, optime Sauppius in Mus. Helvet. 1837. I. p. 158 nobis. comprobavit, cuius verba cum emendatione minime egeant, in memoriam revocasse satis habeo; hoc unum referam, Velleium non tam continuam rerum Romanarum historiam quam hominum rerumque maxime memorabilium enumerationem nobis dedisse.

Sed quoniam breviter exposui, quae ad naturam illorum temporum pertinent, et comprobavi Velleium Paterculum communium argenteae aetatis vitiorum minime expertem fuisse, ad alteram dissertationis partem venio, qua argenteae latinitatis vitia, num in Velleii quoque oratione invenirentur, inquirere propositum est.

Primum autem, si placet, verba faciam de orationis genere, deinde, quibus verbis Velleius primus usus sit indicabo, post, quibus aliam significationem atque apud optimos scriptores habebant, subiecerit, tum quibus in rebus ab optima loquendi consuetudine abhorreat. Postremo, quibus in rebus Velleii elocutio Graecorum lingua et sermone plebeio inquinata sit, perscrutabor.

caput I.

Ac primum quidem Velleium in oratione omni modo exornanda atque amplificanda operam consumpsisse, multae sunt res, quibus nobis probetur. sive enim rem laudat, sive. vituperat, semper verbis eam auget et attributorum, quae dicuntur, modum nullum adhibere ei placet. ex infinito fere exemplorum numero, quorum magnam copiam iam Sauppius et Kritzius collegerunt, pauca decerpere mihi liceat, ex quibus rem ita esse optime cognoscatur. 2. 31,1 converterat Cn. Pompei persona tota in se terrarum orbem et per omnia maior civi habebatur. 2. 65,5. vivit (sc. Cicero) vivetque per omnem saeculorum memoriam, dumque hoc vel forte vel providentia vel utcunque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia illuminavit, manebit incolume, comitem aevi sui laudem Ciceronis trahet, omnisque posteritas illius in te scripta mirabitnr citiusque e mundo genus hominum quam Ciceronis nomen cedet. 2. 130,4 amissa mater eminentissima et per omnia deis quam hominibus similior femina 2. 51,3 Balbus excedente humanam fidem temeritate ingressus castra. 2. 91,3. neque multo post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori quam senatori propior, cum esset omni flagitiorum scelerumque conscientia mersus nec melior illi res familiaris. quam mens foret, interimere Cæsarem statuit.

Veritatis illam superlationem et traiectionem cognoscimus ex his quoque verbis, quae quotiens et quam multa Velleius adhibuerit, certe mirandum est: cælestis, cælestissimus, clarissimus, eminens, eminentissimus, fulgentissimus, immanis, in

credibilis, inenarrabilis, magnificentissimus; claritudo, fulgor; eminere, fulgere, illuminare, lucere, nitere, prænitere, alia. quacum re quodam quasi vinculo coniunctum est quod valde delectatur verborum redundantia, ita ut fere semper unam rem pluribus vocibus eloqui assueverit, ut: fugare ac fundere 1. 9,4. 1. 12,2. 2. 32,4. 2. 37,2. 2. 46,2. 2. 112,2. maximus nobilissimusque 1. 9,5. prisca illa et vetus comoedia 1. 16,4. nec quisquam ullius gentis hominum 2. 4,3. hirdus atque horridus 2. 11,1. etc., quae res ita perspicua est, ut exemplis eam probare supervacaneum mihi videatur.

Adde quod Velleius nimio illo delectandi studio ductus et semper orationis gratæ atque iucundæ studiosus sæpissime contraria contrariis refert et sententiis argutis animos capit. cuius quoque rei pauca exempla, cum numerus eorum sit maximus, afferre mihi liceat. 1. 12,2. magis quia volebant Romani, quidquid de Carthaginiensibus diceretur, credere quam quia credenda afferebantur 2. 5,3 tantum effecit spes desperatione quæsita 2. 11,1 quantum bello optimus, tantum pace pessimus 2. 26,2 in qua civitate semper virtutibus certatum erat, certabatur sceleribus, optimusque sibi videbatur, qui fuerat pessimus 2. 49,4. Lentulus salva re publica salvus esse non poterat. 2. 58,3 Pompeio, cui modo ad victoriam terra defuerat, defuit ad sepulturam. 2, 85,3 Antonius, qui in desertores saevire debuerat, desertor exercitus sui factus est 2. 91,2. quod vi facere voluerant, iure passi sunt. 2. 117,2 Varus Syriam pauper divitem ingressus, dives pauperem reliquit. al. Porro Velleius æqualium exemplum secutus, qui ingeniosi semper atque faceti haberi vellent, ut sermonem omnibus, qui librum suum legebant, commendaret, crebris sententiis eam exornare studebat. hae autem sententiae apud Velleium inveniuntur: 1. 9, 6 adhaeret altissimis invidia. 1. 12, 7 adeo odium certaminibus ortum ultra metum durat et ne in victis quidem deponitur, neque invisum esse desiit, quam esse desiit. 1. 17,6 alit æmulatio ingenia et nunc invidia nunc admiratio imitationem accendit. 2. 10, 1 adeo natura a rectis in prava, a pravis in vitia, a vitiis in præcipitia pervenitur. 2. 11,3

apparet quemadmodum urbium imperiorumque ita gentium nunc florere fortunam nunc interire. 2. 30,3 adeo familiare est hominibus omnia sibi ignoscere nihil aliis remittere et invidiam rerum non ad causam sed ad voluntatem personasque dirigere. 2. 36,3 nam vivorum ut magna admiratio ita censura difficilis est. 2. 40,5 numquam eminentia invidia carent. 2 82,2 aluntur vitia assentationibus. 2. 53,2 sed quis in adversis beneficiorum servat memoriam? aut quis ullam calamitosis deberi putat gratiam? aut quando fortuna non mutat fidem? beneficiorum memoria erga infelices nulla esse solet. 2. 102,3 etenim semper magnae fortunæ comes adest adulatio. sententias, quæ pertinent ad fati vim, iam supra commemoravi.

Accedit similium vel imaginum usus, quae multa apud Velleium inveniuntur, oratorum vel poetarum more. 1. 5,1 clarissimum deinde Homeri illuxit ingenium. 1. 16,1 quæ (sc. festinatio) me rotæ pronive gurgitis ac verticis modo numquam patitur consistere. ibid. 2 et quemadmodum clausa capso aliove sæpto diversi generis animalia nihilo minus separata alienis in unum quæque corpus congregantur etc. ibid 4 ingenia Socratico ore defluentia. 2. 4,6 Roma extulerat caput. 2. 53, 3 collisa inter se duo rei publicæ capita. 2. 36,1 divus Augustus omnibus omnium gentium viris inducturus caliginem 2. 41,1 consulatus C. Cæsaris, qui scribenti manum injicit. 2. 129,3 Tiberius Maroboduum inhærentem occupati regni finibus velut serpentem abstrusam terræ salubribus consiliorum medicamentis coegit egredi. 2. 29,2 armorum furorem sopire.

Sed exempla, quæ attuli huius dicendi generis, quamquam permulta alia enumerare possum, sufficere puto. oratores porro Velleius imitatus est, cum multas interrogationes multasque exclamationes orationi inseruit. exstant interrogationes: 1. 16,4. 2.42,2. 2.53, 2. 2.75,2. 2. 111,4. 2. 122. 2. 129. 2. 130,2. exclamationes 1. 7,3. 2. 28,3. 2. 52,5. 2. 106,1 2. 114,1. nec silentio prætereundum est hoc loco, quoties Conjunctivum Perfecti posuerit Velleius, ubi de sua sententia iudicavit, qua ex re urbanitas quædam atque modestia cognos

citur. nam hoc quoque modo legentium animos sibi conciliare studebat. cf. 1. 7,2. quibus equidem assenserim. 1. 7,4. 1. 8,4. libenter assenserim 1. 11,6. 1. 15,3. 1. 18,2. neque ego hoc miratus sim. 2. 24,4. 2. 53,4.

Sequitur ut nimiam poetarum imitationem, quæ imprimis argenteæ latinitatis est propria, apud Velleium quoque inveniri, exemplis comprobem. sæpissime poetico quodam colore animos delectare eum studere, quis est, quem fugiat? cf. 1. 18,3nisi Thebas unum os Pindari illuminaret. 2. 3,3 hoc initium in urbe Roma civilis sanguinis gladiorumque impunitatis fuit 2. 27,2 numquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi silva in quam refugere solerent esset excisa. 2. 48,3 bello civili et tot malis non alius maiorem suciecit facem. 2. 51,2 mare præsidiis classium sæpserat 2. 64,3 aeternas notas memoriæ inurere. 2. 91,2 multo varioque Marte pacari. (cf. 2. 55,3). 2. 68,1 umbram actæ rei capere. 2.90,1. coaluere, quæ tam longa series armorum laceraverat. 2. 107,1 ripa armata hostium inventute fulget. alia.

Eidem studio tribuendum est, quod Velleius æque atque æquales abstractis et inanimatarum rerum nominibus animum subdit et adiectiva. quae tantum hominum nominibus adduntur, etiam rerum vocabulis tribuit cf. 1. 16,3 una ætas illustravit tragœdiam, una priscam illam et veterem comodiam. 2. 31, 3 oculi urbis Romæ. 2. 65,3 vidit hic annus Ventidium. 2. 90,3 illæ provinciæ Scipiones consumpserunt, illæ bello maiores nostros exercuerunt. 2. 104,3 hoc tempus me mililtem fecit. 2. 115,4 illa ætas maximi belli consummavit effectus (cf. Bötticher, Lexicon Taciteum Prolegg. p. I. XLIX.).

Adiectiva rerum nominibus addita exstant. 2. 7,3 crudeles quæstiones. 2. 21,3 atrox proelium. 2. 22,1 pestifer reditus. 2 61,6 nuda fuga. 2. 76,2 muliebris fuga. 2. 117,1 epistulæ funestæ 2. 120,3. nava virilisque opera.

Jam sequuntur verba, quæ in librum ille admisit, cum poetis solis concessa sint, et quibus eadem significatione usus. est Velleius qua poetæ.

« PreviousContinue »