Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Lv 16,183

HARVARD COLLE

JUN 2 1903

LIBRARY

Denny fund.

22A

Parentibus carissimis

has primitias studiorum suorum

pio gratoque animo

dedicat

Auctor.

Quicunque in literis latinis versatus liberae rei publicae scriptores comparabit cum iis, qui Caesarum temporibus libros composuerunt, magnum discrimen inter eos interesse et illos multis rebus his praestare facile cognoscet. quam ob rem viri docti comparatione aetatum cum metallis facta, optimo iure semper auream, quae dicitur, aetatem linguae latinae ab argentea secreverunt. atque recentioris temporis scriptores Romanos ipsos non fugisse, linguam suam priorum esse postponendam, testis est Seneca, qui in epistula centesima decima quarta aetatis suae vitiosam et corruptam loquendi consuetudinem vituperat. iam quaerentibus nobis, quibus causis sit factum, ut studia literarum atque ipsa lingua Romanorum paulatim in deterius mutarentur, nulla maior occurrit, quam ipsum Caesarum imperium. nam cum antea unus quisque totum se rei publicae dedisset, omnes curas omnesque cogitationes ad salutem eius contulisset, administrandaeque civitatis partem cepisset, tum uno tractante rem publicam, iam non erat locus bene merendi de patria. remota igitur condicione, qua Roma urbs orbem terrarum in potestatem suam redegerat, imperii Romani opes viresque in dies magis frangi necesse fuisse, quis est quin intelligat?

Adde quod plerique imperatorum civitatem servitute oppressam tenebant et si quem libere cogitantem atque agentem viderent, non dubitabant eum interimere. quae cum ita essent, fieri non poterat, quin Romani, remoti a negotiis publicis, desidiae luxuriaeque se dederent et a maiorum virtutibus. desciscerent.

« PreviousContinue »