Page images
PDF
EPUB

tiones

metricas isdem fere legibus temperari quibus Archilochi, h. e. constare numeris iambicis, trochaicis, dactylicis, logaoedicis, simplicissima arte compositis.

Sed quod Hor. asserit a se Archilochi iambos translatos in Latium, ita intellegendum est, ut dicamus eum primum epodis iuncta carmina iambica aptasse linguae patriae. Etenim cantores Euphorionis, quos dicit Tullius, ut puta Catullus, Laevius, alii, longe ante ipsum, Alexandrinos potissimum secuti poetas, trimetros et dimetros exclusa scaenicorum licentia adhibuere. Quorum adeo de arte remisisse aliquid videtur Hor.

Aeolensium poetarum ad numeros primus carmina aptavit Catullus, sed ut intra Sapphus imitationem subsisteret. Itaque recte rem instituere docti, quod eius poema XXX binorum versuum systematis distinxerunt. Nam tali metro totum librum tertium Sapphus dispositum a grammaticis Alexandrinis sat constat.

At Horatius, mihi quidem ut videtur, quotquot intulit lyrica metra Latio, cum Alcaei maxime imitatione novavit. Ceterum versus sapphici maioris et iambelegici exempla apud Graecos non inveniuntur. Ac fortasse haec metra invenit ipse.

Systemata autem carminum lyricorum utrum omnia sumpserit ab Alcaeo an partem definiri nullo potest pacto, cum disiectae nimis ac disturbatae huius sint poetae reliquiae. Conferenda tamen, quae leguntur d. r. m. 122 sq.

Iam cum Graeci lyrici in basi versuum glyconeorum phere crateorum asclepiadeorum cum trochaeo principali promiscue adhibuissent spondeum, iambum, pyrrichium, et voluissent primam et quintam syllabam alcaicorum quartamque sapphicorum ancipitem sive, ut veteres dixere, communem, Horatius omnia firmata spondeis sub severiorem legem revocavit. Praeterea cum idem caesuras, quas longioribus addi metris interest elegantiae, saepe habuissent insuper, Horatius versibus undecim syllabarum sive plurium, a

paucissimis et vix dignis memoria exemplis si recesseris, semper voluit adesse incisionem fixam certamque. Rhythmos etiam pedum ante finem. ordinis metrici hoc est sive ante caesuram sive in exitu metri positorum diligentius servavit Graecis, at minus accurate Seneca et reliquis Romanorum, qui tempore eum sunt insecuti. Neque enim nimis raro locis, quos dixi, monosyllaba praecedentibns plus quam monosyllabis admittit.

Hactenus haec. Nam de admissa ab Horatio synaphia vel spreta, de pedum modulis, de caesuris et numeris versuum, de elisione et synizesi, de hiatus ac positionis legibus et de producta finali plenissime dictum in libris de re metrica poetarum Latinorum, qui nuper iterum sunt editi, nec minus in Summariis ex illo fonte deductis, quae Latina et Germanica lingua sunt vulgata. Praeterea de arte metrica Saturarum Epistularumque cum cura expositum in editione Vindobonensi, de lyricorum autem carminum iambicorumque agetur proximo tempore in editione maiore eorundem.

Denique pauca, quae brevitatem admitterent enarrandi, etiam relata libri huius Indice grammatico et metrico.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

loco, sed in versu suspecto, reperitur ep. II, 3, 467.

[merged small][ocr errors]

Invenitur etiam, sed aliquanto rarius, caesura post septimum semipedem; quae ubi adest, aut post arsin alteram aut post thesin tertiam solet finiri verbum. epod. XVII.

B.

Epodi praeter septimum decimum omnes constant systematis versuum binorum.

Lyrica autem, exemplo, ut putat Lachmannus, Alcaei, quaternorum versuum continentur systematis: nam quod solum huic legi ad

versatur carmen IIII, 8, id vero interpolatorum

libidine corruptelas traxit gravissimas.

I. Systema Asclepiadeum primum:

[blocks in formation]

Constat v. ascl. minore usque repetito. I, 1. III, 30. IIII, 8

II. Syst. Asclep. secundum:

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Const. v. ascl. min. et glyconeo. I, 6, 15, 24, 33. II, 12. III, 10, 16. III, 5, 12.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Const. v. glyconeo et ascl. min. I, 3, 13, 19, 36. III, 9, 15, 19, 24, 25, 28. IIII, 1, 3.

IIII. Syst. Ascl. quartum:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

L

Const. v. ascl. min. et pherecrateo et glyconeo. I, 5, 14, 21, 23. III, 7, 13. III, 13.

V. Syst. Asclep. quintum:

[ocr errors][ocr errors]

T

[blocks in formation]
[ocr errors]
[blocks in formation]

Const. ascl. maiore. I, 11, 18. IIII, 10.

IV. Systema Sapphicum prius:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Const. v. sapphico minore et adonio. I, 2, 10, 12, 20, 22, 25, 30, 32, 38. II, 2, 4, 6, 8, 10, 16. III, 8, 11, 14, 18, 20, 22, 27. III, 2, 6, 11. c. saec. Cet. cf. proleg. ad Lib. IV. VII. Syst. Sapph. alterum:

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Const. v. aristophanio et sapph. maiore. I, 8.

VIII. Systema Alcaicum:

[blocks in formation]

Const. v. alcaicis hendecasyllabo et enneasyllabo et decasyllabo. Hoc frequentissime omnium usus est Hor., ut puta I, 9, 16, 17, 26, 27, 29, 31, 34, 35, 37. II, 1, 3, 5, 7, 9, 11, 13, 14, 15, 17, 19, 20. III, 1—6, 17, 21, 23, 26, 29. IIII, 4, 9, 14, 15. Cet. cf. proleg. ad Lib. IV.

VIIII. Systema Hipponacteum:

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Constat dimetro trochaico catal. et iambico trimetro catal. II, 18. Cet. cf. prol. ad II, 18, 34.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Constant singuli versus denis ionicis a minori.

Notandum quod unum hoc systema ap. Hor.

continua decurrit synaphia. III, 12.

XI. Systema Alemanium:

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Constat v. heroico et Alcmanio. c. I, 7, 28; ep. 12.

XII. Systema Archilochium primum:

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

ū

Const. v. her. et trimetro dactylico catal. IIII, 7.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Const. v. heroico et iambelegico. ep. 13.

XIIII. Syst. Archil. tertium:

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small]

ULUL

Const. trimetro iambico et v. elegiambico. ep. 11.

« PreviousContinue »