Page images
PDF
EPUB

50 Nec magis his aliena malis; nil mi officit,' inquam, 'Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni Cuique suus.' 'Magnum narras, vix credibile.' 'Atqui Sic habet.' 'Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse.' "Velis tantummodo: quae tua virtus, 55 Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque

Difficiles aditus primos habet.' 'Haud mihi dero: Muneribus servos corrumpam; non, hodie si Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno 60 Vita labore dedit mortalibus.' Haec dum agit, ecce Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum Qui pulchre nosset. Consistimus. Vnde venis et Quo tendis?' rogat et respondet. Vellere coepi Et pressare manu lentissima bracchia, nutans, 65 Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 'Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum.' 'Memini bene, sed meliore Tempore dicam; hodie tricesima sabbata: vin tu 70 Curtis Iudaeis oppedere?' 'Nulla mihi' inquam 'Relligiost.' 'At mi: sum paulo infirmior, unus Multorum. Ignosces; alias loquar.' Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit inprobus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi 75 Adversarius et quo tu, turpissime?' magna Inclamat voce, et 'licet antestari?' Ego vero Oppono auriculam. Rapit in ius; clamor utrimque, Vndique concursus. Sic me servavit Apollo.

X.

[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone
Defensore tuo pervincam, qui male factos
Emendare parat versus, hoc lenius ille,
Quo melior vir et est longe subtilior tillo,

5

Qui multum puerumst loris et funibus udis
Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,
Grammaticorum equitum doctissimus. Vt redeam illuc:]

Nempe inconposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor ineptest,

Vt non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Vrbem defricuit, charta laudatur eadem.

Nec tamen, hoc tribuens, dederim quoque cetera:

nam sic Et Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer. Ergo non satis est risu diducere rictum

Auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus;
Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
Inpediat verbis lassas onerantibus aures,

Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
Interdum urbane parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto.

Ridiculum acri

Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit neque simius iste
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
'At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
Miscuit. O seri studiorum, quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si conmixta Falernist.'
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
Scilicet oblitos patriaeque patrisque Latini,
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,

HORATIVS.

11

5

10

15

20

25

30

Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera:
"In silvam non ligna feras insanius, ac si
35 Magnas Graecorum malis inplere catervas.'
Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
Diffindit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
40 Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comes garrire libellos
Vnus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer,
Vt nemo, Varius ducit; molle atque facetum
45 Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
50 At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci,

Non ridet versus Enni gravitate minores,
55 Cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes

possem,

Mollius, ac siquis pedibus quid claudere senis,
60 Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cenatus: Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem famast esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
65 Comis et urbanus, fuerit limatior idem
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delatus in aevum,

Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut
audax,
Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
Vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque!
Ambitione relegata te dicere possum,

Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
Conplures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
Adridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter iubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

70

75

80

85

90

SATVRARVM

LIBER ALTER.

I.

'Sunt quibus in satura videor nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
Conposui pars esse putat similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

5 Quid faciam, praescribe.' Quiescas.' 'Ne faciam, inquis,
Omnino versus?' 'Aio.' 'Peream male, si non
Optimum erat; verum nequeo dormire." "Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Inriguumque mero sub noctem corpus habento.
10 Aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus.' 'Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
15 Aut labentis equo describit vulnera Parthi.'
'Attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'Haud mihi dero,
Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
20 Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.'
Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquamst intactus, et odit.'
Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
25 Accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem

« PreviousContinue »