Page images
PDF
EPUB

Porrò ob varios iniquioris temporis rumores, solliciti erant domini magistratûs in omnibus, et durante Ascensionis foro, jubebant per diem et noctem vigilias agere quadringentos cives, nec nisi quatuor aperiebantur portæ.

mus

15a die maii, celebratæ sunt exequiæ Hoballivi Iprensis in S. Jacobi, ubi et sepultus jacet antè summum altarè. Rm noster episcopus officio missæ fungebatur et posteà orationem funebrem de ejusdem agebat genealogiâ, similiter de ejus gestis rebus.

Alius electus est Hoballivus D. Artus Van Ghistelle, qui, ut refert Provengier, 12a Augusti, ut talis juramentum præstitit.

LUDOVICUS REQUESENIUS GUBERNATOR BELGII.

Albanus cum filio, in decembri, Antwerpiam priùs, deindè Bruxellam profectus, ibì abdicato imperio, paulò post in Hispaniam est reversus. Magnus Castiliæ commendator, Ludovicus Requesenius, Belgicarum ditionum, jubente Philippo rege, administrationem suscepit.

Pridiè Natalis Domini, Gislenus Everardi, prævostus Iprensis, fecit. mulierem cum milite unà suspendi antè Bizantinam domum, erat autem illa 70 annorum; alium vivum comburi antè carcerem, quod cooperatus fuisset pravis illis sceleratis, qui pastorem de Wytschaete tam crudeliter trucidârant.

ACTA ANNO DOMINI 1574.

Vigesimâ tertiâ Januarii, horâ primâ pomeridianâ, fornix è regione summi altaris in S. Martini cecidit in choro primo, et nemo lœsus fuit, quod nullus adesset; neque etiam duo feretra sanctorum in eodem altari posita ullum nocumentum aut diruptionem tulerunt.

3 Martii, ex Iprâ centum milites versus Neoportum missi ut eam servent. Alii centum Ipris morabantur cum ruricolis, ad resistendum malignantibus. Singulis diebus semper surgebat novi aliquid. 22a ejusdem mensis, publicatum civibus ut si qui eorum haberent quod conquerrentur contrà Wallones milites, qui nuper hic in stativis fuerant, ad Hallam se sisterent, ubi eis satisfieret. Petebatur etiam an ex benevolentiâ dignarentur mutuas dare pecunias, è gubernatoris desiderio; at pauci se, utpotè his opus habentes, promptos exhibebant.

Circà festum S. Joannis Baptista in æstate, ex parte regis publicata omnium facinorum remissio quæ Belgæ contrà religionem et regem commisissent atque ideò quilibet confidenter ad suam provinciam et pagum rediret, ità tamen ut, si non advenerit spatio hoc intermedio usquè festum Bavonis, nullatenùs gratiam impetraret.

At Ipris aliquot excipiebantur, quatuor nimirùm personæ denuntiatæ, gratia indignæ, nimirùm Guillelmus Schoonjans, Petrus Dathen, Nicasius Dewilde et Willelmus Damman. Pauci hâc gratiâ allecti rediere domum, plurimi manebant perduelles.

mus

Rm noster synodum habuit 7' Julii, et acceptâ bullâ summi Pontificis, quâ ut fideles omnes pro felici prælii navalis contrà Turcas successu orarent, cum gratiâ plenariâ, eosdem suos cives et diocesanos admonuit.

Mox ità divisit singulis paræciis dies precandi. Dominicâ die, 11' Julii, supplicationem generalem habuit in parœciâ S. Martini, indicens omnibus preces antè et post meridiem et sic consequenter habendas esse duxit in omnibus ecclesiis, totâ istâ die. In S. Petri feriâ 2, in S. Nicolai feriâ 4a, in S. Jacobi feriâ 3: in claustris autem per totam diœcesim preces continuas haberi jusserat nocte et die..

Hoc anno iterùm sensêre populi annonæ caritatem. Ad festum Bavonis veniebat vacca impinguata undecim libris Flandrensibus, bos verò 15 vel 16 libris, porcus quatuor vel sex libris, par calceorum virilium 30 vel 32 assibus, vinum quoque carioris erat pretii. Nusquàm nisì afflictio et miseria erat inter pauperes et inopes.

ACTA ANNO DOMINI 1575.

Sub initium hujus anni decernunt Furnenses canonici S. Walburgæ cum translatis Ipram, ad cathedralem S. Martini, inire concordiam, operâ et præsentiâ RR. DD. abbatis sancti Nicolai, Roberti Du Flocq et præpositi Eversamensis Joannis à Loo.

3 Junii, Ipris commissarii D. Franciscus Van Haclewyn, eques, dominus de Zweveghem, capitaneus Van Lockegheym, D. Hoballivus Iprensis Artus Van Ghistelles, D. de Ryvers Columbuen etc. D. Gerardus De Blazere, constituerunt renovantes magistratum, advocatum D. Joannem Van Lichtervelde, D. De Beaurevart, proscabinum Guillelmum Van de Kerkhove, Joannem Ymeloot, Joannem Vandermeersch, Jacobum Baelde, D. Augustinum De Cerf, D. Joannem Van Ryve, Maximilianum Dewilde, juniorem, Mattheum Vandermeulen, Joannem De Vroede, Michaëlem Navigheer, Laurentium De Thibault, Egidium Van Werveke, Boscardum De Schildere.

mus

Ru noster Episcopus in Julio Iprà Cortracum contendit et ibidem in ecclesià collegiatâ B. M. V. cum episcopo Brugensi consecravit RTM D. Petrum D. Pintaflour, decanum ecclesiæ S. Maria Tornaci in episcopum ejusdem civitatis. Hic erat oriundus è Casleto.

Dunkerkam aliquot naves appulerunt Hispanis onusta, alioque militari commeatu. Ex his nonnullæ erant quas Assabros nominant, parùm aptæ nostro oceano. Ob adventum horum igitur Hispanorum, revocati è Nieuporto milites, Iprâ illàc missi: centum missi ex illis versùs Dunkerkam primâ septembris, qui ut bombardarii servirent navibus in mari. Dehinc alii circiter centum missi Denremundam die 14 et sic consequenter alii multò plures diebus 17 et 18 septembris. Ex Iprâ eis diebus die et noctu multi educti et ex territorio Iprensi aliisque paræciis viri qui mittebantur ad effodiendas terras et aggeres. Undè, quòd fortasse adigerentur inter cives pauperes matres familias et liberos, magna oriebatur afflictio et lamentatio.

Augebatur denuò grassantium multitudo ob bella, famem et pestem, qui viatores invadebant et villas pauperiores miserandum in modum affligebant; contrà quos edictum rigidum ex parte regis evulgatum, sed parvi æstimatum.

ACTA ANNO DOMINI 1576.

Die dominicâ S. Vincentio sacrâ, cæpit in sero circà 8" horam, talis ventorum tempestas ut nullus unquam hominum similem audierit. Hic in Flandriâ et per omnes alias ditiones, etiam per oceanum, in quo plures sunt submersi: enim verò tanto numero molendina prostrata fuêre, ut enumerari vix possent; dein multa millia arborum evulsa, domus, templa et plurimæ quoque ædes sacræ laceratæ et domus sub

siderunt, ut nox illa tàm insolita ingentem nobis ingerat terrorem simul et horrorem memorantibus, usquè ad horam quartam quæ quidem tam tristibus obvoluta erat tenebris, cum terræ quoque quassatione, ut quisquis cum summo animi angore ultimum censeret adesse et instare diem. Tecta hallæ et templi S. Martini tegulis planè denudebantur utì et aliarum domuum tantâ multitudo confracta, ut vix nummis acquiri possent, nam mille vendebantur tredecim florenis, atque ob tantam passim multitudinem dùm reficienda singuli curarent, vix operarii inveniebantur pro mercede pecuniariâ.

Nunc itaque questus erat, qui dudùm quieverat. Fortè miseratus erat Dominus pauperum, ut manuum saltem labore victum acquirerent. Etenim contingit subindè ut templa, domus, turres, aliaque ædificia hujusmodi ruinis insigniora fiant ac superbiora, quin simùl et alia rudera erigantur; quod nuper, anno 1658, advertimus in Elverdingh, ubi læsa ex fulgure ecclesia ex ruinâ turris, simúl unà et chorus lateralis, (qui ut minus 60 annis in ruderibus vel saltem inutilis jacuerat), ædificaretur.

5 martii obiit Requezenius.

SENATUS STATUS BELGICI.

Ad tempus igitur donec Joannes Austriacus veniat, penes senatum primarium status et gubernatio erat belgicarum provinciarum. Episcopus noster hoc anno edidit manuale pastorum tripartitum in usum eorundem per civitatem et diœcesim Iprensem.

Miserabilis quidam vir, è Woumene, 9 augusti, se in carcere curiæ spiritualis laqueo suspenderat, ob id quòd refractarius fuisset magistro Oliverio Fentino, promotori, ut vocant, ejusdem curiæ. Jussu hoballivi urbis vehâ raptatus est per caudam equinam ad altum aggerem

« PreviousContinue »