Page images
PDF
EPUB

siquidem 1553, post diuturnam obsidionem, civitate Morinensi, antiquorum episcoporum sede, capta et tandem solo equata, templum Deipare virginis nobilissimum divorum delubrum non absimilem sortitum est fortune injuriam, prorsusque deletum fuit. Nec interim ab ejus preciosis mobilibus divorum thecis, chartis, librisque temperatum, quinimò omnia direpta et in predam acta fuêre. Quod cum hec gererentur, animadvertentes ejusdem ecclesie beneficiati aliquot in partibus Cesaree Majestatis degentes spolia undequaque dispersa colligere et ad ecclesie jus proprietatemque reducere non obmiserunt, ut quocumque loco collegium posteà transferretur illic saltem esset supellex divino cultui necessaria, quod quidem istud Missarum insigne volumen lacerum, priusque incultum, deinde vero magnis impensis reparatum et restitutum facile testabitur; utentium probitas Deum precibus sollicitet pro venia recuperantibus impartienda.

[ocr errors]

HISTORIA

EPISCOPATUS IPRENSIS.

ERECTIO EPISCOPATUS.

1559.

Paulus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Dignum, quin potius debitum arbitramur in irriguo militantes ecclesiæ agro novas archiepiscopales et episcopales sedes et ecclesias plantare, ut per hujusmodi novas plantationes popularis augeatur devotio, divinus cultus effloreat et animarum ipsarum salus sequatur, ac loca insignia, ea præsertim quorum incolæ, benedicente Domino, multiplicati noscuntur, dignioribus titulis et condignis favoribus illustrentur, ut propagatione novarum sedium, venerabiliumque præsulum assistentiâ, regi

mine et doctrinâ suffulti cum apostolicæ auctoritatis amplitudine et orthodoxæ fidei augmento populi ipsi proficiant semper in Domino.

Iprense itaque oppidum in civitatem erigimus ac in eâ sic erectâ, ecclesiam S. Martini, S. Augustini canonicorum regularium, Iprensem in cathedralem scientiâ, consilio et potestate ac auctoritate et tenore præmissis, erigimus, pro creando episcopo, qui ei præsit et in cathedralis ecclesiæ formam erigat, ac jurisdictionem episcopalem, aliaque omnia quæ ad ordinem et munus episcopale pertinent, exerceat. Eidem civitati in perpetuum concedimus et assignamus pro suâ diœcesi Iprensi, territorium decem oppidorum cum interjacentibus pagis, longitudinis 42, latitudinis 33 millium passuum italicorum. Mechliniensi (porro) archiepiscopatui Iprensem civitatem civesque attribuimus et pro ejus Metropolitanâ provinciâ statuimus, ipsamque sic erectam cathedralem ecclesiam, eumque, qui pro tempore fuerit ipsius episcopus, pro suffraganeo ejus qui pro tempore fuerit Mechliniensis archiepiscopus, qui ut membra capiti, sic eidem archiepiscopo Metropolitano jure subjectus sit.

Eidem autem Philippo, ejusque successoribus, qui pro temporee jusdem regionis in temporalibus Domini extiterint jus nominandi personas idoneas ad Iprensem ecclesiam, per nos et R. pontificem (qui pro tempore fucrit) in episcopum ad nominationem hujusmodi instituendum, in perpetuum reservamus et concedimus.

Datum Romæ ad S. Petrum anno incarnationis Dominicæ M. D. LIX, 4o idus maii, pontificatùs nostri anno ш (1).

Cum hâc bullâ ad Belgas rediit eximius D. Franciscus Sonnius, unâ cum eo nuncius apostolicus nomine Salvator, episcopus Clusinensis, cum mandato summi pontificis ut per suos fideles provincias exactius in episcopatibus et diœcesibus partiri curaret rex catholicus. Hanc autem provinciam in humeros Rmi D. Antonii Perenotti, Viglium Swichemium, concilii præsidem, Philippum Nigri et Franciscum Sonnium, protonotarium apostolicum deposuit. Hi itàque sedulò, crebriusque negotio

(1) Auctor fragmenta tantùm affert è bullâ quæ reperitur apud Miræum.

incumbentes, partitionem tandem Romam ad summum pontificem mi

serunt.

Itaque rex cogitans in Hispaniam reverti, comitia principum aurei velleris aliorumque magnatum indixit, cum quibus perhumanè conversatus ac collocutus, nichil priùs, nichil cariùs præcommendavit quàm fidem catholicam sartam tectam mordice tuerentur contrà omnes novatores; ac toti quidem ditioni Belgicæ præfecit Margaritam, sororem suam, uxorem Octavii ducis Parmensis, cui ex Italiâ Gandavum venienti occurrit Philippus rex, mense augusti. Deindè comiti Egmondano Flandriam simul et Artesiam gubernandam tradidit, alias aliis magnatibus provincias divisit.

Rebus ità compositis, comparatâ antè discessum classe magnarum navium, VII kal. sept. commodam nactus tempestatem, Vlissingâ solvens in Hispaniam renavigavit mandans novissimis et gravissimis verbis omnibus, præsertim provinciarum satrapis recens constitutis, eum comitantibus, S. R. ecclesiæ fidem et religionem servarent; ex multâ siquidem Belgarum instantiâ victus, Hispanos secum abduxit, atque ità nunquàm Belgæ tàm clari, tam celsi, tamque famosi fuêre quàm hoc sæculo et tamen nunquàm tàm ingrati, nunquàm tàm rebelles Deo inprimis, per quem regnant reges; Christo, regi pacifico; summo ejus in ecclesià vicario et ipso clementissimo regi Hispaniæ tam perfidi fuêrunt. Ingratitudinem imprimis aperuerunt exortis plurium contrà erectionem episcopatuum querelis non resistendo. Nam ii difficultatibus (instigante invido satanâ) non visibiliter opposuêre (ut catholicos principes decebat) rationes catholicas et commoda quibus fruerentur populi ex iis qui singulos episcopatus essent gubernaturi, faciliusque divisum tantum gregem à pluribus quàm ab uno aut altero provisum iri. Denique, quidni, divisis modò in singulos fermè rectores excellentes et fideles (ut rex putabat) viros, provinciis, quidni, inquam, cum æquâ vestrâ pace dividat eos in episcopos, ut hi animas eruditas Christianâ sapientiâ salvarent Dei gratiâ præditi, illi corpora protegerent? Contrà hanc sanè sanctam regis voluntatem ad cleri populique Belgici utilissimos ac uberrimos proventus injustissimè

insanierunt et (quod alii dicunt) omnem tumultuum causam sumpserunt, armorumque classica sonuerunt contrà regem. Orangio primum antesignano, aliisque ejus asseclis incentoribus. Zelum porrò rex catholicus demonstravit quod primo mense septembris in Tudertanis apud Hispalim, exstructo publico rogo in foro, circumspectantibus multis, vivi combusti sint ejus jussu hæretici, qui tamen à conceptâ hæresi tandem desciverant ut vitæ ac lucis usura daretur. In octobri apud Pentiam vallem simile spectaculam edebatur.

1560.

Paulo IV, summo pontifice, defuncto, quo onere sublevatus P. R. et universa civitas ejus subita imperio miris modis exultabatur propter duram hæresum inquisitionem quam instituerat, tum exactiones etc., pridiè Hilariorum vesperè Joannes Angelus Medicis, Mediolanensis, pontifex creatus, Pius IV, mutato nomine, appellari voluit. Hic bullam edidit quà multiplicationem episcopatuum in Belgio probat, simulque singulorum partitionem ratam habet, ut disertè ex parte bullæ colligitur, quæ est apud Mirœum.

Salvatori episcopo Clusiensi, suo et apostolicæ sedis nuntio in partibus illis, dederat in mandatis ut personas idoneas quæ dictas provincias et dioceses distinguerent et limitarent, ac dotem dictarum ecclesiarum à monasteriis et præposituris sub illis consistentibus, dismembrarent, cum potestate omnia in his necessaria faciendi, vice suâ deputarat. Delectus filius ejus Antonius S. R. E. presbyter cardinalis, tunc episcopus Atrebatensis, ac quatuor alii, scientiâ et probitate insignes, quos ipse Salvator substituerat. Partitionem Iprensem quam posteà episcopus in decanatus distributam edidit, mox hic subjungam.

Circà hæc tempora notârunt quidam Belgarum lasciviam ex nimiâ omnium rerum prosperitate et affluentiâ, tum ex nimiâ libertate, adeò ut populares ex longinquo ad nundinas, annuasque, ut vocant, kerk

« PreviousContinue »