Page images
PDF
EPUB

EDITORIS PRAEFATIO.

Quum satis multa Hauboldus de Heinecciani operis indole et virtutibus praefatus sit, mihi quidem in eo acquiescendum esse putavi, ut, qua ratione editoris officio perfunctus sim, paucis exponerem.

Postulaverat a me vir honestissimus, hujus libri redemtor, ut copiis Heineccianis novum velut opus superstruerem, quale nostra aetate maxime desideratur. Ego vero tantum mihi in alieno opere eoque desideratissimo arrogare nolui. Heineccium et populares et exteri quaerebant, imo efflagitabant; illum ipsum librum, cujus amplius seculo virtutes spectatae erant, adeoque omnium usu et eruditorum et tironum comprobatae, ut etiam post instauratam ab Hugone jurisprudentiam historicam, et postquam nova civili prudentiae lux affulsit e Gaji commentariis, aliisque hac nostra aetate repertis juris antiqui monumentis, fructum inde uberrimum literarum studiosi percipere posse viderentur. Cum Hauboldo igitur sensi ac putavi, munus editori demandatum ita esse explendum, ut ne frustra Heineccius in Heineccio quaereretur. At, ni omnia me fallunt, arctioribus se Hauboldus circumdederat cancellis, quam aut ratio illa postulabat, aut temporum necessitas ferebat. Is enim has sibi leges praecipue sequendas imposuerat, ut, sedulo comparatis inter se prioribus editionibus, textum Heineccianum expurgaret a mendis, quae aut operarum aut editorum vitiis in eum irrepserant, omninoque curaret, ut liber quam emendatissime fieri posset typis describeretur; deinde, ut errores in laudandis testimoniorum locis scriptoribusque admissos corrigeret, praeterea ad Gaji commentarios aliaque antiquitatis monumenta, nondum visa Heineccio, lectores delegaret, tum vero apparatum adjiceret scriptorum, aut ab Auctore neglectorum, aut Heinecciana aetate recentiorum. Rarius

res ipsas animadversionibus suis amplexus est, satius plerumque habens, fontium scriptorumque locos significare, unde peterent legentes, quae in libro essent emendanda vel supplenda. Neque illud dubium, quin maxima libro commendatio ab Hauboldi opera accesserit. Verum enimvero ultra hos fines egredi meum esse putavi. Tironibus potissimum hic liber scriptus est. His nimirum erat prospiciendum, ut praesidium ipsis ad manus esset, quo uterentur, ad ea cognoscenda antiquitatum Romanarum capita, quae non ignorare juris studiosum utique oportet. Igitur gratum me illis facturum esse existimavi, si non modo copiarum petendarum fontes eis aperirem, verum etiam in eo elaborarem, ut ex ipso libro cognosci possent atque edisci, quae tempora postulare, quaeque scitu maxime digna atque juvenum captui accommodata esse viderentur.

Delectum autem habendum esse censui rerum in primis utilium et non admodum necessariarum. Nam licet tota antiquitas fructuosa sit juris civilis studioso, nec ulla ejus pars prorsus negligenda, tamen juris privati reique judiciariae historia plurimum valet ad illustrandum jus civile illud, cujus perdiscendi causa adpeti solent antiquitates Romanae. Huic itaque historiae juris parti prolixiores adhibendas esse censui animadversiones, nec quidquam eorum, quae huc spectant, prorsus praeteriri silentio passus sum. At parcius egi in exponendis notandisque locis, quae in jure Romanorum publico explicando potissimum versantur, in quem quidem vastissimum campum crebrius longiusque Heineccius semper mihi visus fuit excurrere, quam esset operis fini satis.

Mea tamen spe et opinione plura fuere corrigenda atque addenda; unde etiam factum est, ut multo serius, quam exspectaveram, nova haec libri editio prodiret. Et vero plerumque, quae supplenda emendandaque mihi visa sunt, notis, ad imum paginarum marginem appositis, commendavi; nonnumquam aut integras libro intexui SS phos *), aut Heineccianas vel transformavi **), vel additamentis

*) Ut Pr. §. 24. Lib. I. Tit. II. §. 1. et post Tit. XII. locum: de his, qui in mancipio sunt (p. 159. sqq.). Lib. II. Tit. VI. §. 11. Lib. IV. Tit. VI. §. 23-27. Tit. XIII. XIV. §. 3. et 7. Tit. XV. §. 6. Tit. XVI. §. 5. et 7.

**) Vid. Pr. §. 5. Lib. I. Tit. II. §. 10. §. 15. §. 25. Lib. III. Tit. XXI. (XX.) §. 4.

dilatavi *). Praeterea quae a me ipso sunt observata et notata cum reliquis, quae aut ipsi debentur Heineccio, aut Cannegietero, aut ex epicrisi Hauboldiana (ad calcem libri antea rejecta) sunt excerpta, sèrie continua, ut uno in conspectu omnia viderentur, textui subjeci, singulis tamen ita distinctis, ut, quem quaevis auctorem habeant, facile internosceretur. In Hauboldi vero notis indicandis, iis quidem, quas ipsi §§ phorum contextui adleverat, Auctoris signum [*] retinui; itemque meas ipsius insititias notulas non nisi parenthesis signo ( ) inclusas exhibui. Aliquoties tamen notas quoque textui suppositas, aut eadem, aut certe non ea, qua oportebat, insignitas esse forma, in singulis perlustrandis plagulis typis exscriptis animadverti. Quod, sive mea ipsius sive typothetae acciderit culpa, neminem facile, ut spero, in errorem inducet.

Quaedam ex his, quae in superioribus editionibus leguntur, tacite aut litura sustuli, aut leviter mutavi, aut prorsus praetermisi; talia quidem, quae vel ex manifesto scribentium errore orta, vel ejus farinae sunt, ut jam neminem fore, qui ea desideraturus sit, certe mihi persuasum habere possem. Nec titulorum et materiarum, quae in illis tractantur, indicem denuo recudi passus sum, ne praeter necessitatem libri in juventutis usum potissimum destinati pretium augeretur. Investigandis etenim rebus, quarum non statim ex titulorum inscriptione, ubi quaerendae sint, locus appareat, melius inserviet index rerum et verborum, qui literarum ad ordinem dispositus libro adjectus est; cui et augendo et emendando multum operis impendi. Nec consilii hujus mutandi causa mihi esse poterat, quod Hauboldus, tum fontium, quibus usus non erat Heineccius, et vel maxime commentariorum Gaji testimoniis, tum vero congruis locis Historiae juris ab Hugone enarratae, argumentum operis distinxerat. Nam fontibus illis ipse usus sum in supplementis, quae me habent auctorem; ad Hugonis vere opus immortale nemini sane commodior dabitur aditus allegationibus istis perpetuis. Septima Hauboldus usus fuerat Hugoniani libri editione. Vix autem peracto labore se admodum nihil profecisse probe sentiens, siquidem nova

*) Velut Lib. I. Tit. X. §. 12. Tit. XXII. §. 6.

interea libri illius editio in publicum prodierat,,, synopsin succinctam §§. edít. VII. et paginarum edit. VIII. operis Hugoniani” argumento illi titulorum et materiarum adnecti curavit. At vero hujus quoque synopsis omnem utilitatem tempus mox absorbuit. Nec profecto melius consultum foret publicae utilitati, si istius in locum alium ex undecima, qua nunc utimur, editione exarare voluissem indicem. Etenim Hugoniani operis, quod assidue, dum honos erit his literis, legendum est juris studiosis, deinceps etiam novas prodituras esse editiones, certo sperare licet. Denique consilium meum his certe probatum iri confido, qui usu edocti perspectum habent, ipsum optime Hugonem indice rerum et verborum locupletissimo operi adjiciendo commodis eorum consuluisse, qui cum ejus libro Heineccianum velint conferre.

Jam harum partium non necessariarum omissione, tum vero maxime typorura forma magis contracta effectum est, ut, licet vetus editio sui amplius quadrante novâ superetur, tamen paginarum numerus ne aequet quidem eum, qui explet editionem proxime superiorem. Quod reliquum est, ut opera mea, qualiscunque, fructus adlatura sit salutares iis, quorum potissimum causa laborem hunc suscepi, vehementer cupio atque opto.

Scripsi Goettingae die X. m. Octobr. MDCCCXL.

PRAEFATIO HAUBOLDI.

Antiquitatum Romanarum jurisprudentiam illustrantium Syntagma, cujus novam editionem rogatus a Viro Honestissimo, Henr. Lud. Broennero, bibliopola Francofurtensi primario, paravi, tanta ultra seculi decursum gratiae atque auctoritatis constantia floruit, ut hac sortis perpetuitate geminum ingenii Heinecciani foetum, non minus omnium olim manibus tractatum, Elementa, puta, juris civilis secundum Institutionum ordinem concinnata, nunc quidem superaverit. Quod eo magis mirandum videtur, quo minus dici potest, quanta cum negligentia versati sint, quotquot repetendo identidem operi Antiquitatum Romanarum vel vivo auctore, vel post ejus obitum praefuerunt *). Hinc a novi editoris persona minime alienum duxi nonnulla praefari de superiorum editionum serie, dotibus atque vitiis, antequam, qualem ipse in hoc negotio gerendo sequutus sim consilii rationem, enarrarem. Innotuerunt autem mihi, in numerum et varietatem harum editionum diligenter inquirenti, omnino duodeviginti, quarum quinque priores vivo et superstite auctore in lucem prodierunt, reliquae tredecim postumis sunt adcensendae. En singularum indicem, quarum eas, quas ipse tractavi, stellulis placuit distinguere. *1) Halae sumtu novi bibliopolii 1719. 8. P. I. pagg. 548. P. II. pagg. 410. cum epistola nuncupatoria ad Christ.

*) Arguit hanc socordiam jam frons ipsa editionum a quarta, quotquot oculis usurpavi, omnium, si ab iis, quae Operum Heineccianorum corpori insertae sunt, discesseris. Quae enim in titulo tertiae editionis, anno 1730. vulgatae, auctori tributa fuerat dignitas Consiliarii Aulae regiae Borussicae et in Viadrina Academia Pandectarum et Philosophiae rat. et mor. Professoris P. O., (quippe quod Heineccius eam tum temporis usque ad annum 1733. quo e Viadrina in Halensem Academiam evocatus est, vere tuebatur), eamdem sequiores editiones omnes immutatam retinuerunt, quamvis auctor illa munera post discessum in Halensem litterarum Universitatem cum aliis commutasset, et in hac supremum diem obiisset.

« PreviousContinue »