Page images
PDF
EPUB

bant, audituri ibi Jureconsultos magistraliter, si Deo placet, docentes TM), et redituri inde rabulae haud postremi, confidentes, acres, contentiosi, et quod palmarium tum videbatur, multarum legum sibi non intellectarum principia uno spiritu citare gnarissimi.

Verum suppuduit demum Jureconsultos tantae barbariei, Deusque hanc eis mentem dedit, ut cum illo legum studio praeter accuratiorem ratiocinandi artem aliaque praesidia, etiam antiquitatum in primis Romanarum peritiam conjungerent. Viderunt postrema haec secula Jureconsultos humanissimos, MERILLIOS, GROTIOS, GOTHOFREDOS, AVERANIOS, VINNIOS, Freheros, HERALDOS, OISELIOS, BRUMMEROS, MENAGIOS, HUBEROS, SPANHEMIOS, BYNKERSHOEKIOS, NOODTIOS, SCHULTINGIOS, qui nihil fecerunt reliqui, ut legibus ex ipsa status Romani veterumque rituum contemplatione lucem suffunderent. Sed plerique tamen dumtaxat singularia quaedam juris nostri capita illustranda susceperunt, nemoque adhuc, quantum memini, exstitit, qui per omnes juris partes eundo hoc antiquitatis iter, ut CICERO ") vocat, confecerit. Equidem JACOBUM GOTHOFREDUM justum antiquitatum juridicarum corpus meditatum esse, auctor est MorHOFIUS o), id quod, si vidisset lucem, tamquam Phidiae aliquod signum omnium procul dubio cordatiorum admirationem meruisset. Verum inviderunt nobis fata tam luculentum opus, neque quisquam adhuc in tanti viri labores successit.

Quum vero et ego, quantum utilitatis haec antiquitatum notitia juris Romani cultoribus adferat, experiundo didicissem, et olim ita ferente studiorum meorum ratione, in pervolvendis melioris aetatis auctoribus indagandisque antiquitatibus haud parum insumsissem operae: facile a me impetravi, ut hac re cupidae legum juventutis studia pro virili mea parte juvare adniterer. Eo consilio superiore aestate in publicis, quas indixeram, praelectionibus ad singulos Institutionum titulos ea explicavi, quae ex antiquitatibus ad intelligendam illam juris materiam observanda videbantur. Quum vero, auditorum memoriae consulturus, brevissimis, quantum licebat, positionibus omnia conclusissem: dignae illae quibusdam visae sunt, quas revocarem sub limam, et publicae luci exponerem. Et inde

m) Magistralem hanc docendi methodum luculenter ex Panciroli de clar. leg. interprr. II. 6. exponit THOMAS. ad Melch. de Ossen Testam. p. 398. n) Cic. de Orat. I. 60.

o) MORHOF. Polyhist. Tom. III. Lib. VI. Sect. III. §. 11. p. 83.

subnatum mihi est hoc antiquitatum Romanarum, quod nunc publici juris facio, syntagma, interioris jurisprudentiae studiosis non ingratum, ut spero, futurum. Equidem et in antiquitatum studio suavis nonnumquam latet insania. Non desunt hodienum Damasippi illius similes, de quo HORATIUS P):

Insanit veteres statuas Damasippus emendo.

Non desunt, qui Protei baculum, aut Epicteti fictilem lucernam talentis coemerent, dummodo essent qui decipere vellent. Sed hos ego homines suaviter rideo, et si recte ab HENR. STEPHANO 4) observatum, Graecos olim simplices homines doyatovç et ảozaïxoùç; stultos vero χρόνους, κρονίους, κρονολήρους, et βεκκεσελήνους vocasse: nulli mihi magis hoc nomen mereri videntur, quam qui antiquitatis quisquilias auro mercantur. Numquam mihi placuit antiquitatis studium, nisi quod sublimioribus scientiis lumen praeferret. Non ergo vulgaria ac trita hic quaeres, non λɛnrokoɣías illas, quas plerumque in antiquitatum scriptoribus rident, quotquot sunt cordatiores eruditi. Non hic de veterum calceis, non de eorumdem tricliniis, epulis, januis, ludis, hastis, tibiis, coronis, larvis, thermis, torquibus, lucernis agitur: (cui enim non dictus Hylas ?) sed de iis, quae ad statum reipublicae Romanae, ad legum origines et rationes, ad ritus, formulas, et sollemnia populi Romani verba, ipsumque veterum judiciorum ordinem pertinent, sine quibus intelligi haud possunt leges Romanorum. In consilium ubique adhibui auctores praestantissimos, quos omnes ipse evolvi, et, quantum licuit, bona fide citavi. In prioribus titulis multum me fateor profecisse ex illustris THOMASII dissertationibus, quibus Institutiones illustrare coepit *), quae si omnes vidissent lucem, supersedere potuissem hisce lucubrationibus. Multum quoque adjumenti mihi attulerunt aeterna CUJACII, HOTOMANORUM, BRISSONII, BALDUINI, PET. FABRI, BRUMMERI, M. VERTRANII

MAURI, SIGONII, SALMASII, JO. FRID. GRONOVII, EZECH. SPANHEMII, MENAGII, NOODTII, BYNKERSHOEKII, PERIZONII, HUBERORUM, BURMANNI, SCHULTINGII, aliorumque doctissimorum virorum opera, quae diurna nocturnaque versavi manu. Legem tamen hanc ego mihimet

p) HORAT. Sermon. II. 3. v. 64.

q) HENR. STEPH. Apolog. Heródot.

r) De usu practico Institutionum, in quibus tamen adhuc non longius, quam ad Lib. I. Tit. XII. progressus est.

ipse dixi, ut semper ad fontes recurrerem: eaque re factum est, ut haud pauca observarem, quae aliis in mentem haud venisse arbitror. Quum vero in praelectionibus, quarum memini, publicis, ordinem Institutionum sequutus essem: nolui postea ab eodem recedere, sed eumdem in toto opusculo servandum existimavi, ea tamen lege, ut potiores, quae in Pandectis occurrunt, materias justo loco atque ordine insererem, multaque, quae in utrisque desiderantur, hinc inde supplerem. Sic quum verbi caussa distinctiones personarum omnes neque in Institutionibus, neque in latiore Digestorum opere explicatae sint: de illis adcuratissime egi in Adpendice Libri primi, ubi simul dedi operam, ut, quae a CAR. SIGONIO in libris de antiquo jure civium Rom. Italiae et provinciarum, ut et EZECH. SPANHEMIO in Orbe Romano paulo prolixius traduntur, tamquam in nucleo exhiberem. Eadem cura et divisionem illam rerum mancipi et nec mancipi, de qua altum est in jure nostro silentium, exposui Libro II. Tit. I. Multa quoque dicta invenies de jurisdictione et imperio, de ordine judiciorum, de feriis et dilationibus, de edendo, postulando, procuratoribus, de jure dotium, divortiis, aliisque juris capitibus, quae sicco pede in Institutionibus praetereunda putavit TRIBONIANUS. Ut paucis dicam, ita in hoc opere versatus sum, ut liceat mihi fructum uberrimum ad conscientiam meam referre. Illud unum doleo, inter concatenatos labores non licuisse mihi esse tam felici, ut paulo severiore lima menda omnia tollerem. Ea Tu, leCTOR BENEVOLE, tantisper aequo animo feras, rogo, dum in calce posterioris partis indicem eorum, in quibus operae aberrarunt, confecero. Interim fruere his, et ANTIQUITATES GERMANICAS, quae ad illustrandum jus Germanicum hodiernum faciunt, et quas ego jam a plurimis annis perpolivi, eadem methodo expositas, brevi, si Deo visum fuerit, exspecta. VALE. Ex Academia Fridericiana ipsis KAL. SEPT. clɔlɔccxvii.

Jo. GOTTL. HEINECCII JC.

PRAEFATIO NOVA.

LECTORI BENEVOLO

S. P.

Praeter ea, quae olim huic libello verbosius praefatus sum, jam quoque sunt, LECTOR, quae paucis te volo. Qua occasione ille mihi olim subitanea veluti opera natus sit, ex vetere praefatione, si memineris, didicisti. Fata tunc illi longe alia, quam quae expertus est, ominabar. Non dubitabam enim, quin, quum plerique alieno ab his studiis animo esse soleant, libellus non nisi meis, quibus illum destinaveram, auditoribus utilitatem aliquam adlaturus, adeoque extra academiae, in qua tunc publice docendi munere fungebar, Halensis pomoeria non multum consequuturus esset celebritatis. Enimvero aliter accidit, ac quidem existimaveram. Vix enim prelo exierat opusculum, quum et exteri in ephemeridibus publicis institutum meum probarent, et ipsum libellum commendarent unice. Fuerunt etiam, qui se eo non parum adjutos esse, litteris ad me datis, significarent. Fuerunt, qui illum in hac ac exteris academiis publice enarrarent, suisque illustrarent interpretationibus. Fuerunt denique, ut fit, qui in libellis et schedis suis, mea, vel suppresso auctoris nomine, exscriberent, vel cum honoris praefatione citarent, vel naevos quosdam, sive veros, sive sibi ita visos, candide indicarent; quibus ego me magis obstrictum fateor, quam illis, qui mihi laudes, quas non adgnosco, admetiri non dubitarunt. Inter haec omnia libelli exemplaria paucos intra annos distracta sunt, meque jam monet bibliopola, in quem, dissipato bibliopolio

novo, jus vendendi opusculum translatum est, ut, si quid in scriniis esset, quod addendum putem, id secum communicare non dubitem, ast ita tamen componam rationes, ut forma libri non multum immutetur. Statim ergo sub incudem illum revocavi, et nihil feci reliqui, ut multo concinnior emendatiorque prodiret in lucem. Quid praestiterim, paucis accipe. Naevos, qui vel operarum incuria vel culpa mea, quamvis levissima, priori editioni haeserunt, severissima cura sustuli; auctorum loca adcuratissime citavi: quaedam non satis firmata novis nunc testimoniis stabilivi: adjeci hinc inde observationes, quae deesse videbantur: quibusdam, de quibus amplius deliberandum censui, induxi lituram. Mutavi etiam nonnumquam sententiam, a nemine monitus, et solo veritatis studio, quod rebus omnibus anteferre soleo, adductus. Quaedam amicorum, doctorumque virorum monitu correxi, si quando eos rem acu tetigisse deprehendi. Numquam enim mihi adeo placui, ut humani quidquam a me alienum ducerem. Denique quum a quibusdam non ex merito vellicari me animadverterem, operam etiam dedi, ut mea vindicarem modeste. Exemplo esse poterunt, quae contra Virum Clarissimum, B. BRANCHU, Jureconsultum Lugdunensem, disputavi. Bis me vir doctus erroris postulavit in elaboratissimis, quas evulgat, Observationibus juris. Sed utroque loco eum non errorem deprehendisse, sed conjecturam conjecturae opposuisse animadverti, et quidem parum verisimilem verisimillimae. Unde quum non liceret mihi esse tam beato, ut ab eo proficerem, committendum mihi haud putavi, ut errasse me faterer, ubi ipse errori propior videbatur. Denique, ne id ignores, indicem auxi quam maxime, insertis iis, quae in nova hac editione adcesserunt. Ita vere adfirmare possum, auctiorem emendatioremque proditurum esse libellum, si is, qui emendationi pagularum impressarum praefuerit, tantum industriae attulerit, quantum ego ad illius recognitionem attuli. Diligentiam enim operarum, quamvis exactissimam a bibliopola, viro integerrimo, stipulatus sim, ipse praestare nequeo, plus quam centum milliaribus Argentorato remotus. Haec sunt, quae scire te volui, LECTOR, antequam te ipsius libri lectioni dares. Tu lucubratione, quam in tui gratiam sustinui, utere, fruere, et mihi, tua caussa omnia volenti, et antiquitates Germanici juris multo majore studio adornanti, et brevi eidem prelo commissuro, fave. Halae Kal. Sextil. cloloccxxi. Haec ante biennium. Jam scito, iterum

« PreviousContinue »