Page images
PDF
EPUB

In utriusque negotii societatem vocavi Virum Clarissimum deque litteris et academica non minus quam scholastica institutione egregie meritum , Jo. Gotth. Car. Rosium, Philosophiae Doctorem et Scholae Nicolaitanae, quae Lipsiae Aoret, Collegam , cujus incredibilem in hoc genere sollertiam atque summam industriam jam per aliam opportunitatem, quum Manuali Basilicorum a me vulgato praefandum esset, memini a me publice celebrari. Quumque operae scriptori nostro hactenus impendendae duplex esset ratio: altera, quae in ipsius contextus et notarum eumdem respicientium dispunctione adcurata versaretur; altera eaque longe molestior, quae, si non omnia, pleraque tamen auctorum in primis veterum et aliorum antiquitatis monumentorum testimonia ab Heineccio adlata denuo sub incudem vocaret, et tralatitios errores in iis laudandis commissos emendare studeret: neutram quidem defugit Viri Clarissimi propensus ad juvandas litteras animus, sed paene totus in eo adlaboravit, ut singula loca in suis sedibus quaereret, vitia innumera, quibus adlegationes in libro nostro obviae, sive ut primum e calamo auctoris prodierunt, corruptae, sive, quoties repeterentur, deformatae fuerant, tolleret, meliores lectiones scriptoribus veteribus a nostro in auxilium vocatis, praestantiorum , quibus hodierna aetas abundat, editionum ope restitueret, et, quantum fieri posset, capitum cujusque libri mentionem e recentioribus exemplis suppleret. Quo sane nomine me Viro Optimo tanto magis devinctum esse profiteor, quo minus dici potest, quantum taedii atque incommodi ipsi fuerit in hac re utcumque perficienda devorandum, quoque certius confido, fore, ut, si quid boni huic novae editioni inesse statuerint ii, quibus est judicandi de ea facultas, id praecipue acceptum ferant inexhaustae diligentiae Viri Clarissimi, quem etsi in ea negotii parte administranda non prorsus deserui, tamen non possum quin ejus sequestrem, sine cujus auxilio parum aut nihil profecisset opera a me ipso in Heineccium impensa, grata mente adgnoscam. Nec minor Rosii fuit in singulis plagulis, dum typis exscriberentur, emendandis cura et vigilantia, quae et ipsa plus attulit molestiae eo, quod opus non Lipsiae, sed Francofurti in officina redemtoris nobilissima prelo est subjectuni; magno libri, quod habitum externum attinet, commodo, minori, quantum ad errores typographicos, a quibus ob locorum distantiam, omni quamvis circumspectione adhibita, non semper caveri potuit. Sed ut etiam de ipsius contextus ac no

tarum ei additarum formula aliquid adjiciam , fateor, nobis in ea castiganda plurimum profuisse variarum editionum, in primis duarum priorum, institutam comparationem, qua quid effectum sit, lubet exemplis aliquot declarare. Sic omnes, quotquot inspeximus, editiones, si a duabus prioribus, quae fere semper eximendae sunt, discesseris, in Adpend. Libri I. S. 109. habent auditores pro adjutores, quod recte legitur in ed. I. et II. Ibid. S. 131. ab omnibus abest particula quod post Hadrianus Imperator ; secus in I. et II. Lib. II. tit. III. S. 4. fin. ante locum Obss. laudatum desideratur Cujacii nomen in omnibus, nisi in ed. I. II. et Genevensi. Lib. IV. tit. VI. $. 7. post Triumviris ex ed. II. addidimus Quaestoribus. Lib. IV. tit. XV. S. 2. post interdictum dabat in omnibus, exceptis duabus prioribus, exsulat testimonium Sigonii de judic. I. 16. quo tanto minus h. 1. carere possumus, quum alioquin otiosa foret ejusdem testimonii repetitio sub fin. S. 4. ejusd. tit. obvia. Ibid. §. 5. edd. I. et II. rectius habent recuperatores numero plurali, quod et recepimus. In primis vero Lib. IV. tit. XVIII. §. 17. per supinam omnium editorum sequiorum negligentiam exciderunt verba plane necessaria: „Erant vero, qui adcusare non poterant," expressa in edd. I. II. et Genevensi. Denique ibid. S. 18. nescio quo pacto edd. a Basileensi omnes, ne Genevensi quidem excepta , Q. Caecilio, contra quem Cicero in Divin. in Verr. disputavit, adgnomen adfinxerint Judaei, quod cum Nigri adpellatione commutavimus.

Potuisset opera nostra citra reprehensionis metum in his negotiis satis laboriosis subsistere. Sed non recusavimus e nostra penu adjicere nonnulla, a quibus speravimus libro majorem commendationem esse adcessuram. Intelligo insititia, quae modo contextui adspersa sunt, his signis [* ] inclusa, modo singularum notarum, numeratarum quidem exemplo earum, quae sunt Cannegieteri, sed praefixa stellula ab his segregatarum, speciem prae se ferunt, et passim ab auctore editoribusve anterioribus dicta vel emendant, vel magis illustrant aut confirmant: in quo quidem genere non inferiores fuerunt Clarissimi Rosii curae mea industria. Reliqua, quae in calcem rejeci, nempe Argumentum singulorum titulorum ablegationibus ad Gajum etc. distinctum, idemque in locum vagi Indicis titulorum et materiarum, quae in illis tractantur, qualem exhibebant superiores edd., subrogatum, nec non Epicrisis operis universi Heinecciani, me solum auctorem habent. Atque illo quidem adsequi volui hoc, ut pateret, tum, quae antiquitatis monumenta Heineccio non visa, aut certe ab eo minus adcurate inspecta hodie in promtu sint ad varios juris Romani articulos vel investigandos, vel rectius interpretandos, quo in numero me sane oportuit Gaji Commentarios, gloriam seculi nostri, ad singulas fere SS. laudare; tum, quid pro hac clariori jurisprudentiae historicae luce de singulis locis nunc sit statuendum; qua quidem negotii parte, quum et brevitati esset consulendum, et, ne quid deesset, providendum, optine me defuncturum existimavi, si ubique ad ejus libri auctoritatem provocarem, qui procul dubio facem huic litterarum generi nostris diebus praetulit, puta, ad Hugonis, Viri de his studiis immortaliter meriti, de juris Romani historia opus incomparabile. Quid autem Epicrisi adjicienda intenderim, in ipso ejus exordio satis puto me indigitasse.

Superest, ut de notarum forma externa nonnulla praemoneam. Quae litteris sunt insignitae singulisque SS. subditae, omnes sunt Heineccii, eaeque vel vivo Nostro publici juris factae, vel postumae, quod posterius genus duplicatarum litterarum indicio a reliquis separavi. Quae numeris distinctae sunt, vel Cannegietero, ut dixi, debentur, vel nunc primum Heineccium oneraverunt. An vero tum hae, tum reliquae adcessiones simul ornaverint librum, penes lectores esto arbitrium, quorum commodis ut nova editione reapse sit prospectum, enixe opto.

Scripsi Nundinis vernalibus Lipsiensibus A. C. cIɔlɔcccxxII.

E PICRISIS,

QUAM OPERI HEINECCIANO ADDIDERAT HAUBOLDUS, EXORDIUM.

Quod ablegationibus ad Gajum aliaque antiquitatis monumenta, tum vero etiam ad Gust. Hugonis, Viri laude mea majoris, Historiam juris Romani, quibus Argumentum operis distinxi, pro parte efficere conatus sum, ut novissima haec libri utilissimi editio ei luci respondeat, in qua jus Romanum nostra aetate quum maxime versatur, id nunc paulo plenius praestabo adjiciendo corollaria nonnulla, quae 'tirones potissimum (nam fateor me horum unice gratia suscepisse, quidquid laboris in negotio minime grato fuit devorandum) admoneant, quibus in locis vel Heineccius humani quid passus sit, vel recentiorum scriptorum doctrina ac diligentia seculum Heineccianum superaverit, vel ipsa temporum felicitas nova et inexspectata praesidia attulerit. In qua re id mearum partium esse intellexi, ut de libri Heinecciani consilio et formula quaedam universe praemonerem, ante quam ad singulorum capitum censuram progrederer.

Ipse Heineccius quid Antiquitatibus Romanis jurisprudentiam illustrantibus divulgandis intenderit, quibusque praesidiis adhibitis hoc opus pulcherrimum perfecerit, in Praefatione principis editionis luculenter exposuit. Natum enim opus e praelectionibus ab Antecessore celeberrimo ad singulos Institutionum titulos habitis, quibus Auctor, quae ex antiquitatibus ad cujusque loci intellectum conducere videbantur, adnotavit, mediam semper viam tenuit inter justum antiquitatum Romanarum corpus et commentarium ad Institutiones Justinianeas scriptum, quarum seriem non tam deseruit, quam supplevit subjuncta Libro I. Adpendice, ad eas personarum divisiones spectante, quas Justinianus sicco pede praeteriit, et, ut nunc compertum habemus, ipse adeo Gajus tantum obiter attigit. Hinc factum est, ut multae res in Nostri opere frustra quaerantur,

[ocr errors]

quae totae pendent ex adcurata antiquitatis cognitione, neque omnino a Jurisconsultis debent ignorari, veluti loci de ingenio et moribus populi, de magistratibus et sacerdotibus singulis, de disciplina publica, de pecuniae, mensurarum et ponderum ratione, de re agraria et rustica, de reliqua re quaestuaria, de variis artificum atque opificum collegiis, de nominum consuetudine, de rei domesticae administratione, et quae sunt alia ejusdem generis infinita. Neque tamen in eo adquievit Auctoris diligentia, ut ex antiquitatibus solis, quasi ex adventitio instrumento, illustraret singulos juris articulos, sed etiam eorumdem originem ipsam et vicissitudines, quoties pro argumenti natura et monumentorum superstitum conditione, tum vero etiam pro Institutionum Justinianearum methodo, a qua neque hic divelli se passus est *), licuit, investigavit: unde, ex quo hoc studiorum genus optimo successu coepit cum externa, quam vocant, juris Romani historia conjungi, a praestantissimis quibusque recentioris hujus formulae auctoribus, et Hugone maxime **), ejusdem antesignano, liber Heineccianus ut in primis fructuosus ad internam juris civilis historiam uberius cognoscendam suevit commendari ***).

Fontibus Heineccius usus est iis, qui suo tempore exstarent, satis diligenter, sed ita, ut quum pro more aevi sui antiquiora et

*) Hinc v. c, de adpellationibus ad IV. 7, 13. nihil dicere voluit, quod Institutiones nullam earum mentionem fecissent. Magna hactenus Heinecciano libro intercedit similitudo cum Ev. Ottonis Commentario ad Institutiones, qui vivo Heineccio primum lucem adspexit Traj. ad Rh. 1729. 4. repetitus postea Frf. et Lips. 1743. 4. nec non Basil. 1760. 4. quique et ipse juris Romani origines et progressus ad seriem Institutionum diligenter enotat. Neuter tamen scriptor , quod sciam, operis alterius in suo rationem habuit.

**) Lehrbuch der Geschichte des Römischen Rechts bis auf Justinian p. 34. sq. (ed. XI.)

***) Alia virorum doctorum de libro nostro judicia, ut commentarios litterarios nunc taceam, reperias in Jo. Aug. Ernesti Prol. qua demonstratur, majus utiliusque esse latinos auctores intelligere, quam probabiliter latine scribere (Lips. 1738. 4.); Opuscc. varii argumenti (Lips. 1794. 8.) p. 321. in Jo. Henr. Christ. de Selchow ·Praef. praem. Elementis Antiquitatum juris Romani publici et privati (Gott. 1757. 8.) et repetita in ed. altera, quae prodiit ib. 1778. 8. sub titulo Elementorum juris Antejustinianei; in Car. Ferd. Hommeliï Litteratura juris Lib. I. c. 2. p. 49. sq. ed. I. (Lips. 1761. 8.) et Lib. I. c. 3. p. 44. sq. ed. II. (ib. 1779. 8.) in Millelot Reflexions sur l'enseignement du droit ; (Thémis, ou Bibliothèque du Jurisconsulte T. III. (Paris 1821. 8.) p. 82.) et in N. Falck Juristische Encyclopädie (Kiel 1821. 8.) §. 141. nota 9. p. 283. in quibus tamen

« PreviousContinue »