Page images
PDF
EPUB

Thomasium scripta. *2) Editio secunda auctior et emendatior. Argentorati sumtibus Jo. Reinoldi Dulseckeri 1724. 8. P. I. pagg. 492. P. II. pagg. 370. (cum eadem epistola, in ceteris omnibus edd. omissa.) Hanc editionem usu edoctus cognovi minime mentitam, quum se non solum auctiorem prima, sed in primis etiam emendatiorem professa esset. Certe multum mihi profuit ad Heineccium a plurimis iisque passim foedissimis erroribus, qui in posteriores editiones, quotquot adhibui, omnes irrepserant, purgandum. *3) Editio tertia auctior et emendatior. Argentorati sumtibus Jo. Rein. Dulseckeri 1730. 8. P. I. pagg. 562. P. II. pagg. 386. (quam tamen, quod ex additamento Praefationis recens adjecto colligere fas est, oportet jam anno 1726., dum Heineccius adhuc Franequerae commorabatur, esse absolutam). Etiam haec editio *) ab ipso auctore revisa et variis adcessionibus, maxime Lib. I. tit. VI. capitibus legis Aeliae Sentiae hic primum restitutis **), est locupletata, nec caret locis, in quibus auctor sententiam in prioribus edd. propositam retractavit, veluti IV. 7. §. 8. Unde factum, ut ab hac inde editione nonnullae notae Heineccianae asteriscis praefixis a ceteris distinguerentur, nempe, ne ordo numerorum priscorum turbaretur ***). *4) Editio quarta auctior et emendatior. Argentor. etc. (ut 3.) 1734. 8. P. I. pagg. 562. P. II. pagg. 386. *5) Editio quinta auctior et emendatior. Argentor. etc. (ut 3.) 1741. 8. P. I. pagg. 562. P. II. pagg. 386. Neutra harum edd.

*) Duo ejusdem exempla notis MSS. virorum doctissimorum instructa, alterum Georgii d'Arnaud, alterum Franc. Caroli Conradii, forsitan hodieque alicubi exstant. Illud exemplum cum bibliotheca Pet. Burmanni minoris divenditum fuit Lugd. Bat. anno 1779. (teste Catalogo MSS. Burmann. p. 60. num. 4168.) hoc cum reliqua supellectile litteraria Conradi Helmstadii anno 1767. cujus index (Bibliotheca a Franc. Car. Conradio collecta) T. II. (Helmst. 1767. 8.) p. 101. num. 8033-35. ipsum exemplum describit. Atque utinam mihi in novissima editione adornanda licuisset ei gratiam ab utriusque vel certe alterutrius exempli copiis conciliare !

**) Hinc emendanda, quae olim in Institutionibus meis litteraris juris Romani §. 113. T. I. p. 317. de secunda editione scripsi.

[ocr errors]
[ocr errors]

***) Inveni has: ad I. 2. §. 1.,, Alioquin non negatur" etc. ad I. 11. §. I. Aliquando tamen id agebant" etc. ad IV. 18. §. 40. „Abjectus ille solebat” etc. (quae tamen jam in ed. II. eadem littera u, qua antecedens ad §. 35. Attamen etiam de capite" etc. insignita, legitur; manifesto indicio, Heineccium ipsum in proxima editione mutasse signum, ne notae confunderentur) et ibid. §. 56.,, Nec magis · poena" etc. Asteriscos servaverunt edd. Argentoratenses (praeter novissimam) et Basileenses; reliquae alia plerumque signa substituerunt; quod et a nobis factum, quippe qui paulo tardius progressum illum notarum animadvertissemus.

quidquam differt a tertia, quamquam quinta postrema fuit earum, quae, dum auctor hoc ipso anno exstinctus rebus humanis superesset, in lucem prodierunt. *6) Editio nova, ab auctore ipso paulo ante obitum revisa, emendata, multisque locis locupletata ac ejus permissu impressa. Basileae, excudebat Joannes Christ, 1742. 8. P. I. pagg. 574. P. II. pagg. 408. Elegans utique editio, et re vera ab ipso auctore passim limata atque aucta, velut in loco de argumento legis Juliae de adulteriis IV. 18. §. 51. ad quem illustrandum aureo Jo. Guil. Hoffmanni de hac lege Commentario nunc primum usus est. Quas ultimae recognitionis dotes ipse auctor litteris ad typographum Hal. d. xxiv. Nov. 1740. datis et Praefationi ejusdem typographi insertis celebravit, non dissimulata spe, fore, ut Basileensia exempla Argentoratensibus praestare intelligantur. 7) Ultrajecti impensis Broedeleti 1745. 8. P. I. II. *) Si vera sunt, quae editor Genevensis (num. 9.) de hac editione adfirmat, fundus ei non Basileensis, sed Argentoratensis recognitio fuit, praefatio autem, redemtoris nomine praemissa, auctorem habuit Cotium quemdam, juris utriusque Doctorem. Hinc ad irritum redacta spes novarum adcessionum ex ipsius Heinecci calamo in hanc editionem redundaturarum, quam fecerant die Hamburgischen Berichte von gelehrten Sachen 1741. num. 99. p. 818. 8) in Operum omnium editione Veneta, cujus Tomi XVIII prodierunt apud Balcionios 1746. 12. **) *9) Editio nona prioribus auctior multo et emendatior; in Operum ad universam jurisprudentiam etc. pertinentium Tomo IV. Genevae impensis hered. Cramer et fratr. Philibert 1747. 4. pagg. 634. Non temere haec editio prioribus auctior multo in fronte dicitur: an et emendatior? contendere vix ausim; nam ut nonnullas labes in ea sublatas animadverti, tamen satis multas superesse idem intellexi. De adcessionibus audiamus editorem ipsum (quem vulgo putant esse Jo. Lud. Uhlium) in Praefatione ita scribentem:,,Non solum divus auctor multa in editione Basileensi addiderat, quam anxie sumus sequuti; verum adjectae quoque sunt adnotationes ineditae hacte

*) Fide Catalogorum tum Sam. et Jo. Luchtmans p. 134. tum B. Wild et J. Altheer p. 195. sq. in primis vero Praefationis praemissae editioni Genevensi anni 1747. hanc editionem retuli.

**) Sequutus sum Frid. Adph. Ebertum im Allgem. Bibliographischen Lexicon T. I. p. 747. cujus auctoritas potior esse debet Jo. Christ. Glieb. Heineccii, filii, testimonio, in Indice scriptorum paternorum sub fin. annum 1743. exhibente.

nus, ab auctore in lectionibus palatinis cum auditorum corona splendida communicatae. Earum copiam gratiosissime fecit paternarum virtutum ac doctrinae heres dignissimus, vir illustris, Jo. Christ. Gottl. Heineccius, Potentiss. Boruss. Regis a consil. aul. et in Academia equestri Lignicensi Antecessor primarius, qui exemplum quoque, in quo falsae adlegationes maximam partem erant emendatae, usibus nostris concessit. Novas adcessiones uncinulis [ ] inclusimus, quas adeo singulis paginis facili invenire poteris opera, si de fide nostra dubites.” Nonnulla tamen ex his, quae huic editioni adcesserunt, non possunt esse ab Heinecci manu profecta, aut ex ejus praelectionibus excepta, sed editorem, sive Uhlius ille fuerit, sive Heineccius filius, auctorem habuerint, necesse est *); ut, quae ad I. 25. §. 19. e nova Brissoniani operis de V. S. editione, aut ad Adpend. Lib. I. §. 23. de Franc. Car. Conradi Dissertatione adferuntur. *10) Editio nova, ab auctore ipso paulo ante obitum revisa etc. (ut num. 6.) Basileae, excudebat Emanuel Thurneisen, 1752. 8. P. I. pagg. 574. P. II. pagg. 408. Editio ei, quam num. 6. descripsimus, prorsus gemina, servato adeo Erratorum indice, ad calcem prioris Basileensis obvio. *11) Editio nova prioribus emendatior et locupletatior. Argentorati sumtibus Jo. Danielis Dulseckeri 1755. 8. P. I. pagg. 576. P. II. pagg. 408. In fine libri haec leguntur: Lipsiae impressit Frid. Gotth. Jacobaeer. Editio memoratu digna propter notulas nonnullas primum adspersas **), quae deinde in edd. aliquot recentiores (num. 15. et 16.) transierunt. Cujus sint, expiscari nondum potui. Videntur tamen esse ex aliquo eorum exemplorum depromtae, quae Heineccius ipse futurae editioni recognitae paraverat. Ceterum fundamento fuit ed. Basileensis, cujus etiam errores, velut IV. 18. §. 17. ineptissimum illum hiatum post verba: „, absente reo fieri poterat," fideliter retinuit. 12) in Operum omnium editione Neapolitana, cujus Tomi XII a. 1759. 4. typis sunt descripti. 13) in eorumdem Operum repetita editione Veneta, Tomis XVIII comprehensa, quae lucem vidit 1761. 12. (Cf. num. 8.) 14) in Operum ad universam jurisprudentiam etc. pertinantium iterata, vel potius, si gravissimum rei litterariae

*) Quod ipsum confirmare videtur Dav. Ruhnkenius in litteris ad Jo. Dan. Ritterum datis; in Gust. Hugonis Civil. Magaz. Tom. V. num. 13. p. 356.

**) En indicem earum: ad Adp. Libri I. §. 45. not, r. §. 60. not. u. §. 68. not d. §. 70. not. e. §. 124. not. e. §. 139. not. m. n. ad IV. 6. §. 11. not. g. sub fin. a verbis:,,Generatim tamen etc." §. 12. not. i. denique ad IV. 18. §. 52. not. o.

arbitrum, Chph. Saxium *), audimus, posterioris temporis indicem mentita **) editione Genevensi, cujus Tomus IV. nostrum librum continens, (ut num. 9.) prodiit 1768. 4. *15) Editio nova prioribus emendatior et locupletatior. Francofurti ad Moenum sumtibus Henr. Ludov. Broenner 1771.8. P. I. pagg. 576. P. II. pagg. 408. Plane expressa ad Argentoratensem novissimam (num. 11.) cujus adeo paginis singulae Francofurtensis editionis paginae respondent, sicut omnis forma externa. *16) Editio quinta prioribus auctior multo atque emendatior, notis in primis et animadversionibus, quas Cl. in Belgica Antecessor addidit. Leovardiae et Franequerae apud H. A. de Chalmot et D. Romar. 1777. 8. pagg. 712. quae per indicem rerum et verborum adjectum continuatae sunt usque ad numerum 750. Descripta esse videtur non tam ad alterutrum Basileensium exemplorum, quam ad novissimum Argentoratense (num. 11.), cujus etiam additamenta habet, sed et naevos omnes. Cur igitur quinta in titulo numeretur, fateor me nescire. Abest propria praefatio; repetita tantum utraque Heinecciana. Quae nova adcesserunt, subsistunt partim in imagine Heineccii aeri insculpta satis nitida, cum elogio ab Abr. Wielingio adfabre concinnato, quod, quoniam haec editio non in omnium manibus versatur, adscribere placet:

Ora vides facunda viri, cui tota vetustas

Ausonidumque patet Cecropidumque Themis!
Halae quem reducem sistens dea: suscipe, dixit,
Et cedet meritis Berytos alta tuis;

partim in notis plerumque tumultuariis Herm. Cannegieteri, Antecessoris Franequerani, quem sub nomine Cl. in Belgica Antecessoris latere, collatis hujus Jurisconsulti Observationibus juris Romani, quarum frequens est in notis Batavae editionis mentio, nemo dubitabit ***). Intermixtae sunt hae notae Heineccianis adeo, ut cum his continuo numerentur, quo factum, ut plane alia notarum in hac, quam in prioribus editionibus, series exstiterit, sola sigla H. iis notis, quae Heineccium ipsum auctorem habent, adscripta, sed interdum temere, ut ad I. 6. §. 13. ubi notae y. quae incipit:,,De manumissione, quae testamento fiebat" etc. perperam adjecta est littera

*) Onomastici litterarii P. VI. p. 270.

**) Quod mendacii genus procul dubio convenit etiam in Venetam editionem Operum, quam num. 13. recensui.

***) Idem aliunde probavit Saxius Onomast. litter. P. VIII. p. 66.

H. quum tamen sit Cannegieteri. Neque novis mendis caret haec editio, velut in Adpend. Lib. I. §. 54. in cujus initio post:,,populus jubebatur," exciderunt plura verba:,, armatus adesse in campo Martio, ubi lustrabatur." Ceterum, quod mirum videri possit, serius editionis Batavae fama propagata est ad Germanos, quamquam ejus notitiam sibi comparare poterant e Sari opere paulo ante laudato. 17) Seorsim T. I. II. Venet. 1796. 12. nec non 18) totidem Tomis ibid. 1797. 12. cujus tamen rei fides sit penes Terresios, librarios Neapolitanos *). Atque haec de superioribus libri Heinecciani editionibus dicta sufficiant.

Jam, quid in hac novissima praestare intenderim, paucis est exponendum. Quum igitur ab opere tantae auctoritatis et vero etiam utilitatis plane reformando jam ea de caussa abhorruerim, quod lectio libri Heinecciani optima merito habetur summatim cognoscendae jurisprudentiae historicae, qualem heroes aetatis praeteritae, Noodtii, Schultingii, Bynkershoekii, edolaverant, disciplina, hac vero carere nequeunt, qui progressuum, quos eadem ars postmodum fecit, fructum idoneum capere cupiunt; ne de ceteris impedimentis nunc dicam, quae tali consilio sese fuissent objectura: prima Heinecci denuo edendi lex haec esse debuit, ut sollicite circumspicerem atque conquirerem ea, quae melioris notae editionibus reapse jam inessent, sive ab ipso Heineccio, sive ab aliis viris doctis essent collata. Quare praeter editionem Basileensem anni 1742. (num. 6.), cui tamquam fundamento nostrum aedificium fuit imponendum, adhibendas curavi tres alias editiones primarias, quarum quaeque aliquid in se contineret, quod ad ornandum Heineccium valeret: Genevensem anni 1747. (num. 9.), cujus singulas. adcessiones, aut eodem, quo in prototypo obveniunt, signo [ ] inclusas, aut, quoad integris animadversionibus constant, duplicata littera insignitas, recepi; Argentoratensem anni 1755. (num. 11.) cujus notulas addititias retinui; Batavam denique anni 1777. (num. 16.) e qua, quae Herm. Cannegieterus adnotavit, in imam cujusque paginae oram, dimidiatis columnis et praemissis numeris, rejeci. Proxima cura fuit, ut et contextus et notae quam emendatissime fieri posset exhiberentur, summaque cum diligentia typis describerentur.

*) Catalogo I. di libri vendibili presso i Fratelli Terres (Napoli 1802. 8.) p. 222.

« PreviousContinue »