Page images
PDF
EPUB

II. 55. Adsumebant etiam praenomen, nomenque patroni suo addebant. Vid. infra Lib. III. Tit. VIII. §. 1. Quo adludens Persius Sat. V. v. 78.

Verterit hunc dominus, momento turbinis exit

Marcus Dama.

Add. Arrian. Diss. Epictet. II. 1. Ceterum, quia, jam libertatem consequuti, non amplius pro rebus, sed pro personis habebantur; hinc in jure nostro qui statum mutarunt, et vel ex servis liberi, vel ex liberis servi facti, non iidem censentur, sed vocantur novi homines: L. 27. §. 1. D. de Adim. vel transfer. leg. Itemque ali homines: L. 98. §. 8. D. de Solution.

LIB. I. TIT. VI.

DE IIS,

QUI ET EX QUIBUS CAUSSIS MANUMITTERE NON POSSUNT.

Licentia manumittendi restricta primum est per legem AELIAM SENTIAM, cujus adeo historia, occasio, et materia ex antiquitate erunt explicandae.

§. 1.

Lex Aelia Sentia quando lata.

Lata ea lex, imperante Augusto, Sex. Aelio Cato a), (ita enim cognomen ex vetustis monumentis primus restituit Henr. Noris. Cenot. Pis. Diss. III. c. 9.) et C. Sentio Saturnio Coss. anno ab U. C. DCCLVI. Dio Cass. LV. 13. Unde fallitur Mynsingerus Comment. ad Instit. h. t. dum mentionem hujus legis fieri putat a Cicerone in Topic. 2. Illa enim lex Aelia Sentia, cujus Cicero meminit, si genuina esset vulgaris lectio *), a nostra foret diversissima. Sed acute con

sit, an ab Atheniensibus Romam manarit, disputat Brisson. Ant. Form. I. 11. p. 13. Hein.

a) Vulgo vocant Catulum. Sed numquam hoc fuit Aeliorum cognomen. Potius Cati dicti sunt, quod cognomen primus ob insignem prudentiam consequutus est. Sex. Aelius, juris Aeliani auctor, quem et Ennius teste Cicerone egregie cordatum hominem vocavit. Hein.

*) Inducendum esse nomen Aelia Sentia, ostendit Jo. Aug. Ernesti in Clau. Ciceron. Ind. LL. v. Aelia Sentia p. 6. Cann.

jicit Norisius, ab indocti scribae manu esse alterum Sentia, legem vero Aeliam in loco Ciceronis non aliam esse, quam jus Aelianum, vel Aelii tripartita, de quibus supra in Prooem. §. 8.

§. 2.

Ratio hujus legis.

Occasionem legi dedit nimia manumittendi facilitas, qua fiebat, ut urbs pessimorum vilissimorumque civium colluvie adflueret. Quod quanto cum dedecore publico fuerit conjunctum, praeclare ostendit Dionys. Halic. Antiq. Rom. IV. 24. Talis est nostro tempore confusio, et sic ad sordes atque ignominiam degeneravit Romanorum probitas, ut nonnulli a latrocinis, parietum perfossionibus, prostitutionibus, omnibusque aliis sceleribus, pecunia collecta, libertatem redimant, statimque se Romanos faciant: alii conscii dominis, et socii veneficiorum, homicidiorum, facinorumque, tum contra deos, tum contra rempublicam susceptorum, eam ab illis gratiam recipiant: quidam ideo manummittantur, ut acceptum e publico frumentum menstruum, et si qua alia liberalitatis in egenos cives conferuntur a Principibus, dent his, a quibus sint facti liberi. Adcedebant aliae caussae manumittendi parum honestae. Saepe domini servos omnes manumittebant in fraudem creditorum: Tacit. Ann. XV. 55. Saepe servi a minoribus, quorum amores adjuverant, libertatem sibi loco mercedis stipulabantur. Cujus rei exempla multa in scenam producunt Terentius et Plautus.

§. 3.

Plura hujus legis capita.

Eam licentiam, quum indigna videretur Augusti seculo, lata hac lege coercendam putabat Princeps prudentissimus. Qua de re Sueton. Octav. August. c. 40. Manumittendi modum terminavit. Et paucis interjectis: Quum et de numero et de conditione ac differentia eorum, qui manumitterentur, curiose cavisset: hoc quoque adjecit, ne vinctus umquam tortusve quis ullo libertatis genere civitatem adipisceretur. Prius Augustus lege Fusia Caninia; posterius Aelia Sentia praestitit. Quin tam necessariam tamque dignam seculo suo hanc legem existimabat Augustus, ut inter mandata extrema, quae Tiberio Senatuique et populo Romano dederat, hujus quoque legis commendaret custodiam. Qua de re Dio Cass. Hist. LVI. 33. Kai tỏ tétaqtov, (ἐγέγραπτο) ἐντολὰς καὶ ἐπισκήψεις τῷ Τιβερίῳ καὶ τῷ κοινῷ, ἄλλας τε, καὶ ὅπως μήτ' ἀπελευθερῶσι πολλούς, ἵνα μὴ παντοδαποῦ ὄχλου τὴν πόλιν

πληρώσωσι· μήτ' αὖ ἐς τὴν πολιτείαν συχνοὺς ἐσγράφωσιν, ἵνα πολὺ τὸ διάφορον αὐτοῖς πρὸς τοὺς ὑπηκόους ή. Quarto mandata et consilia Tiberio ac reipublicae data, interque alia, ne multos manumitterent, ne promiscua turba urbs impleretur, neve multos jure civitatis donarent, quo magnum inter ipsos et subjectos discrimen remaneret. Constabat vero ea lex capitibus quamplurimis, quae non nisi sparsim ex auctoribus colligi possunt.

§. 4.
De dedititiis.

Primo enim servos flagitiosos, stigmate ustos, tortos, et ad ferrum datos, vetuit fieri cives Romanos, voluitque eos ad dedititiorum tantum conditionem redigi: Ulp. Fragm. I. 11. p. 566. Gajus Inst. I. 1. 3. (I. 13—15. 25-27), de quo capite actum ad titulos antecedentes.

§. 5.

De aetate dominorum manumittentium et servorum manumittendorum.

Deinde et impedimentum ea lex excitavit ex aetate, tum servorum tum dominorum. Nam neque servus triginta annis minor, vindicta manumissus, civis Romanus fiebat b), nec dominus XX annis minor manumittere poterat; nisi adlegata probataque caussa apud consilium: Suet. Aug. c. 40. Dio Cass. LV. c. 13. Ulpian. Fragm. I. 12. 13). Inter has caussas §. 5. Inst. h. t. etiam refertur manumissio propter matrimonium. Sed haec non ex lege Aelia Sentia est, (tunc enim nondum civibus licebat ducere libertinas,) sed ex SCto quodam: L. 13. fin. D. de Manum. vind. quod hanc manumissionem ex

b) Eadem dicenda sunt de his, qui censu manumittebantur: Fragm. jur. Dosith. §. 17. (19). F. A. Schilling animadv. crit. ad Ulp. Sp. I. Lips. 1830. p. 47. Testamento infra eam aetatem manumissi in libertate morabantur, adeoque ex Lege Junia Latini fiebant: Ulp. I. 12. Num etiam hi, qui vel vindicta vel censu manumittebantur? quaeritur. Pro affirmantium sententia inprimis facere videntur Gaj. I. 29. 31. Fragm. Dosith. §. 16. (14). Theophil. paraphr. I. Tit. V. §. 4. Negantium partes tuetur Goeschen 1. 1. p. 243–246. At vid. quae contra disputat de Vangerow 1. 1. §. 5-8. Mühl.

c) Causae probationes, vel maxime civitatis consequendae gratia fieri solitae, aut apud consilium expediebantur, aut apud magistratum. Et propter manumissiones quidem apud consilium approbari causam necesse erat, de eoque causae probationis genere loquuntur Gajus I. §. 18-20. et Ulpianus I. §. 12. 13. Reliquarum, quae Romae apud Praetorem, in provinciis apud Praesides earum fiebant, duplex fuit species: altera, quae anniculi nomine fiebat, eumque in

rationibus legis Juliae et Papiae admisit ). Apud Gruterum Inscriptt. p. DCXXI. nominatur PERSICUS. SERVUS. MANUMISSUS. AD CONSILIUM. Consilium vero erat Romae consessus decemvirorum litibus judicandis, id est, quinque Senatorum totidemque Romanorum equitum : in provinciis XX recuperatorum, civium Romanorum: Jac. Raevard. Protribun. c. 18. et c. 19. Ger. Noodt de Jurisd. et Imp. I. 12. Et tale est to ovußovliov, cujus mentio fit Actor. c. 25. v. 12.

§. 6.

De manumissione in fraudem creditorum facta.

ODL

Porro hac lege vetabantur manumissiones, quae fierent in fraudem creditorum, i. e., quae obligatos servos creditoribus dolo malo eximerent, partemque detraherent pignorum, aut portionem solutionis creditori aut hereditatis patrono imminuerent: Ulpian. l. c. §. 15. Gaj. Inst. I. 1. 5 (I. 37). Intelligendum hoc caput esse de manumissionibus non minus inter vivos, quam ultima voluntate factis, egregie probat Schulting. ad Gaji Inst. l. c. p. 21. Ubi tamen fraudulentus animus non concurrebat, valebat manumissio inter vivos facta. Et huc pertinet exemplum apud Tacit. Ann. XV. 55. ubi Scevinus libertatum et pecuniarum in servos collatarum rationem hanc reddit, quia tenui jam re familiari, et instantibus creditoribus, testamento diffideret.

§. 7.

Contra dominos libertos inopes alere recusantes.

Porro eadem lege ademta sunt dominis jura patronatus, qui libertos inopes alere negligerent: L. 33. D. de Bon. libert. L. 6. D. de Adgnosc. liber.

finem, ut Latini adipiscerentur civitatem: Gaj. I. §. 29–32. Ulp. III. 3. Altera, quae propter errorem in matrimonio inter disparis conditionis personas contrahendo admissum interveniebat, latius patuit, siquidem eo modo fieri poterat, ut peregrini quoque ad civitatem Romanam pervenirent, adeoque in patris potestatem redigerentur liberi, qui ex matrimonio cum peregrino peregrinave inito nati essent; eaque non ex Lege Aelia Sentia, verum ex SCto incerti et auctoris et temporis, descendit. Gaj. I. §. 67 — 77. §. 87. II. §. 142. III. §. 5. 73. Ulp. VII. 4. De utraque autem posteriore causae probatione late egerunt Bethmann-Hollweg in comment. saep. alleg. de causae probatione et de Vangerow 1. 1. §. 31—35. Mühl, d) Vid. et Auctoris comm. ad L. Jul. et P. P. p. 128. Mühl,

§. 8.

Contra dominos mercedem sibi a libertis stipulantes.

Eadem lege juribus patronatus excidebant, qui libertos ad mercedem operarum promittendam induxerant: L. ult. §. 1. D. Qui et a quib. manum. liberi non fiunt.

§. 9.

Contra libertos ingratos.

Prodita etiam hac lege est actio adversus libertos ingratos, non quidem, ut in servitutem revocarentur, (quod postea demum Claudius Imp. invexit e): Sueton. Claud. c. 25.) sed ut in lautumias darentur ad perpetuas operas. Vid. Dosith. Sent. et Epist. D. Hadriani III. 3. p. m. 862. sq. Jac. Cujac. Obs. X. 33. Jan. Vinc. Gravina de Leg. et SCtis p. 528. sq.

S. 10.

Contra dominos libertos prohibentes uxores ducere.

Adcedit et aliud caput, quo jure patronatus exuuntur, qui hac lege manumisere, ut ne liberti uxores ducerent, aut liberos tollerent: L. 6. D. de Jur. patr.

S. 11.

Cur licuerit dominis obaeratis servum unum heredem necessarium instituere. Et haec quidem sunt potiora legis Aeliae Sentiae capita, quorum auctores et jura nostra meminere f). Sed quod ad caput tertium §. 6. a nobis recensitum attinet, illi adjecta erat exceptio. Licebat

e) Non videtur Claudius expressa quadam constitutione vel SCto definivisse, in servitutem libertos ob ingratitudinem a patronis revocari posse, sed extra ordinem quosdam ingratos libertos ita mulctasse. Sane temporibus Neronis, quum ad Senatum referretur, ut liberti ingrati revocarentur in servitutem, id plerisque displicuit, additumque, nihil aliud laeso patrono concedi, quam ut vicesimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum possit relegare: Tacit. Annal. XIII. 26. Eoque jure usi videntur Romani, donec Commodus Imperator, quod extra ordinem fecerat Claudius, edita constitutione induceret: L. 6. D. de Adgnosc. lib. Conf. Jac. Raevard. Conjectan. I. 11. p. 23. sq. Hein. Vereor, ne hic erret auctor. Puto jus illud inductum a Claudio, sub Nerone de eodem jure, neglecto post Claudii constitutionem, iterum cogitatum: aliter opinantur alii. V. Otton. Praef. T. iv. th. et ad §. 1. Inst. de Cap. deminut. Cann. Cf. Zimmern R. G. §. 200. Mühl. J. H. Bornii diss. de poenis libertorum ingratorum ap. Romanos. Lips. 1738. 4. Jani Pan diss. de grati animi officiis atque ingratorum poena jure Attico et Romano. L. B. 1809. 8. P. II. c. 2. s. 2. p. 79–246. Haub. f) Aliud hujus legis caput commemorat Justin. Nov. CXII. 1. edit. Haloandr. de donatione facta inter virum et mulierem. Sed textum in mendo cubare, et

« PreviousContinue »