Page images
PDF
EPUB

scilicet olim habebatur, cum servis vilibusque hominibus adcumbere, iisque non lecti, sed subsellia, erant parata. Hinc parasitus apud Plaut. in Sticho Act. III. sc. 2. v. 32. sq.

Haud postulo equidem, me in lecto adcumbere:

Scis tu, me esse imi subselli virum.

Et in eadem comoedia servi duo: Act. V. sc. 4. v. 21.
Potius in subsellio

Cynice accipiemur, quam in lectis.

Quod si ergo servus juberetur adcumbere, signum hoc erat datae libertatis: Plin. Epist, VII. 16. Quo et locus Luc. c. 12. v. 37. a nonnullis refertur. Sed et hic Justinianus quinque amicorum, tamquam testium, exegit praesentiam L. un. §. 2. C. de Lat. lib. toll. Sunt et alii modi innumerabiles Latinae libertatis, uti ait Justinianus L. unic. C. de Latin. libert. toll. Sic, imposita puero bulla et praetexta, ille manumissus credebatur: Sueton. de clar. Rhetor. c. 1. Manumissus censebatur servus, quem dominus actis intervenientibus filium vocaverat, quamvis id non sufficeret ad adoptionem: §. 12. Inst. de adopt.) Item, si ancilla a domino matronali habitu donata fuisset, vel servus, domino volente, signasset tabulas: Quinctilian. Decl. XXXIV. Imo et mortis caussa datam esse ejusmodi libertatem, ex L. 15. D. de Manumiss. probat Merill. Obs. L. VII. c. 14.

§. 9.

Servi nonnumquam ipso jure libertatem sunt consequuti.

Denique et ipso jure, nolente licet domino, servis nonnumquam libertatem competiisse, novimus. Caussas a Justiniano fere inventas P) adcurate recenset Thomas. in Diss. de Usu pract. distinct. hom. in ingen. et libert. c. 1. §. 12.

§. 10.

Libertinorum unum initio genus.

Ceterum antiquissimis temporibus una erat eademque omnium manumissorum libertas: siquidem manumissione non solum libertatem, sed et civitatis jura consequebantur, idque instituerat Servius Tullius, qui et ipse libertinae fuerat conditionis: Dionys. Halic.

o) De quo loco cfr. Dirksen Vers. p. 86. not. 60. Schilling Bemerk. p. 36. sq. not. 57. Schrader in not. ad Inst. h. 1. Mühl.

p) Parum recte. Nam vide causas a Zimmerno recensitas R. G. §. 211. Mühl.

IV. 24. Quam in rem Cicero pro Corn. Balbo c. 9. Servos denique, quorum jus et fortunae conditio infima est, bene de republica meritos, persaepe libertate, id est, CIVITATE, publice donari vidimus. Civitatem ergo una cum libertate consequebantur servi 4), sed ita, ut in quatuor urbanas tribus, tamquam ignobiliores, describerentur. Flor. Epit. Liv. XX.

S. 11.

Quod mutatum lege Aelia Sentia.

Enimvero quum civitas deinde tota scelestissimorum hominum colluvie impleretur, nequissimique homunciones, a dominis manumissi, civium jura invaderent: (Dionys. Hal. l. c.) primum sub Augusto, lege Aelia Sentia cautum est, ne servi sceleris caussa publice caesi, vincti, aut torti, aut stigmate usti 1), (aliove modo ignominiose tractati), impetrata a dominis libertate, melioris essent conditionis, quam dedititii: Sueton. Aug. c. 60. Dio Cass. LV. 13. Ulp. Fragm. I. 11. Gajus Inst. I. 1. 3. (in genuin. Gaji comment. I.13.) §. 12.

Et postea lege Junia Norbana.

Postea A. U. C. DCCLXXII. M. Junio Silano et L. Junio Norbano Balbo Coss. lata est lex Junia Norbana ), qua cautum, ut

q) Fragm. jur. Dosith. §. 5. edit. Bonn. Mühl.

r) Solebant enim servi ob levia crimina flagellis caedi, dominisque reddi: L. 10. princ. D. de Poen. L. ult. D. de Injur. Paull. Receptt. Sent. V. 4. 22. Nonnumquam etiam ea lege reddebantur dominis, ut aliquamdiu in vinculis haberentur: Paull. l. c. et v. 18. 1. Fugitivis vero servis epigramma in facie scribebatur, et talibus quidem plerumque litteris: F. H. E. L. T. Fugitivus hic est L. Tit. Quibus de notis multa congessere Oisel. ad Gaji Inst. I. 1. 3. p. 16. sq. (ap. Schult. not. 30.) Lips. Elect. II. 15. Rader ad Martial. Epigr. II. 25. et VIII. 70. Rad. Forner. Rer. quotid. VI. 26. Tit. Popma de operis serv. Joan. Rhod. ad Scribon. Largum. c. 231. Jo. Nicol. de Sigl. vet. c. 25. Stigmata ejusmodi vultibus imprimi vetuit Constantinus L. 17. C. de Poen. ex eoque tempore servis fugitivis circumdata collaria ferrea, vel laminae collis adpensae, quibus epigrammata inscripta. Delineatas ejusmodi lamellas dedit Jac. Spon. Miscell. Erud. Antiq. p. 300. 301. Hein.

s) Quamquam e variis Gaji (I. 29 et 31. nec non III. 74- 76) locis subnasci potest dubitatio, utrum lex Junia vere sit recentior lege Aelia Sentia (quae vulgaris est opinio), an hac antiquior, tamen Gajum cum recepta sententia optime posse conciliari, recte monuit Aug. Bethmann-Hollweg Diss. de causae probatione (Berol. 1820. 8.) c. 4. p. 83., cui accedit, quod ab ipso Gajo I. §. 80. lex Junia Aeliae Sentiae postponitur, ut Hugo R. G. p. 773. not. 1. (ed. XI.) observavit.

manumissi per epistolam aut inter amicos, aliisque modis minus sollemnibus, de quibus supra §. 8. non civium, sed Latinorum tantum jura consequerentur. Ulpian. Fragm. I. 10. Gaj. Inst. I. 1. 2. (in genuin. Gaji comment. I. 12. 15 — 17. 21 —23.), et ibi viri docti t). Hinc non desunt exempla manumissionum per epistolam aut inter amicos, per vindictam deinde ideo confirmatarum, ut liberti jura civitatis consequerentur: Plin. Epist. VII. 16. Nonnumquam et ab Imperatoribus Latini Juniani jura Quiritium impetrabant: Plin. Epist. X. 4. ") Introducti subinde et alii modi, quibus jura Quiritium consequerentur Latini Juniani, veluti, si quis uxorem duxerat, testatione interposita, quod liberorum quaerendorum caussa id fecerit, ex eoque matrimonio natus erat filius: si quis Romae triennium inter vigiles militaverat; si nave X M. modiorum frumentum Romam deportaverat : Suet. Claud. c. 19. si aedificium Romae construxerat. Vid. Ulpian. III. 2. sq. *).

§. 13.

Hinc libertini alii cives, alii Latini Juniani, alii dedititii.

Ex eo ergo tempore trium generum erant libertini. Alii enim fiebant CIVES ROMANI, alii sola consequebantur jura Latinorum, dicti

Caeterum argumenta utriusque sententiae collecta reperies apud Bethmann-Hollweg 1. 1. p. 77 — 84. et p. 99. sq. Haub. Vid. et C. A. de Vangerow über die Latini Juniani. Marb. 1833. §. 2. Mühl.

t) Antiquitus, qui aut non justo modo manumissi erant, aut non ex jure Quiritium dominorum fuerant, libertatem haud consecuti sunt, sed in libertate morabantur voluntate dominorum, qui arbitrio suo in libertatem revocare poterant manumissos. Postea quidem Praetor eos in libertate tuebatur, quod tamen non impediebat, quo minus omnia, tamquam servi, acquirerent patrono, seu potius domino, ad quem jure peculii bona eorum pertinebant: donec lege Junia cautum est, ut libertatem et Latinorum coloniariorum jus consequerentur (cf. Adp. huj. libri Cap. II. §. 82. sqq.), praeterquam quod nec ipsi testamentum facere, nec ex testamento alieno capere possent. Unde Latini Juniani appellati sunt; nam quum deterior esset eorum conditio, quam reliquorum Latinorum adeoque bona ipsorum post mortem tamquam peculium a patronis horumque heredibus vindicari possent: necesse visum fuit, ut etiam nominis proprietate a Latinis coloniariis disjungerentur. Vid. Fragm. jur. Dosith. de manum. §. 5—11 (ed. Bonn. §. 4-9). Gaji inst. I. 22. 23. III. 56-58. cf. Göschen 1. 1. nr. I. II. p. 242251. de Savigny, Zeitschr. f. gesch. R. W. T. V. Nr. V. p. 233 sqq. Schilling Bem. p. 317. sq. de Vangerow l. 1. §. 38. cf. et Tit. sq. §. 5. Mühl. u) Vid. infra Adp. cap. I. §. 23. Mühl.

x) Cf. Gaj. I. 28. sq. Bethm. - Hollweg Diss. cit. cap. III. - De singulis causis accurate egit de Vangerow l. 1. §. 27 — 36. Mühl.

hine LATINI JUNIANI. Alii denique utriusque juris expertes ad DEDITITIORUM tantum conditionem adspirabant: Jac. Cujac. Obs. IV.5. §. 14.

Quinam Latini Juniani?

Jura civitatis quaenam fuerint, infra (Adp. Cap. I.) ostendetur adcuratius. LATINI JUNIANI ejusdem erant conditionis cum Latinis, in colonias deductis (§. 12. not. t), quales coloniae passim in orbe Romano exstabant, etiam aevo Imperatorum: Ez. Spanh. Orb. Rom. Exerc. I.9. Libertate igitur gaudebant, participes erant commerciorum et mancipationum cum civibus: Ulp. XIX. 4. et familiae emtores, et testes, et libripendes fieri, (Ulp. XX. 8.), quin et fideicommissum capere poterant: (Ulp. XXV. 6.) Sed tamen nec testari iis licebat, nec ex testamento quidquam capere, nisi intra centum dies cretionis jura Quiritium consequerentur: Ulp. XVII. 1. Hinc vulgo dicitur, vixisse Latinos Junianos ut liberos, decessisse ut servos. L. un. C. de Lat. lib. toll. ).

§. 15. Quales dedititii.

DEDITITII vero vix umbram libertatis consequebantur. Nam et juris commerciorum mancipationumque erant expertes, et testamenti factione tum activa, tum passiva, plane carebant 2), et, quae miserrima erat eorum conditio, nulla ipsis spes supererat, ullo modo ad civium Romanorum, vel Latinorum saltem, conditionem adspirandi, Suet. Aug. c. 40. Gajus Inst. I. 1. 4. (seu potius I. 13-15. 25—27.), adeoque ejusdem erant conditionis cum populis dedititiis. a).

§. 16.

An ea differentia sublata ab Antonino Caracalla?

Et haec differentia libertinorum fuit etiam sub Imperatoribus insequentibus observata. Quamvis enim Antoninus Caracalla in nota illa lege In orbe Romano (L. 17. D. de Statu hom.) civitatis jura cum

y) Mediam eos quodammodo obtinuisse fortunam inter servos et liberos ait Constantinus imp. L. 3. Th. C. ad SCt. Claud. IV. 11.- Juris conditionem, quae fuerit Latinorum Junianorum, late exposuit de Vangerow l. 1. §. 22—36. Mühl. z) Gaj. I. 25. et Ulp. XX. 14. Mühl.

a) Qui se divinaque et humana omnia dedebant, mittebantur sub jugum: de quo ritu videndus Dionys. Halic. Ant. Rom. III. 22. Qua formula deinde facta fuerit deditio, ex Liv. I. 38. ostendit Barn. Brisson. de Form. IV. p. 354.

omnibus, qui in orbe Romano viverent, communicarit: id tamen beneficium non ad libertinos, sed ad ingenuos tantum pertinuit; ut recte observarunt Ez. Spanh. Orb. Rom. II. 5. Ant. Schulting. ad Gaji Inst. I. 1. 2. p 13. b).

§. 17.

Justinianus eam primus sustulit.

Primus Justinianus discrimen istud sustulit: L. un. C. de Dedit. lib. toll. L. un. C. de Lat. lib. toll. quibus constitutionibus omnibus libertinis jura civitatis indulsit. Quin imo, quae erat Imperatoris liberalitas, denique omne discrimen inter ingenuos et libertinos sustulit, salvo tamen jure patronatus, omnibusque libertis jus aureorum annulorum et natalium restitutionem) dedit: Nov. LXXVIII. Quam parum prudenter id consilii ceperit Imperator, alii ostenderunt. Vid. Wissenb. ad Tit. C. de Jure aur. p. 360. Thomas. de Usu pract. dist. hom. in ingen. et libertin. c. 1. §. 31. sq. p. 18.

§. 18.

Insignia libertinorum.

Certum inter insignia libertinorum erat, quod veste alba et annulo donarentur a patronis: Tertull. de resurr. c. 57. et deinde pileati et capite raso incederent. Et capillos quidem radere solebant in templo Feroniae d). De quo ritu videndi Taubm. ad Plaut. Amphitr. I. 1. extr. Alex. ab Alex. Genial. dier. IV. 20. Dalechamp ad Plin.

Pet. Fab. Semestr. I. 7. p. 36. Effectus vero erat, ut populi ejusmodi ingenuitatis quidem jura retinerent, at nullo modo ad civitatis commoda adspirarent. Conf. Car. Sigon. de antiq. jur. Ital. I. 1. p. 47. (et supra Tit. III. §. 1. not. c.) Hein.

b) Non opus est, ut cum Auctore (Adp. c. I. §. 20.) et plerisque viris doctis statuamus, Caracallae illam constitutionem ad solos ingenuos, minime ad libertinos, spectasse, dummodo Imperatoris institutum ad homines, qui tempore latae legis in imperio Romano domicilium fixissent, restringamus. Et hactenus Editor, a Savignio admonitus, retractandam censuit, quam prius in Prol. Ex constitutione Imp. Antonini quomodo, qui in orbe Romano essent, cives Romani effecti sint? (Lips. 1818. 4.) p. 8. defenderat, sententiam; salva reliqua legis interpretatione ibidem primum proposita. Haub. Caeter. vid. quae infra, Adp. I. §. 20. bac de re etiam observata sunt. Mühl.

c) De jure aureorum annulorum et restitutione natalium a principe impetrari solitis vid. Lips. Elect. II. 8. Jo. Kirchmann. de annulis c. 15. 16. Thomas. de Usu pract. dist. in ingen. et libert. c. 1. §. 26. 27. .Hein. [* Dissertatt. Tom. p. 537. sq.]

III.

d) Qui mos ponendi capillos utrum ad exemplum naufragorum introductus

« PreviousContinue »