Page images
PDF
EPUB

S. 7.

Collectio earum in jure Flaviano.

Egregiam ergo plebi operam navabat CN. FLAVIUS, qui arcanas istas formulas et fastos pontificios r), ab Appio Claudio ) in librum collectos t), anno circiter CCCCXLIX. primus evulgavit. Unde dictum JUS FLAVIANUM, de quo Pompon. L. 2. §. 7. De de O. J. Cicero de Orat. I. 41. pro Mur. c. 11. et ad Attic. Epist. VI. 1. Liv. IX. 46. Plin. Hist. Nat. XXXIII. 1. Gell. Noctt. Att. VI. 9. Val. Max. II. 5. 2. Addunt Pomponius et Plinius, Flavium eo beneficio aedilitatem a plebe meruisse. Refert tamen Valerius Maximus eum jam tum, quum ista patriciorum arcana evulgaret, aedilem fuisse, et deinde praetorem factum, idque vel inde colligas, quod ipse Pomponius fastos illos populo traditos, id est, uti ego ex Livio IX. 46. interpretor, in albo ") propositos, refert. [Antea vero erat scriba aedilitius. Erant enim scribae consulares, praetorii, aedilitii, quaestorii, in certas decurias descripti. Lips. ad Tacit. Annal. XIII. 27. Sigon. de Jure civ. Rom. II.9. et nos ad Brisson. de Verb. signif. p. 1229. edit. nov.]

§. 8.

Et jus Aelianum.

Quanto gratius hoc plebi fuit officium, tanto minus illud placuit patribus, qui novas subinde excogitarunt formulas, easque, ne in vulgus manarent, occultioribus quibusdam notis consignarunt. Eas vero denuo evulgavit Sex. Aelius Q. F. P. N. Paetus Catus *),

r) Solos fastos a Flavio cum plebe communicatos dicit Cicero pro Muraena c. 12. Sed formulas addunt reliqui auctores, ut puto, Valerius Maximus, Livius, Gellius, Plinius et ipse Cicero Epist. ad Attic. VI. 1. An hi fasti sint iidem cum illis apud Gruterum Inscr. p. CXXXIII. nondum liquet. Hein.

s) Non decemviro illo, ut existimat Guido Panciroll. Var. Lect. II. 2. sed Appio Claudio Caeco, cujus scriba fuerat Flavius: Plin. Hist. Nat. XXXIII. 1. Cicero de Orat. I. 41. Bynkersh. in Praeterm. p. 46. Hein.

t) Pompon. L. 2. §. 7. D. de V. J. refert, Appium Claudium ad formam redegisse legis actiones, librumque surreptum a Cn. Flavio populo traditum esse; vid. et L. 2. §. 36. eod. Quocum tamen non consentiunt reliqui scriptores veteres. Omnino cf. Hugo R. G. ed. XI. p. 449–453. et p. 455-457. not. 1. Mühl. u) In albis aliquid proponere, non privatorum erat, sed Praetorum atque Aedilium. Hein. Caeter. vid. Bach hist. jur. Lib. II. cap. 2. Sect. 4. §. 4. not. Mühl.

x) Sextum hunc Aelium ob jurisprudentiam mirifice collaudant Cicero in Bruto c. 20. et de Legg. II. 23. Plin. Hist. Nat. XXXIII. 11. et Ennius apud Cicer. de Orat. I. 45. cui vocatur

Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.

anno circiter V. C. DLIII. unde appellatur JUS AELIANUM: L. 2. §. 7. D. de O. J. Cic. pro Muraen. c. 11. An hoc jus Aelianum idem sit cum S. Aelii Tripartitis, nondum expeditum est. Negant Bertrand. de Jurisper. II. 4. p. 171, Guil. Grot. Vit. Jurecons. 1. 3. p. 17. Mihi tamen ea de re dubitandum vix videtur ob L. 2. §. 38. D. de O. J. ex qua patet, in Tripartitis illis praeter XII tabulas earumque interpretationem, legis etiam actiones occurrisse. Vid. (Cic. Cato. 9 et) Beieri Posit. ad tif. D. de Orig. jur. p. m. 10. (Cf. et Zimmern R. G. I. p. 419).

§. 9.

Utriusque interitus et restauratio.

Utramque collectionem fata nobis inviderunt. Formulas tamen actionum antiquas stupenda plane industria collegit Barn. Brisson. libro de Formulis et sollemnibus populi Romani verbis, edito [* Paris. 1583. fol. *] [et cura V. C. Franc. Car. Conradi. Hal. et Lips. 1731. fol.] [*novissime cura Jo. Aug. Bachii. Lips. 1754. fol. *] quo tamen non has tantum, sed et alias, sacras, militares, forenses familiaresque formulas complexus est. [Nec minus egregiam hac in re operam juris studiosis navavit Car. Sigon. de Judic. I. 9. sq.] Fastorum exemplum non unum exstat in antiquis marmoribus, ex quibus quaedam aeterno Inscriptionum operi inservit Gruter. p. CXXXIII. et cum Petri Ciacconii aliorumque explanationibus recudenda curavit Jo. Ge. Graevius Thesaur. Antiq. Rom. Tom. VIII. [* Fastorum tam sacrorum seu Kalendarium, quam civilium, seu Consularium et triumphalium, exempla diligentissime recensuit Chph. Saxius Praef. ad van Vaassen Op. laud. p. XI-LIII.*]. Veterum denique notarum juridicarum specimina post Valerium Probum, Petrum Diaconum et Magnonem dedit Jo. Nicolai in libro de Siglis veterum, qui prodiit Lugd. Batav. 1706. 4.

§. 10.

Romana jurisprudentia mole sua laborat.

Ab iis temporibus multae subinde leges, multa quoque plebiscita, multa edicta praetorum atque aedilium prodierunt, quibus adcesserunt varia responsa prudentum, et sub Imperatoribus Senatusconsulta

Conf. L. 1. pr. C. de Comm. serv. manum. De gente Aelia egregie disserit Henr. Noris. Cenotaph. Pisan. Dissert. III. 9. p. 419. Hein. De jure Flaviano Car. Andr. Dukerus ad Liv. IX. 46. §. 3. et 5. T. II. p. 1030. et potissimum Jac. van Vaassen Animadv. hist. crit. ad fastos Romanor. sacros c. 4. §. 19. p. 95— 152. et pag. 369-373. De jure vero Aeliano idem 1. 1. c. 4. 6. 10. p. 152–164. Haub.

quam plurima, Edicta perpetua et Imperatorum rescripta, adeo, ut in magnum aliarum super alias cumulatarum legum cumulum excresceret Romana jurisprudentia. Liv. III. 34. [Status reipublicae Romanae post bellum Punicum III. corruptissimus fuit: Vellej. Paterc. II. 1. Fieri autem non potest, quin perturbatissimo reipublicae statu plures leges ferantur: quemadmodum id indicium adfectae valetudinis luculentissimum est, si plurimis pharmacis utantur homines. Isocrat. Areop. p. 292.] Romanarum legum Senatusque consultorum historiam plures dederunt, in quibus eminent Paulus Manutius, Anton. Augustinus, Paulus Merula, Franc. Hotomanus, Janus Vincent. Gravina: sed hi omnes tamen in tanta messe haud leve aliis reliquerunt spicilegium.

S. 11.

De universali juris Rom. collectione cogitat Cicero.

In tanta legum Romanarum farragine haud pauci de universali quadam juris Romani collectione cogitare coeperunt. Agitaverat hoc consilium Cicero ), cujus integrum ea de re librum laudat A. Gellius Noctt. Attic. I.22. Quinctilian. Inst. Orat. XII. 3. Ipse quoque luculentam illius operis oxayoαqíar sub Crassi persona dederat libro de Oratore I. 42. z) Sed in spongiam incubuit hic Ciceronis Ajax.

S. 12.

Ut et Jul. Caesar, et Cn. Pompejus et Constantinus M.

Idem labor, teste Suetonio Jul. c. 44. Jul. Caesarem; idem et jam antea Cn. Pompejum exercuit, si vera refert Isidorus Hisp. Orig. V. 1,5. et, qui hunc exscripsit, Gratianus can. 2. distinct. 7. Ita enim ibi Isidorus: Leges autem redigere in libros primus Consul Pompejus instituere voluit, sed non perseveravit, obtrectatorum metu. Deinde Caesar

y) Ciceronem non fuisse in Romana jurisprudentia hospitem, vel scripta illius demonstrant. Q. Scaevolae Auguri se operam dedisse, testatur ipse in Bruto c. 89. quamvis postea, co mortuo et Q. Mucium Scaevolam, pontificem, aliquamdiu audierit. Idem de Legg. I. 4. Et in orat. pro Muraena c. 13. minatur, se, si sibi homini occupato stomachum moverint, triduo jureconsultum professurum. Unde et inter jureconsultos Ciceroni locum dedit Guil. Grot. Vit. Jureconsult. I. 9. p. 61. Sed an magnus in hac arte fuerit, adhuc sub judice lis est. Vid. Schulting. Orat. de jurispr. Ciceronis. Bynkersh. Praeterm. ad L. 2. §. 38. D. de O. J. p. 85. sq. Hein. Laur. Andr. Hamberger obs. ad Gravinae orig. jur. civ. in opusc. p. 334. sq. Zimmern R. G. I. p. 288. sq. Mühl.

z) Vid. Blume in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. IV. p. 378. sq. Mühl.

coepit id facere, sed ante interfectus est. a) Sunt etiam, qui Constantinum M. de ejusmodi corpore juris compilando cogitasse ferunt: Beier. Posit. ad Digest. I. 1. 146. sed nescio quo auctore. b) Id certius, horum omnium consilia fuisse irrita. In primis dolendum, Caesari, huic operi quam maxime pari, per fata non licuisse tam praeclare de Romana jurisprudentia mereri. Huber. Auspic. domest. V. p. 177. S. 13.

Edicta Praetorum primum collecta ab Ofilio.

Edicta praetorum, Augusto imperante, diligenter colligere interpretarique coeperat C. Aulus Ofilius, jure consultus: c) L. 2. §. 44. D. de O. J. L. 1. §. 2. D. Ne quis eum, qui in jus vocabitur. Sed privatim susceptum fuerat hoc opus, (quidquid hic obvertat Henr. Dodwell. Praelect. Cambden. p. 780.) neque adeo publicam umquam auctoritatem videtur obtinuisse. Menag. Amoenitatt. jur. civ. c. 42. Unde eo facilius periit, postquam edictum Juliani ejus luminibus offecit.

§. 14.

Edictum perpetuum Salvi Juliani.

Postea, Hadriano imperante, edicta praetorum in unum codicem coaluere, vel ex multis potius edictum unum, quod perpetuum vocabatur, concinnatum est, circa annum, uti Ant. Pagi in Diss. Hypat. P. II. p. 209. et in Crit. Baron. p. 128. Tom. I. computat, CXXXII. Eutrop. Hist. Rom. VIII.9. L. 10. C. de Condict. indebiti. (Const. tanta de confirm. Dig. §. 18). Auctor operis non Didius Julianus, Imperator, ut ex loco quodam Aurelii Victoris male intellecto conjecerat Hugo Grot. Florum spars. p. 87. [* ed. Hal.*] sed Salvius Julianus, Didii proavus, teste Spartiano vit. Julian. c. 1. gente Africanus, Adrumeti natus, ut colligitur ex Spartian. Julian. c. 1. et Grut. Inscriptt.

a) Imo procul dubio falsa est haec Isidori narratio, quia nemo veterum hoc adnotavit, Isidorus vero demum Sec. VII. floruit, tum quia Pompejus nec Jurisconsultus fuit, nec scribendo famam quaesivit, nec reipublicae constituendae caussa dictator creatus. Hein.

b) Theodosium II. tale quid agitasse, id jam certo scimus. Vid. const. nuper repertam, quae est. L. 5. Cod. Theod. de constitutionibus principum, in huj. Cod. ed. noviss. Mühl.

c) Jam ante C. Ofilium ad Edictum quaedam commentari coeperat Ser. Sulpicius, quae Bruto dedicarat. L. 2. §. 44. D. de O. J. ex quo Sulpicii commentario fragmentum exstat. L. 5. §. 1. D. de Institor. actione. Sed brevissimum hoc opus fuisse, observat Pomponius. Hein.

p. CCCCLVIII. de quo jureconsulto praeter Bertrandum et Guil. Grotium legi merentur Aegid. Menag. Amoenitatt. jur. civ. c. 24. et Henr. Dodwell. Praelect. Cambden. VIII. p. 333. [Singulari libello egimus de Salvio Juliano, cujus adhuc pleniorem historiam dedimus in Historia Edictorum et Edicti perpetui II. 3.] Quamquam vero mirifice Julianum collaudant veteres, adeo, ut eum vocent virum sapientissimum: Nov. LXXIV. praef. pr. maximae existimationis virum, et disertissimum jurisperitum: L. 5. C. de Bonis, quae lib. juris sublimissimum testem, summae auctoritatis hominem, et praetori edicti ordinatorem: L. 10. C. de Condict. indeb. summum auctorem juris scientiae: L. 15. C. de Usufr. et habit. et quae alia passim sunt ejus elogia: non tamen naevis caruisse, ajunt, hoc edictum. Quaedam enim addidit de suo, quae praetor numquam edixerat: L. 3. D. de Coni. cum emanc. lib. Quaedam detraxit, veluti illa, quae de jurejurando, Vestalibus et Flamini Diali remittendo, edixerat praetor: Gell. Noctt. Attic. X. 15. Quaedam correxit pro lubitu: L.1. §. 1. D. commod. L. 1. D. Quod met. caussa. Vid. Jo. Bertrand. de Jurisperit. I. p. 31. Guil. Grot. de Vit. Jurecons. II. 6. p. 127. Jac. Gothofred. Manual. Jur. III. p. 14. 15. Nihilominus tamen facile eum excusat Hadriani Imp. auctoritas d). Hujus enim auspiciis scripsit. Et laudi sibi duxisse Hadrianum, si nova jura condidisse diceretur, quin ideo alterum Numam videri voluisse, ex Aurelio Victore Schotti praeclare observavit Henr. Dodwell. Praelect. Cambden. VII. p. 294. Ceterum tantam hic Juliani labor auctoritatem in foro obtinuit, ut Diocletianus et Maximianus Imperatores illud JUS PERPETUUM adpellare non dubitent in L. 5. C. de Appellat. unde non mirum, quod ex eo tempore Furius Anthianus, Pomponius, Callistratus, Gajus, Paulus, Ulpianus aliique clarissimi jureconsulti certatim ad Edictum perpetuum commentati sunt. (Caeterum cum iis, quae hoc in loco de edicti compositione proposita sunt, omnino conjung. Hugo R. G. ed. XI. p. 795-805. Mühl.)

d) Haud sane opus est ad Hadriani confugere auctoritatem, ut diluantur ea, quac Juliano hic objiciuntur. Nam quod de omisso edicti quodam capite e Gellio Auctor hoc in loco attulerat exemplum, id jam retractavit alibi injuriamque ipse a Juliano optime propulsavit (in hist. Ed. opusc. postum. p. 178); reliqua autem, quam infirma sint facile quivis intelliget, qui locos ab auctore allegatos accurate inspexerit, ipsumque praeturac munere functum esse Julianum probe meminerit; vid. Zimmern R. G. I. p. 131. not. 14. Mühl.

« PreviousContinue »