Page images
PDF
EPUB

adscripti. Quamvis enim et hi quibusdam ingenui videantur, ob L. un. C. de Colon. Thrac. eo, quod jure connubii gauderent, et aliquid possent habere proprii: Thomas. de Usu pract. distinct. inter liber. et serv. c. 1. §. 16. sq. erant tamen in commercio: d. l. un. C. eod. L.21. C. de Agric. et censit. Unde saepe servi vocantur in jure nostro, nec a servis differre hinc inde dicuntur: L. 21. fin. C. de Agric. et censit. Novell. CLXII. c. 3. r).

LIB. I. TIT. IV. ET V.

DE

INGENUIS ET LIBERTINIS.

Liberi homines subdividuntur in INGENUOS et LIBERTINOS. Jam utrorumque conditio ex antiquitatibus Romanis eruenda est. [* Ad hos titt. et tit. VI. cf. Goeschen Bemerk. in Beziehung auf das ältere Recht der Freilassungen bei den Römern; in d. Zeitschr. für gesch. R. W. T. III. Nr. VII.]

S. 1.
Ingenui qui?

INGENUI erant Romanis, qui numquam justam serviverant servitutem. Injuste enim in servitutem detrusi, impetrata libertate, non ad libertinorum, sed ad ingenuorum statum redibant: §. 1. Inst. h. t. Idem observandum de filiis, quos patres in servitutem vendiderant, quod ter facere poterant ex instituto Romuli: Dionys. Hal. II. 27. Nam et hi manumissi non libertini erant, sed ingenui: Paull. Receptt. Sententt. V. 1. §. 1. 2. Et ita interpretanda L. 2. pr. Cod. Theod. de Liberali caussa, ubi Constantinus M. negat, libertatem, id est, ingenuitatem, filiis eripi posse a parentibus a). Ingenuos enim xar' ¿ov

cuniam ad libertatem perveniet: idque lex duodecim tabularum jubet.” Dirksen Uebers. der bisher. Vers. zur Kritik und Herstell. d. Textes der XII Tafelges. p. 503-507. Hugo R. G. p. 125. lin. 25. sqq. et p. 126. Schilling Bemerk. p. 32– 35. Omnino autem vid. de statu liberorum conditione: K. O. de Madai die statu liberi des Röm. Rechts. Halle 1834. Mühl.

p) At servos non fuisse adscriptitios qui etiam coloni, rustici, tributarii, censiti vocantur, licet multis in partibus ad servorum conditionem propius accesserint, invictis argumentis docuit de Savigny: über den Röm. Colonat; in der Zeitschr. f. gesch. R. W. T. VI. Nr. IV. Mühl.

a) Quamvis enim juste in servitute essent, quippe permittente lege venditi, non tamen erant in servitute justa. Nec enim venumdatio liberi hominis erat

dictos esse liberos, ex L. 4. D. de Just. et jure patet. Imo ne civitatis quidem jura penitus perimebantur hac venumdatione: Cic. pro Caecin. 34. nec iis jure postliminii opus erat, si manumitterentur: Idem de Orat. I. 181. Bynkersh. [de jure occid. liberos. c. 1.] Opuscc. p. 149. sq. Denique et illi, qui ob aes alienum addicebantur creditoribus b), itemque filiifamilias noxae dediti, serviebant quidem, sed manumissi ingenuitatis jura recuperabant. Quinctilian. Inst. Orat. VIII. 3. et Declam. CCCXI. Jac. Cujac. Observat. XIII. 9. ©).

§. 2.

Et quinam libertini?

Si qui vero e justa servitute erant manumissi, eos vocabant LIBERTINOS. Quamvis enim libertini vetustioribus auctoribus sint libertorum liberi: Suet. Claud. c. 24. inferiore tamen aevo id maxime apud Jureconsultos invaluit, ut et manumissi dicerentur libertini : Casaub. ad Suet. Aug. c. 25. Observatur tamen differentia, ut ratione patronorum dicantur liberti, ratione status libertini: Oisel. ad Gaji Inst. I. 1. p. 7. d).

§. 3.

Ritus manumissionis per censum.

Manumissiones antiquitus fiebant sollemniter I. CENSU, quando servus jussu domini nomen suum in censum lustralem conferebat: Ulpian. Fragm. I. 8. p. 564. Non sine caussa vero Ulpianus meminit census lustralis. Non statim enim, atque eum censeri jusserat dominus, plenam libertatem consequebatur, sed exspectandum erat, dum lustrum conderetur: interim enim domino poenitere licebat, uti ex Cic. de Orat. I. c. 40. ostendit Lud. Charond. Adnot. ad Ulpian. L.c. p. 564. edit. Schulting. Adde Adpend. Lib. I. §. 48. [* Goeschen 1. 7. p. 269 –– 273. Nr. VI.] (Vid. inprimis R. A. van Beem Diss. de manumissionib. in sacrosanctis ecclesiis, Traj. ad Rhen. 1756. et in Oelrichsii thes. nov. diss. belg. T. I. Vol. 2. Nr. I. Cap. I.) Mühl.

justus titulus, quo quis verum dominium consequi posset, praeterquam si liber homo major XX annis pretii participandi caussa sese venumdari passus esset. Hein. b) Caeter. de addictorum conditione vid. infra Lib. III. Tit. 30 (29) §. 2. Mühl. c) Signum ingenuitatis apud pueros et puellas erat bulla aurea, collo adpensa, postea toga practexta: Theodor. Marcil. ad Pers. Sat. V. v. 35. p. 111. Hein. d) De discrimine libertinorum et libertorum: Dukerus ad Liv. IX. 46. §. 10. T. II. p. 1031. sq. et C. G. de Winckler emendatt. quaedam Heineccianae; in jur. antiqui nr. 15. Opusc. min. Vol. I. P. II. p. 440. sq. Haub. Cf. Vat.

observ.

S. 4.

Manumissionis per vindictam e) origo.

Deinde quum Vindex vel Vindicius, Vitelliorum servus, conjurationem Brutorum aliorumque juvenum ad Senatum detulisset, praemium ei decernebantur libertas et civitas. Unde et II. sollemni illi manumissioni, quae coram magistratu fiebat, VINDICTAE nomen inditum: Liv. II. 5. L. 2. §. 24. D. de Orig. jur. f).

§. 5.

Ejusdem ritus.

Fiebat haec manumissio coram Consule ), Praetore, Proconsule 1), adhibito lictore, qui, servo percusso, addebat verba: HUNC HOMINEM LIBERUM ESSE VOLO. i). Quo facto in gyrum actus servus,

[ocr errors]

Fragm. §. 307. 308. quoniam libertus continetur servi appellatione," et Schilling Lehrb. für Instit. u. R. G. II. §. 27. not. u). Mühl.

e) C. A. D. Unterholzner von den Formen der manumissio per vindictam; in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. II. Nr. V. Haub.

f) At probabiliore ratione dicitur, a vindicando, seu a vindiciarum ritu solenni, manumissionibus olim adhiberi solito, nomen esse tractum. Theophilus in paraphr. inst. Tit. IV. §. 4. ed. Reitz. p. 59. Aleander in not. ad Gajum, ap. Schult. p. 12. not. 21. Mühl.

g) Et Consules quidem etiam sequioris aevi statim, ut Consulatum inierant, manumissiones_solebant explicare ad renovandam manumissionis illius a Bruto factae memoriam. Id quod ex Cassiodori Var. VI. 1. p. 227. Ammiani Marcell. Hist. XXII. 9. aliisque locis egregie demonstrat P. Faber Semestr. I. ult. p. 194. Pertinent huc illa Sidonii Carm. II. ad Anthemium Aug. sub fin.

Nam modo nos jam festa vocant, et ad Ulpia poscunt

Te fora, donabis quos libertate Quirites,

Quorum gaudentes exceptant verbera malae.

Ut et illa Claudiani de quarto Consulatu Honor. Aug. v. 611. sqq.
Auspice mox laetum sonuit clamore tribunal,

Te fastos ineunte quater, sollemnia ludit
Omina libertas, deductum Vindice morem
Lex celebrat, famulusque jugo laxatus herili
Ducitur, et grato remeat securior ictu.

Ubi conferri merentur Casp. Barthii Adnott. p. 706. Hein.

h) De magistratibus, coram quibus per vindictam manumitti potuit: Dukerus ad Liv. XLI. 9. §. 11. T. V. p. 570. Haub.

i) Substituunt alii formulam: AJO TE LIBERUM MORE QUIRITIUM: Oisel. ad Gaji Inst. I. 1. p. 11. 12. edit. Schulting. Initio ipse dominus haec verba pronunciabat, postea, tacente domino, lictor, vel ea ut dicta accipiebantur: L. 23. D. de Manum. vindict. Hein.

ukera

ise!

ba p

15

inflicta alapa liber dimittebatur. Hinc Pers. Sat. V. v. 75. de Dama gyrum acto:

servo, in

Heu steriles veri, quibus una Quiritem

Vertigo facit: hic Dama est, non tressis agaso,
Vappa et lippus, et in tenui farragine mendax.

Verterit hunc dominus, momento turbinis exit
Marcus Dama

Virga, qua servus percutiebatur, vindicta vocata est. Et de ea idem
Persius Sat. V. v. 88.

Vindicta, postquam meus a Praetore recessi.

Conf. Claud. Paneg. de IV. Cons. Honorü v. 612. De alapis in manumissione inflictis legi meretur Casp. Barth. ad Britton. sub Philipp. p. 406. k). De formula manumittendi Fest. voce manumitti et Brisson. de Form. VIII. p. 724. Singulare est, quod notavit Appianus de bello civ. IV. 135. Labeonem moriturum servum quemdam, quem sibi fidissimum putabat, in tabernaculo dextra adprehensum circumegisse, moxque ei praebuisse jugulum. Ea sane manumissio non fuit haec sollemnis per vindictam peracta, quippe quam in jure fieri oportebat 1), sed alia privata, et mortis caussa facta, quae tantum libertatem Latinam tribuebat: uti rem recte explicat Merillius Obs. VII.14. p. 25.

§. 6.

Manumissio per testamentum.

Adcessit porro III. ex legibus XII Tabularum manumissio PER TESTAMENTUM, qua, si quibus libertas daretur verbis directis: DAVUS SERVUS MEUS LIBER ESTO, liberti ejusmodi vocabantur Orcini (Gaj. inst. II. 267.), seu Charonitae, quasi qui nullum patronum, nisi in orco, haberent: Jac. Cujac. Obs. III. 23. Sin verbis precativis usus esset testator: ROGO heredem MEUM, UT DAVUM MANUMITTAT, heres fiduciarius retinebat jura patronatus. Sin denique in certum diem vel sub conditione cuidam daretur libertas: is statuliber audiebat, nec plenam libertatem, nisi veniente die, vel exsistente conditione,

k) Vid. et Unterholzner 7. l. p. 155. Mühl.

1) Caeterum multa ex his, quae olim necessaria visa sunt in manumissionum ritu, sensim pedetentimque in desuetudinem abierunt, quo in genere etiam erat manumissionum pro tribunali celebrandarum necessitas. Vid. L. 7. 8. D. de manum. vind. cf. L. 23. eod. Unterholzner 1. 1. p. 146. sqq. Mühl.

-

consequebatur: L. 1. pr. D. de Statu lib. Fest. sub voce statuliber. (Vid. supra §. 8.)

§. 7.

Et in sacrosanctis ecclesiis.

Et hi quidem sunt antiquissimi manumittendi modi. Loco manumissionis per censum Imperatores Christiani m) introduxerunt aliud manumissionis genus, quod fiebat IN S. S. ECCLESIIS, ut recitatis jussu domini tabulis, a clero signatis, servus libertatem consequeretur. Ita ritum exponunt Augustinus Serm. V. a Sirmondo edit. L. Rom. Burgund. tit. 3. p. 829.

§. 8.

Nec non per epistolam, inter amicos, et per convivium.

Paullo ante ea tempora invaluerant manumissiones variae minus sollemnes, quales, I. PER EPISTOLAM et II. INTER AMICOS "). Illa initio sine omni sollemnitate expediebatur, donec Justinianus quinque testium exigeret subscriptionem L. un. §. 1. C. de Lat. libert. toll. Haec ita fiebat, ut dominus servum, praesentibus quinque amicis, liberum esse juberet. Sufficiebat etiam ad libertatem, si servum dominus III. CONVIVIO adhiberet. Glossae nomicae Labbaei: лɛo̟ μévoav ἐλευθερία, ὅταν συνεσθιασθῆναι μοι κελεύσω τὸν δοῦλον μου, Per mensam libertas est, si mecum epulari servum jussero. Indecorum'

m) Et quidem Constantinus M. ut patet ex L. 1. et 2. C. de His, qui in eccl. manum. Conf. Sozom. Hist. eccl. I. 9. Videtur tamen quibusdam Constantinus exemplum gentilium sequutus, qui et ipsi subinde vel in templis, ad aras Deorum, vel in publicis populi coetibus manumittebant, prout observat Jac. Gothofred. ad L. un. C. Theod. de Manum. in S. S. ecclesis. Hein. Jam diu ante tempora Constantini manumissio per censum ex usu abiit: vide Spanhem. in Orb. R. Nescio itaque, an recte dixerit auctor, quem sequuntur plures, manumissionis per censum loco introductam fuisse manumissionem in ecclesiis. Cann. Auctoris sententiam etiam defendit van Beem diss. de manum. in sacros. eccl. cap. II. Mühl.

n) Manumissio inter amicos dicendi fuit formula generalis, omnes complectens manumissiones, quae quidem minus juste fierent, at inter praesentes (Gaj. inst. I. 41. 44. II. 25. Göschen 1. 1. p. 256. not. 12.), tacite etiam, velut per convivium. Similiter quae inter absentes fiebant manumissiones, per epistolam fieri dicebantur (Fragm. jur. Dosith. de manumiss. §. 15. ex edit. Bonn. Paulli rec. sent. Lib. IV. Tit. XII. §. 2. Omnino autem vid. Dirksen Vers. zur Kritik und Auslegung d. Quellen d. R. R. p. 91–95). Neque vero paullo ante ea tempora, de quibus loquitur Auctor, hasce demum obtinuisse manumissionum formas, id quum Veterum testimoniis diserte scriptis, tum vero iis, quae de libertatis minus justae tuitione Praetoria explorata nobis sunt, sat manifesto evincitur. Mühl.

« PreviousContinue »