Page images
PDF
EPUB

ESTO. NEVE. QUID. OB. EAM. REM. POPULO. DARE. DEBETO. NEVE, CUI. DE. EA. RE. ACTIO. NEVE. JUDICATIO. ESTO. NEVE. QUIS. DE. EA. RE. APUD. SE. AGI. SINITO

Hoc est monumenti illius quantivis pretii fragmentum, ex quo satis adparet, quod supra ostendimus, legem regiam ex multis SCtis in honorem Augusti, Tiberii, Claudii aliorumque Imperatorum factis, fuisse conflatam.

[graphic]

Summa apud Romanos hominum divisio erat in LIBEROS et SERVOS a). Illi iterum vel INGENUI erant, vel LIBERTINI. Hoc titulo de libertate et servitute; sequentibus de ingenuis et libertinis agitur. Tametsi vero servitus sit juris gentium: Romanorum tamen servi in plerisque differebant a reliquarum gentium mancipiis, prout Germanorum Romanorumque comparatione ostendit Tacit. de Moribus Germ. c. 25.

S. 1.

Servi fiebant captivitate. Observandum ergo initio, Romanos captos bello hostes redegisse in servitutem b). Quemadmodum enim, qui, positis armis, ultro sese dedebant, sub jugum mittebantur, salvaque retinebant ingenuitatis jura (quem ritum adcuratissime, ut solet, describit Dionys. Halic. Ant. Rom. III. 22.) : ita capti in acie, urbium expugnatione, sub corona venibant: Gell. Noctt. Attic. VII. 4. Illi DEDITITII C), hi SERVI vocabantur, quod essent in bello servati, itemque mancipia, quasi manu capti. $. 3. Inst. h. t.

a) Ge. d'Arnaud diss. de jure servorum Leovard. 1744. et adj. Variar. conjecturar. Libris II, Haub.

b) Ita agebatur cum hostibus. Excipiebantur ergo bella civilia, in quibus capti non in servitutem redigebantur: L. 21. §. 1. D. de Capt. et postl. sed proscribebantur a victoribus. Quam proscriptionem, ita dictam a tabula, qua nomina proscriptorum proponebantur, primus invenit L. Sulla : Vellej. Paterc. Hist. II. 28. Hein.

c) Gaji inst. I. 14. „Vocantur autem sic, qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt et deinde victi se dediderunt." Mühl.

S. 2. Et quia non pro personis, sed pro rebus habebantur. Redacti in hanc conditionem non pro personis, sed pro rebus, imo pro nullis habebantur. Hinc non solum in jure rebus mancipi adcensebantur: Ulpian. Fragm. XIX. 1. sed et Juvenal. Sat. VI.v. 222. adludens ad mores Romanorum scribere non dubitat:

O demens, ita servus homo est? -- -Úneqßohıxăs, uti solet, nec tamen sine ratione. Quamvis enim servi essent homines, quamvis ratione status naturalis etiam personae dici possent: L. 22. pr. D. de Reg. jur. non tamen erant personae civiles, et hinc dicuntur pównoi Theophilo pr. Inst. de Stip. serv., personam legibus non habentes Cassiodoro Var. VI. 8. denique sine capite, oidɛuíuv záhal Eixov xepudúv Theophilo S. 4. Inst. de Cap. demin. Nihil ergo sibi adquirebant: non matrimonia contrahebant, sed in contubernio vivebant cum ancillis: nec gaudebant jure testamentifactionis d) et contractuum, nec ulla in personam servilem cadebat obligatio: L. 22. pr. D. de Reg. jur. Unde secundum genus hominum vocantur a Floro Hist. III. 20.

$. 3.

Etiam nascebantur ex ancillis. Ex quo sequebatur, ut nec liberi servarum melioris, quam mater, conditionis haberentur. [L. 19. L. 24. D. de Stat. hom.] Fructus enim, tamquam rerum adcessiones, non secus ac ipsae res, ad dominos pertinere videbantur. Et ejusmodi quidem servi, domi nati, vernae adpellabantur.

S. 4.

Et erant in commercio. Porro et hoc inde fluebat, servos aeque ac alias res posse legari, donari, imo et vendi: unde perpetua Romae erat servorum nundinatio, quotidiana comparatio : L. 44. princ. D. de Usurp. et usucap. Qui servos vendebant, promittere tenebantur eorum sanitatem : L.43. $. 1. D. de Contr. emt. L. 16. §. 2. et L. 31. D. de Evict. [Add. Jo. Frid. Gronov. in Diatr. ad Stat. Papin. c. 25. p. 85.] Nonnumquam tamen mancipii sanitatem explorabant adcensi gagatae lapidis odore, maxime si servum morbo caduco laborare suspicarentur: Apulej.

d) Vid. tamen Ulp. Fragm. XX. 16. et infra §. 8. Mühl.

[graphic]

tutem 6). Multo minus rata habebatur venditio, si quis extraneus b) hominem liberum venumdedisset: Sigon. de antiquo jure civ. Rom. I. 6.

S. 7.

Servi tamen fiebant, qui se pretii participandi caussa venumdari passi erant.

At hinc mirae fraudes. Solebant enim adolescentes male feriati se ipsos aliis vendendos dare, pretii participandi caussa, ac deinde proclamare ad libertatem. Exemplum hujusmodi fraudis in scenam produxit Plaut. in Pers. I. 3. v. 55. III. 1. IV. 3. v. 9. Quare SCto demum cautum est i), ut, qui essent majores XX annis, seque pretii participandi caussa venumdari sivissent, in servitute manerent. L.l. L. 3. D. Quibus ad libert. proclam. non licet.

S. 8.

Varia servorum ministeria. Quamvis vero in servorum conditione nulla sit differentia: 9. 5. Inst. h. t. revera tamen, si eos tamquam familiae k) partem consideres, discrimen haud unum occurrit. Ratione munerum alii erant atrienses, alii dispensatores, alii medici, topiarii, pistores, capsarii vel iuatioqúluxes, scoparii, lecticarii, structores, scissores

g) Quod licebat Ebraeis , ut docet Selden. de Jure nat. et gent. VI. 7. ut et Germanis, teste Tac. de Mor. Germ. 24. non item fas erat Romanis. Unde errat Raevard. Conject. II. 8. fingens Tuscum vicum, ubi homines se ipsi vendiderint. Plautus equidem Curcul. Act. IV. scen. 1. v. 19.

Sub Veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt foenore.
Pone aedem Castoris, ibi sunt, subito quibus credas male:

In Tusco vico, ubi sunt homines, qui ipsi sese venditant.
Et Horat. Serm. II. 3. v. 228.

- - ac Tusci turba impia vici. Sed ibi de improbis meretricibus et lenonibus sermonem esse, jampridem observarunt eruditi. Vid. Taubmann. ad Plauti Curcul. l. c. Hein.

b) Patribus equidem licebat filios , quos habebant in potestate, ter venumdare: salvo tamen ingenuitatis jure. Manumissi enim ex ea servitute non libertini erant, sed ingenui. Vid. infra Lib. I. Tit. IV. §. 1. Hein.

i) SCto Claudiano hoc jus esse invectum nescio quo auctore tradit Dionys. Gothofr. ad §. 4. Inst. h. t. Hein. Idem sentit d'Arnaud diss. de his, qui pretii participandi causa sese venumdari patiuntur. Lcov. 1744. At vid. Zimmern R. G. §. 198. ibique not. 20. alleg. script. Mühl.

k) Familiae appellatione continentur, qui uni domino serviunt: L. 195. §. 3. D. de V. S. - §. 2. I. de his qui sui vel alieni jur. sunt. L. 9. D. de jurisd. Vid. et L. 40. $. 3. D. de V. S. Quae, quomodo concilianda sit cum Pauli sent. rec. Lib. V. Tit. VI. $. 3. et L. 1. §. 17. D. de vi, vid. Brisson. de V. S. v. familia §. 6. in f. Mühl.

seu carptores, insularii '), et quae alia erant servorum ministeria m), de quibus adcurate actum a Laur. Pignorio in libro de servis eorumque apud veteres ministerüs, et Tito Popma in Tractatu de operis servorum, conjunctim editis Amstelod. 1672. 12. Ratione dominorum privati alii erant, alii publici n). Illi privatis serviebant, hi ad publica adhibebantur ministeria et potissimum magistratibus adparebant. Publici vel in poenam serviebant, vel ut captivi redigebantur in servitutem. Prior mos non caret exemplis, quamvis minus probaretur a recti exempli viris. Vid. Plin. Epist. X. 40. 41. Posteriore consuetudine nihil est frequentius. Et hi captivi, redacti in servitutem, nomina plerumque accipiebant vel a provinciis, ut Brutiani, Cyprü, vel a victoribus, a quibus in acie capti, veluti Gelliani, Clodiani: Lips. Elect. I. 12. et Adnot. ad Tacit. Annal. II. p. 95. Eorum alii erant tabelliones, alii actores, alii notarii populi Romani. Et longe tolerabilior erat eorum, quam privatorum servorum, conditio, siquidem et ante manumissionem jure gaudebant pro parte dimidia testamentum faciendi: Ulpian. Fragm. XX. 16. P. Pithoeus Schol. ad Collat. Leg. Mos. et Rom. V. 2. p. 752. edit. Ant. Schulting. Praeterea alii erant servi proprie ita dicti, alii statu liberi, qui destinatam in tempus vel conditionem habebant libertatem: L. 1. D. de Statuliberis. Sane et hi servi diserte dicuntur: L. 9. pr. et L. 29. pr. D. de Statulib. L.12. g. ult. D. Farnil. ercisc. '). Alii denique adscriptitii, vel glebae

1) Et horum profecto diversissima erat in domo conditio. Nam servorum quidam lautius habebantur in familia : alii contra nervis ac compedibus vincti serviebant. Tales erant janitores et ostiarii, quos in catena fuisse, docet Sueton. de clar. Rhet. 3. Sic et ruri quidam vincti faciebant opus: Columella de re rust. I. ult. Plin. Hist. nat. XVIII. 3. Seneca de Benef. VII. 10. Huc comparata erant ergastula domestica subterranea, quae diligenter exploranda esse a circumspectis patribusfamilias, monet Columella de re rust. I. 8. Conf. Barn. Briss. Antiqu. Rom. II. 9. p. 33. Lips. Elect. II. 15. Hein.

m) Sic et servi rustici et urbani distinguuntur, L. 99. D. de leg. III. Praeterea alii ordinarii erant, quorum nomine injuriarum judicium dominis dabatur (cf. et $. 3. I. de injur. L. 15. $. 35. D. eod.), alii vulgares et mediastini, qui promiscue atque vulgaribus operis adhibiti sunt: L. 15. §. 44. D. de injur. — Brisson. de V. S. v. mediastinus. Mühl.

n) Erant et servi vicarii, qui servis serviebant, Senec. de tranquill. c. 8. L25. D. Commun, divid. L. 44. D. de Instr. vel instrum. leg. imo et vicariorum vicarii: L. 25. D. de Pecul. legat. Hein.

0) V. Ulpiani Fragm. Tit. II. $. 4. ,,Sub hac conditione liber esse jussus, si decem millia heredi dederit, et si ab herede abalienatus sit, emtori dando pe

« PreviousContinue »