Page images
PDF
EPUB

pro M. Scauro p. 168. Sed in eo haud substitit candidatorum industria. Saepe eo prolapsi sunt impudentiae, ut praesente pecunia emerent suffragia, eaque de caussa secum producerent interpretes, per quos pactio induceretur, sequestres , apud quos deponeretur pecunia, et divisores, qui singulis numos distribuerent: Ascon. Pediamus in Prooem. Actionis in Verrem c. 12. p. 59. Imo saepe adhibita vis est, turba vel factione conducta, quae terrorem incuteret populo, eaque sodalitiorum nomine venit. Quae omnia adcurate exposuit Car. Sigonius de Judiciis II. 30. p. 646. sqq.

S. 78.

Leges variae de ambitu. Quum ergo tam turpe vitium tam altas egisset radices: nihil reliqui fecerunt Romani, ut illud legibus quam plurimis coercerent. Sane non temere ullum est delictum publicum, de quo tot exstent leges, quot de ambitu latae sunt. Jam A. U. C. cccxxi. L. Pinario et L. Furio Tribunis militum, consulari potestate, senatus auctoritate lex lata est a Tribunis plebis, qua togae candidae usus prohiberetur: Livius IV. 25. Sed hanc legem vel numquam, vel parum diu valuisse oportet. Deinde A. U. C. cccxcv. C. Fabio Ambusto et C. Plautio Proculo Coss. sequuta est LEX POETELIA, a C. Poetelio, Tribuno plebis, perlata, qua novorum maxime hominum ambitio, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, comprimebatur: Livius VII. 15. in fine. Sed nec ea diutius in usu fuit. Proxima est LEX BAEBIA AEMILIA, a Cn. Baebio et L. Aemilio Paullo Coss. lata A.U.C... DLXXI. Livius XL. 19. Eam adversus largitiones latam esse, colligi posse videtur ex Nonio [* Marcello de proprielate sermonum c. 7. n. 19. sub voce largi p. 749. in Auctorib. Latinae linguae in unum redact. corpus (Genevae) 1585. 4.] Cato lege Baebia : pecuniam inlargibo tibi. Inde A. U. C. dxciv. nova lege opus fuit, puta cornelia FULVIA lata A. Cn. Cornelio Dolabella et M. Fulvio Nobiliore Coss. Epitome Livii XLVII. Ea primum cautum fuisse videtur, ut largitio capitalis esset, id est, exsilio puniretur, siquidem paullo post ambitus damnatus est Q. Coponius, quod vini amphoram dedisset ei, cui suffragii latio erat: Plinius Hist. Nat. XXXV. 46. Postea A. U.C. Dcxxxiv. lata est LEX MARIA per C. Marium, Tribunum plebis, qua cautum est, ut pontes angustiores fierent, ne suffragatori locus ad rogandum esset: Cicero de Legg. III. 17. Nec dubium videtur, quin

eodem tempore quaestio ambitus facta sit perpetua, siquidem jam A. U. C. DCXXXIX. P. Rutilius et M. Scaurus se invicem hujus criminis adcusarunt: Ascon. Pedianus in Orat. Cic. pro M. Scauro p.171. Per eadem tempora LEX FABIA, promulgata de numero sectatorum, a populo antiquata est: Cicero Orat. pro L. Muraena c. 34. At A. U. C. DCLXXXVI. M. Acilio Glabrione et C. Calpurnio Pisone Coss. perlata est LEX ACILIA CALPURNIÀ, ut, qui ambitus damnati essent, iis neque magistratum capere, neque in senatum legi liceret, et pecunia mulctarentur: Dio Cass. Hist. XXXVI.21. Eam legem postea A. U. C. Dcxc. Cicerone et Antonino Coss. sequuta Lex TULLIA de ambitu, quae legem Aciliam Calpurniam etiam ad eos protulit, qui mercede conducti obviam candidatis ivissent, qui conducti sectarentur, qui gladiatoribus et vulgo locum attribuissent, qui prandia vulgo dedissent, qui biennio, quo petunt, gladiatores dare ausi essent, nisi ex testamento praestituta die: Cicero Orat. in Vatinium c. 15. Additum ea lege, ut, qui de ambitu condemnarentur, ii praeter aliam poenam decennali exsilio mulctarentur. Biennio post A. U. C. DCXCII. M. Valerio Messalla et M. Pupio Pisone Coss. ab Aufidio Lurcone, Tribuno plebis, denuo promulgata LEX AUFIDIA de ambitu, severior etiam, quam Tullia , qua inter alia cautum, ut, qui numos in tribu pronunciaverit, si non dederit, impune esset, sin dederit, quoad viveret, singulis tribubus sestertium MMM deberet: Cicero ad Atticum Epistt. I. 13. Sed quam parum diu etiam haec lex valuerit, discimus exemplo Caesaris et Bibuli apud Suetonium C. Jul. Caesar. c. 19. Ejusdem paene aetatis est LEX LICINIA, A. U. C. DCXCVI. Cn. Pompejo et M. Licinio Crasso Coss. lata adversus sodalitia, coitionem cum petitoribus, numorum divisionem, quibus omnibus exsilii poena statuta: Car. Sigonius de Judiciis II.30. p. 650. et 658. [* in primis vero Henr. Guil. Tydeman Diss. de rebus judicatis non rescindendis c. II. S. 80–85.] Sed nec hanc legem suffecisse , inde patet, quod paullo post A. U. C. dcci. a CN. POMPEJO, solo tum Consule, nova lex lata est, qua brevius factum est judicium ambitus: Car. Sigonius ibid. p. 660. Sed et C. JULIUS CAESAR, Dictator, ambitum coercuit, non lege quidem , sed eo, quod comitia cum populo partiebatur, ut, exceptis Consulatus petitoribus, de certo numero candidatorum pro parte dimidia, quos populus vellet, pronunciarentur, pro altera parte, quos ipse dedisset. Edebat autem candidatos per libellos circa tribus missos scriptura brevi: Caesar Dictator illi tribui. Commendo vobis illum, et illum, ut vestro suffragio suam dignitatem teneat: Suetonius C. Jul. Caesar. c. 41.

[ocr errors]
[ocr errors]

Lex Julia de ambitu m). Postrema est LEX JULIA DE AMBITU, cujus in Pandectis nostris fit mentio, lata ab Augusto Imperatore. Sed ea non opus fuit diu, siquidem, comitiis n) sub Tiberio e campo translatis ad patres, omne ambitus crimen evanuit. Unde lex ambitus ad eos tantum pertinere visa est, qui in municipiis duumviratum vel sacerdotium, ut puta Alytarchiam, corruptis Decurionum suffragiis, vel advocata servorum aliave multitudine, obtinuerint: L. 1. D. ad Leg. Jul. de ambit. Eos enim, ut vis publicae reos, Imperatores sequentes in insulam deportari jusserunt: Paulus Sententt. Receptt. V. 30. A. 1.

S. 80.

Conclusio operis. Sic emensi demum illud antiquitatis Romae iter, nihil, quod ad intelligentiam Institutionum juris Romani necessarium videbatur, videmur nobis omisisse. Quare, tamquam fessi; ne diutius in aliena republica versemur, in patriam revertimur postliminio, visuri in posterum,

Quid domibus nostris pravi rective geratur.

m) Ferratius Epp. I. 13. Jos. Gabaleonis Comitis Sarmatorii (potius Gfr. Mascovii) Diss. ad legem Juliam de ambitu. Lips. 1743. 4. et in Fellenbergii Jurispr. ant. T. I. p. 447–489. Rosshirt l. l. §. 246. p. 540. sq. Haub.

n) His nimirum, quae magistratuum creandorum causa fiebant; vid. Lib. I. Tit. II. §. 44. Mühl.

CORRIGEND A.

P. 5. not. m. lin. 10. I. tabulas.
. 7. q. . 9. 1. adnumeravit.

20. . 26. rubr. l. ingenium.

26. $. 36. . ante Basilio add. a. # 27. not. l. lin. 4. 1. epanagoges. 40. §. 7. lin. 6. 1. Asc. Pedian. in Prooem. Act. I. in Verr. c. 9. p. 54. ed.

L. B. 1675. 12. 52. lin. 11. ). ab injuria et iniquitate.

61. 12. . Asc. Pedian. in Verr. de Praet. urb. c. 42. p. 98. sq. . 70. not. o. lin. 6. 1. Casaubono. # 79. $. 63. rubr. l. vere. . 101. lin. 2. 1. DCXXXI. n. 2. , 116. not. g. lin. 4. 1. praevaricatione. · 132. §. 12. lin. 6. 1. p. DCCCXXI. n. 5. ibid. not. 5. pro Tit. XXII. §. 5. I.

Tit. XIII. $. 24. 142. lin. 4. ab imo l. dubitamus. 5. 143. §. 5. rubr. I. Adrogatio. " 162. §. 1. lin. 3. 1. Liv. I. 34. » 180. not. g. lin. 1.1. Sat. c. 126. » 242. lin. antepenult. I. Asc. Ped. in Or. pro C. Cornelio p. 139. et in Divin. c. 7.p. 125. 5 388. lin. 7. l. recipiebat. .. 402. not. y. lin. 6. 1. prudentibus. ,,. 413. , e. ult. 1. continuatis. 1 503. lin. ult. I. ostenderet.

505. not. e. lin. 5. I. vindicarent. 1 511, 2., 23. 1. junctim. • 562. 1 a., 24. 25. 1. severissime se obligarent. . 589. k. ! 9. 1. Et. " 595. 1 c. 21. I. statuant. • 620.. 1., 12. I. conjecturas fecerunt. , 629. ad not. r. add. C. F. Dieck Ueber den Direktariat der Römer; in den histor.

Versuchen üb. das Crim. R. d. Römer (Halle 1822.) num. II. p. 181. sqq. 1 635. not. a. lin. 5. 1. indice.

- . b. » 7. I. Dupont. 638. . e. " 5. 1. appellatur. 639. . f. 12. ante consueta add. a. . 644. lin. ult. 1. §. 23. 5 651. not. b. lin. 4. 1. §. 23. – 653. . c. 20. ante denuntiationum add. a. • 660. p. 14. I. edictum. · 663. lin. 8. 1. condictionum. . 665. . 24. lin. 10. I. siquidem.

- 16. post proposito del commatis signum. · 667. not. u. lin. 3. I. spectent.

1. lin. 12. I. at per exceptionem. 720. » 6. 1. solutio facta. . - - 18. 1. quocum.

721. lin. 8. sq. del. verba : vid. locc. in not. laud. 729. not. m. lin. 1. I. Sunt duplicia interdicta. 734. lin. 7. I. sin minus.

[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« PreviousContinue »