Page images
PDF
EPUB

ab Imperatoribus exasperatam esse, non abs re suspicatur Anton. Schultingius ad Pauli Sententt. Receptt. V. 27. p. 524.

.

S. 72.

Leges antiquae de repetundis. Proxime ad peculatum adcedebat crimen REPETUNDARUM, de quo quaestio prima perpetua facta est, et Praetorem certum habuit. REPETUNDAR vero pecuniae dictae sunt, quas sive soci, sive cives privati a magistratibus, aut judicibus, aut publicis curatoribus judicio repetiverunt ; quas illi aut in provincia , aut in urbe, aut ob jus dicendum , aut ob judicandum aut ob aliud aliquid publice curandum cepissent : Car. Sigonius de Judicüs II. [ * c. 27. p. 601. sq. Opp. Sigonii Tom. V. p.789.] 9). Et initio quidem haec caussa privata erat, et extra ordinem ex Senatusconsulto cognoscebatur a recuperatoribus, idque anno adhuc DLXXXIII. factum est, ut patet exemplo P. Furii Phili, et M. Matieni, repetundarum adcusatorum ab Hispanis, apud Livium XLIII. 2. Gliscente autem subinde magistratuum provincialium avaritia, primam DE REPETUNDIS LEGEM tulit L. Calpurnius Piso, Tribunus plebis A. U. C. dcii. Manlio et Censorino Coss. qua non solum poenam , ut par est credere, severiorem proposuit, sed et singularem instituit Praetorem: Cicero de Offic. II. 21. Valerius Max. quidem VI. 9. 10. meminit etiam LEGIS CAECILIAE, ex qua repetundarum damnatus sit L. Lentulus, .qui quum postea Censor factus sit A. U. C. DCVI. damnatum illum oporteret anno antecedente dcv. adeoque legem Calpurniam sequente statim anno insequutam esse legem Caeciliam. Sed memoria procul dubio fefellit Valerium, neque aliam in mente legem habuit, quam Calpurniam , nisi dicere malis, eamdem legem etiam Caeciliam dictam forsan ab aliquo Pisonis collega. Illud certum est, lege Calpurnia provincialium tantum magistratuum rapacitatem esse coërcitam, non item urbanorum. De his enim anno adhuc dcxII. quaestio extra ordinem habita est, teste Cicerone de Finib. bonor. et malor. II. 16. sub. fin. Nec alia hujus criminis poena fuisse videtur ex lege Calpurnia , quam aestimatio litis. Si enim vel relegationem vel exsilium subiissent rei, censuram non obtinuisset Lentulus A. U. C. DCVI. quum esset superiore anno repetundarum damnatus: Valerius Max. ibid.

f) Klenze Proleg. ad fragm. Leg. Servil. p. XI. sqq. Mühl.

[graphic]

14

COMP S. 73. DE

V Lex Junia de üsdem. Det er Calpurniam legem multae aliae sequutae sunt, et proximae quaeque duriores, ut ait Cicero de Offic. II. 21. Talis erat LEX JUNIA, lata, ut videtur, -a. M. Junio Penno, Tribuno plebis, A. U. C. DCXXVII. M. Aemilio Lepido et Lucio Aurelio Oreste Coss. qua praeter aestimationem litis etiam exsilium damnatis irrogabatur. Ea poena ex hac lege mulctatus est C. Cato adcusatus a Macedonibus: Vellejus Paterc. II. 8. ) El ya

6. 74... W H

Lex Servilia. Proxime Juniam legem sequuta est SERVILIA, lata a. C. Servilio Glaucia , Praetore, C. Mario VI. et L. Valer. Flacco Coss. A. U. C. DCLIII. cujus ipsa fragmenta ex aenea tabula in Petri Bembi museo reperta edidit Car. Sigonius de Judiciüs II. 27. p. 609. sq. 5). Quaerebatur ex ea lege de iis, qui Consules, Praetores, Dictatores, Magistri equitum, aut in alio magistratu pecuniam ab aliquo privato abstulerint, ceperint, coegerint, conciliarint, averterint. Additum fuerat, ut horum, dum magistratum aut imperium haberent, nomen deferre haud liceret, ut adcusatoribus patronos sumendi repudiandive esset facultas, ccccL legerentur judices, qui quotannis de repetundis judicarent, et quae sunt hujus generis alia. Ceterum non solum litis aestimationem, sed et exsilium irrogatum esse lege Servilia, ex Livii Epitome LXX. adparet. Hlbo S. 75.

Lex Acilia, Cornelia, Julia repetundarum. Post hanc Serviliam legem lata est ACILIA a M’ Acilio Glabrione, in qua illud additum legibus superioribus, UT NEQUE AMPLIARI, NEQUE COMPERENDINARI REUS POSSET: Ascon. Pedianus in Prooem. Actionis in Verrem c. 17. p. 62. Successit lex CORNELIA lata a L. Cornelio Sulla, Dictatore, secundum quam judicatum est usque ad Caesarem. Quaerebatur hac lege non solum de iis magistratibus, qui pecuniam dono ceperint, abstulerint, coegerint, conciliarint, averterint, sed et qui libidinose, superbe, crudeliter se in provincia gesserint, nec non de iis, qui judices non suae decuriae munere

$) At jam uti nobis licet integriore ac emendatiore horum fragmentorum editione, saepius hoc in capite laudata, quam paravit Klenzius. Berol. 1825. 4. Mühl.

functi sint, aut non perpetuo sederint, aut ob judicandum pecuniam ceperint: itemque de eis, ad quos pecunia pervenerit: quive proconsulares rationes ad aerarium non retulerint, aut qui Proconsules privatim aliquo profecti fuerint, aut transmarinas res arcessiverint. Poena praeter litis aestimationem erat aquae et ignis interdictio, nisi in reatu adcusati decessissent. Quae omnia adcurate ex monumentis genuinis demonstravit Car. Sigonius de Judicüs II. 27. p. 614. 89. Postrema fuit LEX JULIA, quam A. U. C. Dcxciv. in primo Consulatu tulit Jul. Caesar, ut ex Ciceronis Orat. in Vatinium c. 12. colligitur b). Multa fuerunt hujus legis capita, quae partim ex Jureconsultorum fragmentis, partim ex Cicerone magno studio collegit Car. Sigonius ibid. p. 618. 899. De poena inter viros eruditos disceptatur. Senatu et curiis submotos esse repetundarum reos, patet ex Suetonio C. Jul. Caes. C. 43. Othone c. 2. Tacito Historiar. I. 77. Plinio Epistt. II. 11. 12. IV. 9. Paulo Sententt. Receptt. V. 28. Unde hanc poenam praeter litis aestimationem lege Julia fuisse sancitam, existimat Just. Lipsius ad Taciti Annal. XIV. 28. Enimvero sic haec lex non fuisset ceteris acrior, severior, sanctior , quod tamen passim innuit Cicero Orat. in Vatinium c. 12. et pro C. Rabirio c. 4. Quum ergo jam antea rei juberentur duplum, triplum, quadruplum reddere, ac praeterea mitterentur in exsilium, teste Ascon. Pediano in Prooem. Actionis in Verrem c. 13. p. 59. sq. non facile existimes, leniorem in re fuisse Caesarem. Sed tamen verum est, civitate non excidisse repetundarum ex hac lege damnatos i), verum praeter aestimationem litis ordine esse motos, et prohibitos praeterea testimonium dicere, judicare, postulare: L. 6. S. 1. D. ad Leg.Jul. repetund. Anton. Schultingius ad Pauli Sententt. Receptt. V. 28. p. 525.

S. 76.

Lex Fabia de plagio. Nec omittendum crimen PLAGII, de quo exstitit Lex FABIA, quam jam ante Ciceronis tempora latam esse, adparet ex ejus Orat. pro

h) Florentii Pet. Pittenii Diss. ad legem Juliam repetundarum. L. B. 1676. 4. Ferratius Epp. I. 8. 10. 11. Vockestaert Diss. laud. P. II. c. 11. p. 174-179. Rossbirt 1. 1. $. 248. sq. p. 543–546. Haub.

i) De sua quidem aetate testatur Paulus Sententt. Receptt. V. 28. reos hae lege damnatos nonnumquam in exsilium missos, aut ad tempusre legatos. Sed plerasque poenas a sequentibus Imperatoribus esse immutatas, nemo ignorat, et hactenus exemplo non uno est demonstratum. Hein.

C. Rabirio perduellionis reo c. 3. k). Tenebatur ea lege, qui civem Romanum ingenuum, libertinum, servumve alienum celaverat, vendiderat, vinxerat, comparaverat, quive in eam rem socius fuerat. Ejus poenam olim numariam fuisse, ait Paulus apud Auctorem Collat. legg. Mosaicar. et Roman. XIV.2.1). Sed idem addit, postea in plagiarios extra ordinem animadvertisse Praefectos urbi, itemque Praesides provinciarum, et ita quidem, ut humiliores aut in metallum damnarentur, aut in crucem tollerentur, honestiores, ademta dimidia parte bonorum , in perpetuum relegarentur. Si servus, sciente domino, alienum servum subtraxerat, vendiderat, celaverat, in ipsum dominum animadvertebatur: sin id, domino ignorante, commiserat, in metallum dabatür :-Paulus ibid. et Ulpianus in Collatt. legg. Mosaicar. et Roman. XIV. 3. Edita etiam post ea tempora Diocletiani constitutio, qua in urbe hoc crimen capite vindicari jubetur: L. 7. C. ad Leg. Fab. de plag. quam sequuta alia Constantini, ex qua ob plagium liberi hominis servus aut libertinus statim, id est, primo quoque múnere bestiis objicitur, liber sub hac forma in ludum datur, ut, antequam aliquid faciat ad se defendendum, gladio consumatur: L. 1. e. Theod. ad Leg. Fab. de plagiar.

$. 77. Ambitus apud Romanos qualis fuerit ? Agmen claudat crimen AMBITUS. AMBIRE Romanis erat petere magistratum, verum studiosius atque obnixius, quam mores legesque civitatis ferebant. Mira hic erant Romanorum artificia, quibus sibi et amicorum et populi favorem conciliarent: Q. Cicero de petitione Consulatus c. 5. Petitio magistratuum divisa est in duarum rationum diligentiam: quarum altera in amicorum studiis, altera in populari voluntate ponenda est. Amici erant propinqui, necessarii, et qui aliquid ostendebant voluntatis. Propinquos vocabant, qui aut cogna

. k) Christ. Erdm. Deyling, Praes. Car. Ott. Rechenberg, Diss. ad legem Fabiam de plagiariis. Lips. 1745. 4. Rosshirt l. 1. §. 141--143. p. 294--299. Haub.

1) In textu est summaria, pro quo numaria legi jubent Petr. Pithoeus et Rittershusius in h. l. ut et Petr. Faber Semestr. II. 11. Ipsam quoque numariam poenam ex lege Fabia describit Ulpianus apud Auctorem Collat. legg. Mosaicar. et Roman. XIV. 3. Hein. In L. 6. §. 2. D. de Lege Fabia de plag. teneri hac lege dicitur, qui civem INVINCTUM habuerit: haec vitiosa censent plures , sed male: namque idem verbum mox ibidem occurrit, nec, licet alibi non occurrat, damnanda Jatinitas. Cann.

tione aut adfinitate conjuncti erant. Necessarios, quos consuetudo vitae conjunxerat, ut familiares, tribules, vicinos, clientes, municipes, et qui in eadem societate, collegio, sodalitate et ordine erant. Aliquid voluntatis ostendere videbantur salutatores, deductores, adsectatores, suffragatores, de quibus omnibus Cicero ibid. et c. 9. Hi omnes ergo pro candidatis prensabant, eosque laudabant, commendabant, et rerum eorum satagebant. Popularem vero auram, qua praecipue erat opus, captabant nomenclatione, blanditiis, adsiduitate et benignitate. Nomenclatio eam habebat vim, ut petitor singulos cives suo quemque nomine adpellaret ac salutaret. Quumque id fieri vix posset in tanta civium multitudine: alebant servos, qui candidatis civium singulorum suggererent nomina, unde eos nomenclatores vel monitores adpellabant: Cicero Orat. pro L. Muraena c. 36. fere sub fin. [ * Plinius Epistt. II. 14.] Dicti etiam sunt fartores, quia veluti in aures infarciebant civium nomina: Festus sub voce Fartores p. 143. quo pertinent illa Horatii Epist. I. 6. v: 49. sqq.

Si fortunatum species et gratia praestat,
Mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
Qui fodicet latus, et cogat trans pondera dextram
Porrigere: Hic multum in Fabia valet, ille Velina:.
Cui libet is fasces dabit, eripietque curule

Cui volet importunus ebur: - - Blanditiae varia continebant adsentandi artificia. Alios candidati patres, alios fratres, alios patronos adpellabant: Horatius ibid. v. 54. sq.

- - - - Frater, Pater, adde:

Ut cuique est aetas, ità quemque facetus adopta, Nec pudebat eos. et frontem, et vultum, et sermonem ad eorum, quoscumque convenerant, sensum et voluntatem commutare: Cicero de petitione Consulat. c. 11. Opus porro erat adsiduitate, nec parum prodesse videbatur candidatis, adsidue esse Romae, atque in foro, adsidue petere, saepe eosdem adpellare, ambire, prensare, rogare. Circuibant ergo forum, supplices populo, circuibant omnia Italiae conciliabula, prehendebant singulorum dextras, beneficia sua in singulos commemorantes, cicatrices pectore nudato ostendebant, et quae erant hujus generis alia. Sed maximum momentum habebat benignitas, si plura populo dedissent congiaria, prandia, munera: Cicero l. I. Qua in re tanta erat quorumdam profusio, ut furiosum patrimonii sui facerent exitum: Ascon. Pedianus in Arg. Orat. Cic.

« PreviousContinue »