Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Collectio earum in jure Flaviano. Egregiam ergo plebi operam navabat CN. FLAVIUS, qui arcanas istas formulas et fastos pontificios r), ab Appio Claudio 8) in librum collectos ), anno circiter CCCCXLIX. primus evulgavit. Unde dictum JUS FLAVIANUM, de quo Pompon. L. 2. 9.7. De de 0.J. Cicero de Orat. 1. 41. pro Mur. c. 11. et ad Attic. Epist. VI. 1. Liv. IX. 46. Plin. Hist. Nat. XXXIII. 1. Gell. Noctt. Att. VI. 9. Val. Max. II. 5. 2. Addunt Pomponius et Plinius, Flavium eo beneficio aedilitatem a plebe meruisse. Refert tamen Valerius Maximus eum jam tum, quum ista patriciorum arcana evulgaret, aedilem fuisse, et deinde praetorem factum, idque vel inde colligas, quod ipse Pomponius fastos illos populo traditos, id est, uti ego ex Livio IX. 46. interpretor, in albo u) propositos, refert. [Antea vero erat scriba aedilitius. Erant enim scribae consulares, praetorii, aedilitii, quaestorii, in certas decurias descripti. Lips. ad Tacit. Annal. XIII. 27. Sigon. de Jure civ. Rom. II.9. et nos ad Brisson. de Verb. signif. p. 1229. edit. nov.]

§. 8.

Et jus Aelianum. Quanto gratius hoc plebi fuit officium, tanto minus illud placuit patribus, qui novas subinde excogitarunt formulas, easque, ne in vulgus manarent, occultioribus quibusdam notis consignarunt. Eas vero denuo evulgavit Sex. Aelius Q. F. P. N. Paetus Catus ),

r) Solos fastos a Flavio cum plebe communicatos dicit Cicero pro Muraena c. 12. Sed formulas addunt reliqui auctores, ut puto, Valerius Maximus, Livius, Gellius, Plinius et ipse Cicero Epist. ad Attic. VI, 1. An hi fasti sint iidem cum illis apud Gruterum Inscr. p. CXXXIII. nondum liquet. Hein.

s) Non decemviro illo, ut existimat Guido Panciroll. Var. Lect. II. 2. sed Appio Claudio Caeco, cujus scriba fuerat Flavius : Plin. Hist. Nat. XXXIII, 1. Cicero de Orat. I. 41. Bynkersh. in Praeterm. p. 46. Hein.

t) Pompon. L. 2. §. 7. D. de V. J. refert, Appium Claudium ad formam redegisse legis actiones, librumque surreptum a Cn. Flavio populo traditum esse; vid. et L. 2. §. 36. eod. Quocum tamen non consentiunt reliqui scriptores veteres. Omnino cf. Hugo R. G. ed. XI. p. 449-453. et p. 455 — 457. not. 1. Mühl.

u) In albis aliquid proponere, non privatorum erat, sed Praetorum atque Aedilium. Hein. Caeter. vid. Bach hist. jur. Lib. II. cap. 2. Sect. 4. §. 4. not. Mühl.

x) Sextum hunc Aelium ob jurisprudentiam mirifice collaudant Cicero in Bruto c. 20. et de Legg. II. 23. Plin. Hist. Nat. XXXIII. 11. et Ennius apud Cicer. de Orat. I. 45. cui vocatur

Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.

anno circiter V. C. DLIII. unde appellatur JUS AELIANUM: L. 2. 8.7. D. de 0. J. Cic. pro Muraen. c. 11. An hoc jus Aelianum idem sit cum S. Aelii Tripartitis, nondum expeditum est. Negant Bertrand, de Jurisper. 11. 4. p. 171. Guil. Grot. Vit. Jurecons. 1. 3. p. 17. Mihi tamen ea de re dubitandum vix videtur ob L. 2. §. 38. D. de 0. J. ex qua patet, in Tripartitis illis praeter XII tabulas earumque interpretationem, legis etiam actiones occurrisse. Vid. (Cic. Cato. 9 et) Beieri Posit. ad tit. D. de Orig. jur. p.m. 10. (Cf. et Zimmern R. G. I. p. 419).

. S. 9.

Utriusque interitus et restauratio. Utramque collectionem fata nobis inviderunt. Formulas tamen actionum antiquas stupenda plane industria collegit Barn. Brisson. libro de Formulis et sollemnibus populi Romani verbis, edito [* Paris. 1583. fol.*] [et cura V. C. Franc. Car. Conradi. Hal. et Lips. 1731. fol.] (* novissime cura Jo. Aug. Bachii. Lips. 1754. fol. *] quo tamen non has tantum, sed et alias, sacras, militares, forenses familiaresque formulas complexus est. [Nec minus egregiam hac in re operam juris studiosis navavit Car. Sigon. de Judic. I. 9. sq.] Fastofum exemplum non unum exstat in antiquis marmoribus, ex quibus quaedam aeterno Inscriptionum operi inservit Gruter. p. CXXXIII. et cum Petri Ciacconii aliorumque explanationibus recudenda curavit Jo. Ge. Graevius Thesaur. Antiq. Rom. Tom. VIII. [ * Fastorum tam sacrorum seu Kalendarium, quam civilium, seu Consularium et triumphalium, exempla diligentissime recensuit Chph. Saxius Praef. ad van Vaassen Op. laud. p. XI — LIII.*]. Veterum denique notarum juridicarum specimina post Valerium Probum, Petrum Diaconum et Magnonem dedit Jo. Nicolai in libro de Siglis veterum, qui prodiit Lugd. Batav. 1706. 4.

S. 10. Romana jurisprudentia mole sua laborat. Ab iis temporibus multae subinde leges, multa quoque plebiscita, multa edicta praetorum atque aedilium prodierunt, quibus adcesserunt varia responsa prudentum, et sub Imperatoribus Senatusconsulta

Conf. L. 1. pr. C. de Comm. serv, manum. De gente Aelia egregie disserit Henr. Noris. Cenotaph. Pisan. Dissert. III, 9. p. 419. Hein. De jure Flaviano Car. Andr. Dukerus ad Liv. IX. 46. §. 3. et 5. T. II. p. 1030. et potissimum Jac. van Vaassen Animadv. hist. crit. ad fastos Romanor. sacros c. 4. §. 1-9. p. 95– 152. et pag. 369-373. De jure vero Aeliano idem l. I. c. 4. 6. 10. p. 152-164. Haub.

quam plurima, Edicta perpetua et Imperatorum rescripta, adeo, ut in magnum aliarum super alias cumulatarum legum cumulum excresceret Romana jurisprudentia. Liv. III. 34. [Status reipublicae Romanae post bellum Punicum III. corruptissimus fuit: Vellej. Paterc. II. 1. Fieri autem non potest, quin perturbatissimo reipublicae statu plures leges ferantur: quemadmodum id indicium adfectae valetudinis luculentissimum est, si plurimis pharmacis utantur homines. Isocrat. Areop. p. 292.] Romanarum legum Senatusque consultorum historiam plures dederunt, in quibus eminent Paulus Manutius, Anton. Augustinus, Paulus Merula, Franc. Hotomanus, Janus Vincent. Gravina: sed hi omnes tamen in tanta messe haud leve aliis reliquerunt spicilegium.

S. 11. Deuniversali juris Rom. collectione cogitat Cicero. In tanta legum Romanarum farragine haud pauci de universali quadam juris Romani collectione cogitare coeperunt. Agitaverat hoc consilium Cicero y), cujus integrum ea de re librum laudat A. Gellius Noctt. Attic. I. 22. Quinctilian. Inst. Orat. XII.3. Ipse quoque luculentam illius operis oxia yorqiov sub Crassi persona dederat libro de Oratore I. 42. 2) Sed in spongiam incubuit hic Ciceronis Ajax.

S. 12. Ut et Jul. Caesar, et Cn. Pompejus et Constantinus M. Idem labor, teste Suetonio Jul. c. 44. Jul. Caesarem; idem et jam antea Cn. Pompejum exercuit, si vera refert Isidorus Hisp. Orig. V.1,5. et, qui hunc exscripsit, Gratianus can. 2. distinct. 7. Ita enim ibi Isidorus: Leges autem redigere in libros primus Consul Pompejus instituere voluit, sed non perseveravit, obtrectatorum metu. Deinde Caesar anno circiter V. C. Dlui, unde appellatur JUS AELIANUM: L. 2. 9.7. 1. de 0. J. Cic. pro Muraen. c. 11. An hoc jus Aelianum idem sit cum S. Aelii Tripartitis, nondum expeditum est. Negant Bertrand. de Jurisper. II. 4. p. 171, Guil. Grot. Vit. Jurecons. 1. 3. p. 17. Mihi tamen ea de re dubitandum vix videtur ob L. 2. S. 38. D. de 0.J. ex qua patet, in Tripartitis illis praeter XII tabulas earumque interpretationem, legis etiam actiones occurrisse. Vid. (Cic. Cato. 9 et) Beieri Posit. ad tif. D. de Orig. jur. p.m. 10. (Cf. et Zimmern R. G.I. p. 419).

y) Ciceronem non fuisse in Romana jurisprudentia hospitem, vel scripta illius demonstrant. Q. Scaevolae Auguri se operam dedisse, testatur ipse in Bruto c. 89. quamvis postea, eo mortuo et Q. Mucium Scaevolam, pontificem, aliquamdiu audierit. Idem de Legg. I. 4. Et in orat. pro Muraena c. 13. minatur, se, si sibi homini occupato stomachum moverint, triduo jureconsultum professurum. Unde et inter jureconsultos Ciceroni locum dedit Guil. Grot. Vit. Jureconsult. I. 9. p. 61. Sed an magnus in hac arte fuerit, adhuc sub judice lis est. Vid. Schulting. Orat. de jurispr. Ciceronis. Bynkersh. Praeterm. ad L. 2. §. 38. D. de 0. J. p. 85. sq. Hein. Laur. Andr. Hamberger obs. ad Gravinae orig. jur. civ. in opusc. p. 334. sq. Zimmern R. G. I. p. 288. sq. Mühl.

z) Vid. Blume in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. IV. p. 378. sq. Mühl.

. $. 9.

Utriusque interitus et restauratio. Utramque collectionem fata nobis inviderunt. Formulas tamen actionum antiquas stupenda plane industria collegit Barn. Brisson. libro de Formulis et sollemnibus populi Romani verbis, edito [* Paris. 1583. fol.*] [et cura V. C. Franc. Car. Conradi. Hal. et Lips. 1731. fol.] (* novissime cura Jo. Aug. Bachii. Lips. 1754. fol. *] quo tamen non has tantum, sed et alias, sacras, militares, forenses familiaresque formulas complexus est. [Nec minus egregiam hac in re operam juris studiosis navavit Car. Sigon. de Judic. I. 9. sq.] Fastofum exemplum non unum exstat in antiquis marmoribus, ex quibus quaedam aeterno Inscriptionum operi inservit Gruter. p. CXXXIII. et cum Petri Ciacconïï aliorumque explanationibus recudenda curavit Jo. Ge. Graevius Thesaur. Antiq. Rom. Tom. VIII. [ * Fastorum tam sacrorum seu Kalendarium, quam civilium, seu Consularium et triumphalium, exempla diligentissime recensuit Chph. Saxius Praef. ad van Vaassen Op. laud. p. XI – LIII.*]. Veterum denique notarum juridicarum specimina post Valerium Probum, Petrum Diaconum et Magnonem dedit Jo. Nicolai in libro de Siglis veterum, qui prodiit Lugd. Batav. 1706.4.

S. 10. Romana jurisprudentia mole sua laborat. Ab iis temporibus multae subinde leges, multa quoque plebiscita, multa edicta praetorum atque aedilium prodierunt, quibus adcesserunt varia responsa prudentum, et sub Imperatoribus Senatusconsulta

Conf. L. 1. pr. C. de Comm. serv, manum. De gente Aelia egregie disserit Henr. Noris. Cenotaph. Pisan. Dissert. III. 9. p. 419. Hein. De jure Flaviano Car. Andr. Dukerus ad Liv. IX. 46. $. 3. et 5. T. II. p. 1030. et potissimum Jac. van Vaassen Animadv. hist. crit. ad fastos Romanor. sacros c. 4. §. 1-9. p. 95— 152. et pag. 369-373. De jure vero Aeliano idem 1. 1. c. 4. 6. 10. p. 152-164. Haub.

quam plurima, Edicta perpetua et Imperatorum rescripta, adeo, ut in magnum aliarum super alias cumulatarum legum cumulum excresceret Romana jurisprudentia. Liv. III. 34. [Status reipublicae Romanae post bellum Punicum III. corruptissimus fuit: Vellej. Paterc. II. 1. Fieri autem non potest, quin perturbatissimo reipublicae statu plures leges ferantur: quemadmodum id indicium adfectae valetudinis luculentissimum est, si plurimis pharmacis utantur homines. Isocrat. Areop. p. 292.] Romanarum legum Senatusque consultorum historiam plures dederunt, in quibus eminent Paulus Manutius, Anton. Augustinus, Paulus Merula, Franc. Hotomanus, Janus Vincent. Gravina: sed hi omnes tamen in tanta messe haud leve aliis reliquerunt spicilegium.

S. 11. De universali juris Rom. collectione cogitat Cicero. In tanta legum Romanarum farragine haud pauci de universali quadam juris Romani collectione cogitare coeperunt. Agitaverat hoc consilium Cicero y), cujus integrum ea de re librum laudat A. Gellius Noctt. Attic. I. 22. Quinctilian. Inst. Orat. XII.3. Ipse quoque luculentam illius operis oxayorpiov sub Crassi persona dederat libro de Oratore I. 42. 2) Sed in spongiam incubuit hic Ciceronis Ajax.

' S. 12. Ut et Jul. Caesar, et Cn. Pompejus et Constantinus M. Idem labor, teste Suetonio Jul. c. 44. Jul. Caesarem; idem et jam antea Cn. Pompejum exercuit, si vera refert Isidorus Hisp. Orig. V.1,5. et, qui hunc exscripsit, Gratianus can. 2. distinct. 7. Ita enim ibi Isidorus: Leges autem redigere in libros primus Consul Pompejus instituere voluit, sed non perseveravit, obtrectatorum metu. Deinde Caesar

y) Ciceronem non fuisse in Romana jurisprudentia hospitem, vel scripta illius demonstrant. Q. Scaevolae Auguri se operam dedisse, testatur ipse in Bruto c. 89. quamvis postea, eo mortuo et Q. Mucium Scaevolam, pontificem, aliquamdiu audierit. Idem de Legg. I. 4. Et in orat. pro Muraena c. 13. minatur, se, si sibi homini occupato stomachum moverint, triduo jureconsultum professurum. Unde et inter jureconsultos Ciceroni locum dedit Guil. Grot. Vit. Jureconsult. I. 9. p. 61. Sed an magnus in hac arte fuerit, adhuc sub judice lis est. Vid. Schulting. Orat. de jurispr. Ciceronis. Bynkersh. Praeterm. ad L. 2. §. 38. D. de 0. J. p. 85. sq. Hein. Laur. Andr. Hamberger obs. ad Gravinae orig. jur. civ. in opusc. p. 334. sq. Zimmern R. G. I. p. 288. sq. Mühl.

z) Vid. Blume in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. IV. p. 378. sq. Mühl.

« PreviousContinue »