Page images
PDF
EPUB

ad occisionem innocentum, eadem lege coercerentur. Denique A. U. C. DCCLXXXI. duobus Geminis Coss. eadem lege coerciti, qui ob venumdandum vel denudandum non remittendumve testimonium 2) pecuniam acceperint, ut adeo plurimis SCtis a) explicata, ad aliosque casus prolata sit lex illa Cornelia. Quare mirum non est, inter falsum et quasi falsum distingui L. 1. §. ult. D. ad Leg. Corn. de fals. §. 64.

Lex de falso numario.

Alterum hujus legis caput legis numariae nomine veniebat. Eo cautum, ut, qui numos aureos ac argenteos adulteraverit, laverit, conflaverit, raserit, corruperit, quive numos stanneos plumbeosve emerit, vendiderit dolo malo, ei damnato aqua et igni interdiceretur. Verum et huic alia deinde sunt addita, sive SCtis, sive constitutionibus Principum. Quale fuit illud, quod, qui vultu Principis signatam monetam praeter adulterinam reprobaverit, hujus legis poena tenebatur: Paulus Sententt. Receptt. V. 25. 1. Id quod jam Epicteti temporibus, id est, sub Nerone et Vespasianis, receptum fuerat. Ita enim Arrianus Commentarior. de Epicteti Disputatt. III. 3. Τὸ τοῦ Καίσαρος νόμισμα οὐκ ἐξεστιν ἀποδοκιμάσαι τῷ τραπεζίτη, οὐδὲ τῷ λαχανοπώλη, ἀλλ ̓ ἂν δείξης, θέλει οὐ θέλει, προέσθαι αὐτὸν δεῖ τὸ art' avτov пшhouueror. Caesaris numum nec argentario, nec olerum venditori, improbare licet: sed ostenso eo, sive velit, sive nolit, rem

z) Verba haec sunt in textu Ulpiani, sed vitiosa procul dubio. Legendum monet Cujacius denunciandum vel non denunciandum, remittendumve. Disputant de hoc loco Desid. Heraldus de rer. judicat. auctorit. L. I. c. 6. Hugo Grotius Florum spars. ad L. ult. de Concussion. Claud. Salmasius ad jus Attic. c. 30. Cornel. van Bynkershoek Observatt. III. 19. Hein.

a) Tale etiam est SCtum, quo cautum, ut eae tabulae, quae publici vel privati contractus scripturam continent, adhibitis testibus, ita signarentur, ut in summa marginis ad mediam partem perforatae triplici lino constringerentur, atque impositae supra linum cerae signa imprimerentur, ut exteriores scripturae fidem interiori servent: aliter tabulae prolatae nihil momenti haberent: Paulus Sententt. Receptt. V. 25. 6. (Locus Pauli in Sententt. Receptt. aliter exstat, at corruptus: corrigere hunc volui olim, [* Obss. juris Rom. III. 6.] neque me ejus conjecturae poenitet. Cann.) Quod sub Nerone repertum esse, docet Suetonius Nerone c. 17. Contra ca, non ad Neronis tempora, sed ad Tiberii principatum hoc jus pertinere, idque inductum esse SCto Liboniano, existimat Petr. Faber Semestr. I. 25. p. 143. Plura de hoc signandi modo tradit Claud. Salmasius de modo subscr. et subsign. testam. c. 26. Ex aliis SCtis esse videntur, quae habet Paulus Sententt. Receptt. V. 25. 11. sq. Hein.

venditam ei tradere oportet. Plura hanc in rem dabit Jacob. Gothofredus ad Leg. un. C. Theod. Si quis solidi circul. exter. circumcid.

§. 65.

Leges novae de crimine falsi.

Enimvero nec haec Sullae severitas sufficere visa est Imperatoribus. Hinc novae invaluere poenae, nova supplicia. Nam de suo aevo Paulus lib. laud. V. 25. 1. Et honestiores quidem in insulam deportantur, humiliores autem aut in metallum damnuntur, aut in crucem tolluntur. Servi autem post admissum manumissi capite puniuntur. Justinianus vero §. 7. Inst. h. t. omnes liberos homines deportatione; servos extremo supplicio ob falsum puniri tradit.

§. 66.

Leges antiquiores de vi publica et privata.

Non minus severe vindicata est VIS PUBLICA et PRIVATA 1). Et antiquissimis quidem temporibus de vi non singularibus legibus actum, sed ea res legibus de majestate et sicariis simul comprehensa videtur. Primus hoc crimen a majestate et homicidio distinxit, ac lata singulari lege vindicavit P. Plautius, Tribunus plebis, A. U. C. DCLXXV. Catulo et Lepido Coss. quae lex etiam Catulo nonnumquam tribuitur ideo, quod is Consul Plautium in ea ferenda adjuverat. Quum enim, mortuo eo anno Sulla, Lepidus, Marianarum partium adsertor, cum Catulo, Sullano, de actis Sullae contendere coepisset: ingens seditio concitata est; victoque et pulso urbe, ac in Sardinia interfecto Lepido, Catulus hanc legem tulit cum Plautio: Cicero Orat. pro T. Annio Milone c. 13. c). Quaerebatur ex hac lege de capite ejus, qui adversus rempublicam conjuraverit, insidias senatui fecerit, magistratibus vim attulerit, qui cum telo in publico fuerit, aut seditionis caussa loca superiora occuparit, alienasve aedes saxis, ignibus aut ferro occuparit, itemque, qui possessorem e fundo cum hominibus armatis dejecerit, dolo malo, aut armatis objectis, ut inde profugerent, caussam attulerit. Quo casu praedium nec usucapi ex hac lege poterat. Poena et hic erat aquae et ignis interdictio. Ex hac lege quaestio habita est de Catilina

[ocr errors]

b) Ferratius Epp. I. 12. Rosshirt l. 7. §. 135— 137. 139. 140. p. 277–285. p. 287-294. Haub. Inprimis vero: Car. Otto de Madai De vi publica et privata comment. jur. Romani. Hal. 1832. Mühl.

c) Vid. tamen quae contra scripsit de Madai l. 7. p. 22. sqq. Mühl.

ejusque conjurationis sociis, item de P. Clodio, P. Sextio et aliis: Car. Sigonius de Judicis II. 13. p. 568. 8q.

§. 67.

Lex Pompeja eadem.

Postea et POMPEJUS tertio Consulatu LEGEM DE VI tulit, quae tamen non in universum valuit, sed tantum de caede in Appia via facta et incendio curiae et domo M. Lepidi Interregis oppugnata quaeri, et Quaesitorem ob hanc rem novum extra ordinem creari jussit: Car. Sigonius de Judiciis II. 33. p. 676.

§. 68.

Lex Julia de vi publica.

Successit LEX JULA a Caesare lata jam Dictatore, cujus solus meminit Cicero

vix constet. lipp. I. 9. sed obscure, ut, quid ea sancitum sit,

DE VI PUBLIC

arma,

tel

celebriores vero sunt LEGES JULIAE Augusti 4)

et PRIVATA. Publicam vim fecisse dicebatur, qui domi suae agrove in villa praeter usum venationis, vel itineris vel navigationis, cocgerit, praeter ea, quae quis promerci caussa habuerit, hereditateve ei obvenerint: qui turbae seditionisve faendae consilium inierit, servosque aut liberos homines in armis habuerit: qui pubes cum telo in publico fuerit: qui pessimo exemplo convocatu, seditione villas expugnaverit, et cum telis et armis bona rapuerit: qui ex incendio rapuerit aliquid praeter materiam: qui puerum vel feminam, vel quemquam per vim stupraverit: qui in incendio cum gladio, aut telo rapiendi caussa fuerit, vel prohibuerit dominum res suas servare: qui hominibus armatis possessorem domo agrove suo aut navi sua dejecerit, expugnaverit concursu, utque id fieret, homines convocaverit: qui coetu, concursu, turba, seditione incendium fecerit, quique hominem dolo malo incluserit, obsederit, quive fecerit, quo minus sepeliatur, quo magis funus diripiatur, distrahatur, quique per vim sibi [* aliquem] obligaverit: qui quum imperium potestatemve haberet, civem Romanum adversus provocationem necaverit, verberaverit jusseritque quid fieri, aut quid in collum injecerit, ut torqueatur : qui legatorum, oratorum, comitumque quem pulsaverit, sive injuriam fecerit: qui reum vinxerit, impedieritve, quo minus intra certum tempus adsit: qui dolo malo fecerit, quo minus judicià tuto exercean

d) At vid. de Madai comm. laud. p. 42. sqq. Mühl.

tur, aut judices, ut oportet, judicent, vel is, qui potestatem imperiumve habebit, quam ei jus erit, decernat, imperet, faciat: qui ludos pecuniamve ab aliquo invito publice privatimve per injuriam exegerit: qui cum telo dolo malo in concione fuerit, aut, ubi judicium publice exercebitur, praeter eum, qui propter venationem habeat homines, qui cum bestiis pugnent: qui convocatis hominibus vim fecerit, quo quis verberetur et pulsetur, neque occisus homo sit: qui aedes alienas aut villas expilaverit, effregerit, expugnaverit, siquidem in turba cum telo fecerit : qui nova vectigalia exercuerit. Haec sunt praecipua hujus legis capita, quae nobis servarunt Jureconsulti, et ex iis collegit Car. Sigonius de Judicüs II. 33. p. 679. sq. [* Opp. Sigonii Tom. V. (Mediolani 1736. f.) p. 828. sq.] Singulare id fuit in hac lege, quod Praetor, cui haec quaestio obvenerat, jurisdictionem poterat alii mandare: L. 1. princ. de Offic. ejus, cui mand. jurisd. Poena vis publicae erat aquae et ignis interdictio, postea deportatio, qualem poenam subiit Vibius Serenus apud Tacitum Annal. IV. 30. Denique sub Imperatoribus sequentibus humiliores ex hac lege capitis damnati; honestiores in insulam deportati sunt: Paulus Sententt. Receptt. V. 26. 1.

§. 69.
Et de vi privata.

Legis DE VI PRIVATA rei erant, qui coetum et concursum fecerant, quo minus quis in jus produceretur, quive quaestionem de alterius servo habuerant; qui quem ex agro suo hominibus congregatis sine armis dejecerant: qui creditores sine auctoritate judicis res debitoris occupaverant: Car. Sigonius ibid. p. 681. [* Opp. Sigonii Tom. V. p. 830.] His damnatis, tertia pars bonorum publicabatur, neque ad senatoriam, neque ad decurionalem dignitatem adcessus dabatur, neque judices esse poterant. Postea humiliores ob haec similiaque crimina in metallum damnabantur, honestiores publicata tertia bonorum parte in insulam relegabantur: Paulus Sententt. Receptt. V. 26. 3.

§. 70.

Crimen peculatus olim extra ordinem vindicatum.
Sequitur crimen PECULATUS ), de quo plerumque, ut supra

e) Franc. Sam. Hahn Diss. de crimine peculatus, ad concilianda, quae sibi videntur obstare, responsa Marciani et Papiniani in L. 4. §. ult. D. ad L. Jul.

dixi, ipse populus judicabat. Dicebatur ita furtum pecuniae publicae, et, quemadmodum a furto fures, ita a peculatu peculatores adpellabantur: Ascon. Pedianus in Prooem. Actionis in Verrem c. 1. p. 43. idque ideo, quia olim in pecude maxime constiterunt divitiae, adeoque ab ea initium ejus fraudis esse coepit: Festus sub voce peculatus p. 329. sq. Et olim quidem nec singularis lex de hoc crimine exstabat, nec Quaesitores singulares erant constituti. Quoties ergo suspectum de peculatu habebant civem: extra ordinem cuiquam hanc quaestionem demandabat populus, ut patet ex exemplo L. Scipionis Africani apud Livium XXXVIII. 56. ex quo etiam discimus, reis litem esse aestimatam, eoque facto, aut praedes dedisse eos, aut in carcerem ductos, immissis in eorum bona Quaestoribus.

§. 71.

Leges variae de peculatu.

Postea LEX DE PECULATU nescio a quo lata est, et singularis constitutus Praetor, qui quaestionem de peculatoribus haberet. Quis hujus instituti auctor sit, incertum est, nisi quod constat, id institutum Sullanis temporibus esse antiquius: Car. Sigonius de Judiciis II. 28. p. 624. Adcessit postea LEX DE RESIDUIS, lata, ut videtur, a C. Cornelio, Tribuno plebis, ut pecuniae publicae, quae residuae apud quemque essent, exigerentur: Ascon. Pedianus in Orat. Cic. pro C. Cornelio c. 13. p. 135. Postremo a Caesare lata est LEX JULIA DE PECULATU, eaque cautum, ut, qui ex pecunia sacra, religiosa, abstulerit, interceperit, in suam rem verterit, aut quo quis auferret, interciperet, vel in rem suam verteret, fecerit, qui in aurum, argentum, aes publicum quid indiderit, immiscuerit, aut, quo id fieret, fecerit dolo malo, quique tabulam aeream legis, formamve agrorum, aut quid aliud continentem refixerit, vel quid immutaverit, ei aqua et igni interdiceretur, et pecunia ab herede repeteretur. Si quis vero publicam pecuniam delegatam in usum aliquem retinuerit, neque in eam rem consumserit, aut si apud aliquem ex locatione, emtione, alimentaria ratione, ex pecunia, quam acceperit, aliave qua pecunia resederit, is damnatus amplius tertia parte, quam debeat, solveret. Sed et hanc poenam postea

pecul. et L. 81. D. de Furt. Heidelb. 1812. 4. Rosshirt l. 1. §. 250. p. 546–548. De origine vocabuli peculatus vid. Crusii Comm. de originibus pecuniae a pecore ante numum signatum (Petrop. 1748. 8.) c. 6. p. 137-139. Haub.

« PreviousContinue »