Page images
PDF
EPUB

Thessalonicae excitati, latam, illustrat Ad. Rechenb. Dissert. Hist. polit. T. II. Dissert. X.

§. 60.
Tum favorabilia.

At solebant tamen et beneficia vel certo statui, vel hominum generi concessa, PRIVILEGIA Vocari. Unde saepe in jure nostro occurrunt privilegia creditorum, pupillorum, militum, fisci, reliqua: quamvis ea a privilegiis discernenda, et beneficia potius legum vel jura singularia dicenda existiment, qui paullo adcuratius rem expendunt: Cujac. Obs. XV. 8. Quin et singularibus hominibus concessa contra jus commune beneficia privilegia audiunt, tum apud auctores, tum in jure nostro, in quo etiam adpellantur privata privilegia: L. 4. C. Theod. de Itiner. mun. ut et personalia rescripta: L. 5. eod. Talia privilegia fuerunt leges de Menandro: L. 5. §. ult. D. de Captiv. ut et de Hostilio Mancino: L. 17. D. de Legationibus. Conf. Jac. Gothofred. ad XII Tabb. tab. IX. p. 228. [nec non lex Manilia, quam Cicero singulari oratione suasit.] b).

§. 61.

Lex regia, qua potestas legislatoria translata in Principes. i)

Vere ergo extremis temporibus summa potestas legislatoria penes Principes fuit, quibus eam delatam esse per LEGEM REGIAM, consentiens est jureconsultorum opinio. Ulpianus L. 1. pr. D. de Constitut. Princ. Quod Principi placuit, legis habet vigorem: utpote quum LEGE REGIA, quae de imperio ejus lata est, populus ei, et in eum, omne suum imperium et potestatem conferat. Quae totidem verbis repetit Imperator §. 6. Inst. h. t. Meminit quoque ejusdem legis Alexander Imperator L. 3. C. de Testam. ubi ait: Licet enim LEX

h) Privilegia, a quibusnam Romae, quum libera republica, tum sub imperio impetrari darique solerent, scite disputat Dirksen civ. Abh. I. Nr. IV. Mühl.

[ocr errors]

i) [*Quae Auctor de lege regia sub auspicia cujusque imperii instituta h. 1. maxime §. 63. 64. scripsit, iis nunc patrocinari videtur Gajus I. §. 5. ubi haec: nec umquam dubitatum est, quin id (scil. quod Imperator decreto, vel edicto, vel epistola constituit) legis vicem obtineat, quum ipse Imperator per legem imperium accipiat." Quibus difficultatibus tota de lege regia quaestio laboret, strictim exposuit Hugo R. G. XI. p. 720 — 724.] Quocum cfrendi sunt: Dirksen civ. Abh. I. p. 176. Idem comment. de novo praesidio cris. et interpr. ex re formularia Romanorum petendo. Regiom. 1826. Nr. II. Zimmern R. G. §. 43. Schilling Bemerkungen üb. R. G. p. 291–293. Mühl.

IMPERII sollemnibus juris imperatorem solverit: nihil tamen tam proprium imperii est, quam legibus vivere. Legem enim Imperi hic eamdem esse, ac legem regiam, jamdudum observarunt eruditi. Sed et L. un. §. 14. C. de Caduc. tollend. AUGUSTUM PRIVILEGIUM adpellatur a Justiniano.

§. 62.

Variae de hac lege sententiae.

At ea de lege dici non potest quantae enatae sint inter eruditos controversiae. Eam Hotomanus eamdem esse putat cum ea, quae de regno Romuli lata fuerit, quam REGIAM etiam vocat Liv. XXXIV. 6. At eamdem in Triboniani cerebro fuisse natam, suspicabatur Mart. Schoockius in Diatrib. de lege regia Triboniani, quam repetitis curis auctiorem edidit sub titulo: De quadruplici lege regia, Francof. 1668. 12. Quum enim regium nomen perosi sint Romani, neque umquam Augustus titulo tam invidioso se passus sit ornari, nec verosimile fiat, populum Romanum, qui, Caesare interfecto, fessus civilibus discordiis, tolerabat magis monarchiam, quam perpetuam optabat, tam inimica libertati lege in servitutem se ipsum addixisse: non abs re suspicari sibi videbatur Schoockius, quidquid de lege regia in jure nostro legitur, ex Triboniani natum esse ingenio. Nec multo aliter sentiunt Connanus Comment. I. 16. 3. Vultej. ad §. 6. Inst. h. t. Sed Hotomano jam Scipio Gentilis singulari de lege regia oratione; Schoockio abunde satisfecit doctiss. Huberus Digress. I. 16. sq.

§. 63.

Quid de ea vero statuendum.

Res ita se habet. Quum Augustus omnia intestinis fessa dissidiis nomine Principis in potestatem suam recepisset: Senatus aeque ac populus ei sensim plures honores decrevit, et modo hanc, modo illam Tov xvoíov partem detulit. Sic anno U. C. DCCXXIV. ei concessa tribunicia potestas per omnem vitam, cautumque, ut ad Augustum provocare jus esset, utque ipse in omnibus judiciis suffragium Minervae ferret: Dio Cass. Hist. LI. 19. Mox anno U. C. DCCXXVII. Consulatu septimo, solutus est Augustus legibus, [* Dio Cass. LIII. 18.*] idque denuo repetitum anno U. C. DCCXXX. Idem LIII. 28. Quod tamen non de omnibus omnino legibus, sed de lege Cincia intelligendum esse, recte monet Ger. Noodt de jure summi imp. et leg. reg.

p. 777. Porro anno U. C. DCCXXXI. eidem, undecimum Consuli, permissum est a Senatu, ut Proconsul semper esset, liceretque ei, quotiescumque vellet, ad Senatum referre, denique in provinciis major esset ejus, quam Proconsulum, auctoritas: Dio LIII. 32. Quin anno DCCXXXV. facultatem ei dederunt, emendandi omnia suo arbitrio, ac leges, quas vellet, ferendi: Dio LIV. 10. Ut alia praetermittam hujus generis, quae ab aliis ac potissimum Jo. Frid. Gronovio in Orat. de lege regia collecta sunt diligentius.

§. 64.

Lex regia repetita, quoties Princeps novum auspicabatur imperium. Haec itaque, aliaque SCta in gratiam Augusti subinde facta, postea repeti consueverunt quotiescumque novi Imperatores inchoabant imperium. Sic de Vespasiano Tacit. Hist. IV. 3. Tum Senatus omnia, Principibus solita, Vespasiano decrevit. Quae de lege regia recte interpretatur Pichena. Unde adparet, quaecumque sensim Augusto detulerat Senatus, ea postea Tiberio, aliisque Principibus fuisse decreta. Omnia ergo illa SCta non uno eodemque tempore facta, saepiusque deinde repetita, simul sumta, LEX IMPERII vocari consueverunt a jureconsultis, ut et LEX REGIA, exemplo, ut opinor, veterum Romanorum, qui, urbe vix nata, Romulo supremam potestatem concesserant LEGE REGIA, cujus meminit Liv. XXXIV. 6. Quamvis Huberus Digr. l. c. posterius nomen Antoninorum demum temporibus, alii adhuc serius, invaluisse existiment. Conf. Jo. Frid. Gronov. Orat. de lege regia. Jan. Vinc. Gravina de Orig. jur. civ.114. p. 139. sq.

§. 65.

An hac lege dominatus Imperatorum stabilitus?

Cave vero existimes, hac ipsa lege regia in servitutem se addixisse Romanos, seque omni omnino abdicasse imperio. Minime gentium. Quamvis enim id vulgo colligant ex Dione LIII.28. L. 1. D. de Const. princ. et L. 31. D. de Leg.: falsissimum tamen id esse, universa docet historia. Sane post omnia illa SCta, in gratiam Augusti facta, Caligulae Senatus vacationem legis Papiae Poppaeae caducariae dedit, teste Dione LIX. 15. Quid vero opus erat hac indulgentia, si jam lege regia Imperatores legibus omnibus fuerint soluti? Ergo iis legibus soluti erant Principes, quibus eos nominatim solverat S. P. Q. R. ut paullo post ex fragmentis tabulae Capitolinae

adparebit. Conf. Ger. Noodt Dissert. III. de jure summi imp. et lege reg. p. 778. et Obs. I. 3. p. 411. sq. Jan. Vin. Gravina de Orig. jur.

civ. l. c.

§. 66.

Fragmentum legis Regiae.

Ceterum regiae illius legis, sub auspicia Imperii Vespasiani repetitae, fragmentum bene longum ac egregium exstat in tabula aenea Capitolina, quam in Lateranensi basilica primus initio seculi XVI. descripsit et Lib. II. de mirand. vet. Rom. edidit Franc. de Albertinis, ex eo vero postea recusam dedit Gruter. Inscrippt. p. CCXLII. *), cujus prŋotóτnta in dubium a nonnullis vocatam Hotomanus, pluresque viri doctissimi, et nuper etiam clarissima Romanae antiquitatis lumina Blanchinus, Fabrettus, nec non postea Justus Eccardus, qui ipse hoc monumentum descripsit et luculenta explicatione illustravit, adgnoverunt 1). Illorum epistolae hanc in rem scriptae exstant apud Jan. Vincent. Gravin. 7. c. p. 231. sq. Ipsum vero illud legis fragmentum ita se habet m):

FOEDUSQUE. CUM. QUIBUS. VOLET. FACERE. LICEAT. Ita. Uti. LI

CUIT. DIVO. AUG. TI. JULIO. CAESARI. AUG. TIBERIOQUE. CLAUDIO.
CAESARI. AUG. GERMANICO

UTIQUE. EI. SENATUM. HABERE. RELATIONEM. FACere. remittere.

SENATUSCONSULTA. PER. RELATIONEM. DISCESSIONEMQUE. FACERE.

k) Exstat etiam in Spangenb. antiq. Rom. monum. p. 221–223. Mühl. 1) Vid. et Niebuhr Röm. Gesch. p. 356. ed. 2. Mühl.

m) Scriptoribus, qui SC. de imperio Vespasiani vel illustraverunt, vel denuo tamquam partum supposititium impugnaverunt, addendi Leop. Metastasi Lib. sing. de lege regia, seu tabula aenea Capitolina, notis, animadversionibus et variis quaestionibus illustrata. Rom. 1757. 4. Ernesti Exc. II. ad Tacitum T. II. p. 859 · 866. ed. Oberlin. Pet. van Spaan Diss. de SC. de imperio Vespasiani apud Gruterum T. II. p. CCXLII. spurio. L. B. 1768. 4. Andr. Guil. Crameri Comm. de vita et legislatione Vespasiani (Jen. 1785. 8.) p. 20 - 53. et Chph. Saxi Or. in legis regiae patronos. Ultrai. 1798. 4. Ceterum nos textum SC. emendavimus ad exemplum, quod inest Musei Capitolini antiquis inscriptionibus a Franc. Eugen. Guasco nunc primum conjunctim editis notisque illustratis T. III. (Rom. 1775. f.) c. 12. num. 1391. p. 246. sq. e quo opere in his certe oris rarissimo haec de historia tabulae enotare lubet: Tabula haec primo reperta est in' aedibus Lateranensibus sedente Clemente VI. intra a. 1342-1353. Quum vero urbis per vim potiretur Nicolaus Laurentii filius (vulgo Cola di Renzo) anno circiter 1361. circumornata est figuris; sed neglecta omnino mansit usque ad annum plus minus 1576. quo, jubente Gregorio XIII. in Capitolium translata est. Mox vero pristino restituta nitori a Clemente XII. nostro in Museo collocata est.” Haub.

[ocr errors]

LICEAT. ITA. UTI. LICUIT. DIVO. AUG. TI. JULIO. CAESARI. AUG. TI. CLAUDIO. CAESARI. AUGUSTO. GERMANICO

Utique. cum. EX. VOLUNTATE. AUCTORITATEVE. JUSSU. MANDA

TUVE. EJUS. PRAESENTEVE. EO. SENATUS. HABEBITUR. OMNIUM. RERUM. JUS. PERINDE. HABEATUR. SERVETUR. AC. SI. E. LEGE. SENATUS. EDICTUS. ESSET. HABERETURQUE

UTIQUE. QUOS. MAGISTRATUM. POTESTATEM. IMPERIUM. CURATIO

NEMVE. CUJUS. REI. PETENTES. SENATUI. POPULOQUE. ROMANO. COMMENDAVERIT. QUIBUSVE. SUFFRAGATIONEM. SUAM. DEDERIT. PROMISERIT, EORUM. COMITIS. QUIBUSQUE. EXTRA. ORDINEM, RATIO. HABEATUR

UTIQUE. EI. FINES. POMERII. PROFERRE. PROMOVERE. CUM. EX. RE

PUBLICA. CENSEBIT. ESSE. LICEAT. ITA. UTI. LICUIT. TI. CLAUDIO. CAESARI. AUG. GERMANICO

UTIQUE. QUAECUMQUE. EX. USU. REIPUBLICAE. MAJESTATE. DIVI

NARUM. HUMANARUM. PUBLICARUM. PRIVATARUMQUE. RERUM. ESSE. CENSEBIT. EI. AGERE. FACERE. JUS. POTESTASQUE. SIT. ITA. UTI. DIVO. AUG. TIBERIOQUE. JULIO. CAESARI. AUG. TIBERIOQUE. CLAUDIO. CAESARI. AUG. GERMANICO. FUIT

UTIQUE. QUIBUS. LEGIBUS. PLEBEIVE. SCITIS. SCRIPTUM. FUIT. NE. DIVUS. AUG. TIBERIUSVE. JULIUS. CAESAR. AUG. TIBERIUSQUE. CLAUDIUS. CAESAR. AUG. GERMANICUS. TENERENTUR. IIS. LEGIBUS. PLEBISQUE. SCITIS. IMP. CAESAR. VESPASIANUS. SOLUTUS. SIT. QUAEQUE. EX. QUAQUE. LEGE. ROGATIONE. DIVUM. AUG. TIBERIUMVE. JULIUM. CAESAREM. AUG. TIBERIUMVE. CLAUDIUM. CAESAREM. AUG. GERMANICUM. FACERE. OPORTUIT. EA. OMNIA. IMP. CAESARI. VESPASIANO. AUG. FACERE. LICEAT

UTIQUE. QUAE. ANTE. HANC. LEGEM. ROGATA. ACTA. GESTA. DE

CRETA. IMPERATA. AB. IMPERATORE. CAESARE. VESPASIANO. AUG. JUSSU. MANDATUVE. EJUS. A. QUOQUE. SUNT. EA. PERINDE. JUSTA. RATAQUE. SINT. AC. SI. POPULI. PLEBISVE. JUSSU. ACTA. ESSENT

SANCTI O.

SI. QUIS. HUJUSCE. LEGIS. ERGO. ADVERSUS. LEGES. ROGATIONES. PREBISVE. SCITA. SENATUSVE. CONSULTA. FECIT. FECERIT. SIVE. QUOD. EUM. EX. LEGE. ROGATIONE. PLEBISVE. SCITO. S. VE. C. FACERE. OPORTEBIT. NON. FECERIT. HUJUS, LEGIS. ERGO. ID. EI. NE. FRAUDI.

« PreviousContinue »