Page images
PDF
EPUB

TITIS. Quae verba, lege praescripta, explicat Plin. Epist. VIII. 14. His dictis Senatores mutabant locum, et singuli eo discedebant, ubi recitata fuerat, quam probarent, sententia. In quamcumque vero partem frequentior concesserat Senatus, de ea dicebat Consul: HAEC PARS MAJOR VIDETUR, et in eam sententiam deinde conficiebatur Senatusconsultum : Brisson. de Form. II. p. 184.

S. 51.

Senatusconsulta quotuplicia. Varro equidem apud Gellium Noctt. Attic. III. 18. Senatusconsulta vel per DISCESSIONEM, vel per exquisitas singulorum SENTENTIAS facta scribit, quum contra Atejus Capito et Tubero nullum sine discessione SC. fieri potuisse, censerent. Sed salva res est. Ad omne SC. fiebat discessio: sed non semper singuli rogabantur sententias, et hinc illa demum SCta per discessionem facta dicebantur, ad quae non singulorum fuerant exquisitae sententiae: Huber. Digress. I. p. 87.

S. 52.

Scripta Senatusconsulta. Denique SC. sollemniter scribebatur, ita, ut primo dies, deinde locus, ubi Senatus habitus, tum porro, qui scribendo adfuerint t), postea, quis ad Senatum retulerit, et denique, quid placuerit Senatui, referretur. Integra SCta verbis suis legitimis perscripta exstant in L. 20. . 6. D. de Hered. petit. (ubi tamen plura mendose' scripta esse animadvertimus,) et apud Ciceron. ad Div. VIII. 7. Frontin. de Aquaeduct. II. 100. 104.106.108. 125. 127. Brisson. de Form. II. p. 198. Omnium vero integerrimum est SC. Marcianum de Bacchanalibus, egregie illustratum a viro amplissimo, Corn. van Bynkersh. de relig. peregr. Diss. II. p. 259. Opuscc.

S. 53. Confirmata a Tribunis et illata aedi Cereris. Verum ne sic quidem ratum erat SC. nisi Tribunis etiam placuisset, qui, eo perlecto et probe expenso, litteram T, si e republica videretur, addebant: Valer. Maxim. II. 2, 7. Sin minus placeret: suo

t) Scribendo enim aderant aliquot Senatores. Nonnumquam si scribis publicis hoc committere nollent, ipsi viri amplissimi hanc in se operam suscipiebant, idque SC. TACITUM vocabatur : Jul. Capitolin. Gordian. 12. Hein.

illo sollemni veto intercedebatur, moramque faciebant SCto, et tunc AUCTORITATES perscribi solebant. Cicero ad Attic. V. 2. ad Div. VIII. 7. id est, ut explicat Dio Cass. LV. 3. uértoi xai télos ti ús nexvqwuévn máußuver, ühhà đouxtoQITUS &yiyvɛro (non vim SCti obtinebat, sed auctoritas Senatus dicebatur). Haec vero auctoritas non vim legis habebat, sed efficiebat, ut eadem de re iterum referri posset ad Senatum: Coel. apud Cic.. Epist. VIII. 8. u). Postremo scriptum SC. in aedem Cereris, Liv. III. 55. vel in aerarium deferebatur: Sueton. August. c. 94. et tunc Senatus dimittebatur formula sollemni: P. C. NEMO VOS TENET, vel: NIHIL VOS MORAMUR: Cicero ad Quint. Fratr. I. 2.

S. 54. Hoc ritu SCta etiam sub Imperatoribus facta. Eodem ritu et sub Imperatoribus condita sunt SCta, nisi quod Princeps orationem praemitteret, et Senatores plerumque pedibus irent in Principis sententiam. Quin eo prolapsa erat patrum adulatio, ut orationes Principum non nisi adclamationibus exciperent: Plin. Epist. IV. 9. et, ne periret ejus adulationis memoria, in acta referebantur : Idem Panegyr. 75. Plura exempla occurrunt in Scriptoribus historiae Augustae, quae collegit Brisson. de Form. II. p. 187.

S. 55.

Rescripta Principum. Enimvero haec Senatusconsulta non nisi ideo invenerant Imperatores, ut viderentur veterem Senatus auctoritatem libertatemque reipublicae tueri: itaque ea fictione tantisper opus fuit, dum servituti paullatim adsuevissent Romani. Hinc coeperunt sensim Imperatores rescribere, editisque constitutionibus leges veteres abrogare, novas inducere, irrogare privilegia, omniaque, ut paucis dicam, pro lubitu decernere. Rescriptis illis principum vel ad libellos sive magistratuum, sive universitatum, sive privatorum, respondebatur *), et tunc ista EPISTOLAE seu LITTERAE: L. 3. S. 1. D. de Test. ib. L. 31. D. de Re judic. illa SANCTIONES PRAGMATICAE: L. 7. S. 1. C. de Div. rescript. y) haec denique ADNOTATIONES vel sUBNOTATIONES dicebantur. L. 6. sq. C. de Div. rescr. L. 1. C. de Prec. Imp. offer. Libellorum integra exempla exstant tum L. 9. D. de Lege Rhodia, tum in marmore Romano apud Brisson. de Form. III. p. 292. [et Gruteri Inscriptt. p. DCVII.] Aliquando a principibus vel de plano decernebatur, vel sententia cum plena caussae cognitione ferebatur 2): illae dicebantur INTERLOQUUTIONES, qualis L. 13. D. Quod met. causs., haec DECRETA, quale exstat L. 2. D. de His, quae in testam. del. Denique aliquando novum jus constituebatur, et tunc dici solebant EDICTA a) vel CONSTITUTIONES. De quo discrimine plura disserunt jureconsulti.

u) At aliquando tamen temporibus insequentibus auctoritas dicebatur ipsum senatusconsultum. Exempla dedit Jac. Gothofred. ad L. 9. D. de Leg. Rhod. de jact. quamvis eam auctoritatem genuinam non esse ostendit V. A. Corn. van Bynkersh. ad leg. Rhod. c. 8. Hein.

x) Qua in re similibus fere utebantur imperatores dicendi formulis, ut jurisconsulti in exarandis responsis ; Dirksen p. 21. Mühl.

S. 56.

Rescriptorum origo ac progressus. b) Primus ita rescripsisse videtur Vespasianus, cujus edictum exstat in L. 4. 5. 6. D. de Legation. c) At hic et successores rarius id ausi videntur: multo frequentius vero Hadrianus. Nam praeterquam quod sub eo Principe nova quaedam forma juri publico aeque ac privato

y) Rectius tamen dixeris pragmaticas sanctiones, quae solenniter et palam civibus nuntiabantur. Neque enim rescripta hujusmodi pragmatica ad solas corporum collegiorumque causas dabantur, verum singulis quoque hominibus, privatis etiam, impertita sunt (v. C. summa de Just. Cod. confirm. $. 4.), donec ,ad singulorum preces super privatis negotiispragmaticas sanctiones fieri noluit Zeno imp. L. 7. §. 1. C. de divers. rescr. V. Mühlenbruch doctr. Pand. §. 34. not. 9. 11. Mühi.

2) [ *De cognitionibus Imperatorum : Ernesti Exc. II. ad Suet. Caes. c. 43.]

a) Id hic observari juvabit, artificiose admodum Principes sibi potestatem leges per edicta ferendi sensim vindicasse. Initio enim ea, quae Sctis sanxerat Senatus, edictis promulgabant, postea firmata satis auctoritate, etiam inconsulto Senatu, quid fieri placeret, edicere coeperunt. V. C. Burmann. de Vectig. pop. Rom. VI. p. 113. Hein.

b) (* De origine et incrementis constitutionum principalium veriora quaere ap. Bern. Henr. Reinoldum obss. interpretationi Codicis praemiss. c. 1. in opusc. jurid. p. 381 — 409. Eg. v. Löhr Uebersicht der das Privatr. betr. Constitutionen d. Röm. Kaiser von Theodos. II. u. 8. w. p. 7. sq. et in primis Hugo R. G. p. 740 — 746. ed. XI.]

c) Jam vero satis constat, etiam ante Vespasianum edixisse imperatores. V. V. c. fragm. vet. JCti de jure Fisci (quod una cum Gaji institutionib. primum edid. Göschen) $. 8., ubi Augusti Edictum de litigiosis commemoratur. Alia exempla e veteribus scriptoribus notavit Dirksen Vers. p. 20. not. 54. Neque desunt exempla rescriptorum ab imperatoribus Hadriano anterioribus editorum; Hugo R. G. p. 745. sq. Mühl.

adcessit, in tantum, ut Latin. Pacatus Panegyr. ad Theodos. c. 11. eum legibus imbuisse rempublicam dicat: nullius sane Principis antiquioris in Codice exstant constitutiones, quam Hadriani, a cujus temporibus etiam Gregorium codicem suum orsum esse, jam supra ostendimus. Plures etiam Hadriani Epistolae et sententiae Graece etiamnum exstant, collectae a Dositheo Grammatico d), ex quibus satis constat, quam rationem in rescribendo respondendoque tenuerit Imperator. Ejus deinde exemplum sequuti sunt Antonini, ceterique Imperatores omnes, quorum rescripta quamplurima in codice Justinianeo, Theodosiano, ut et Gregoriani et Hermogeniani fragmentis exstant.

S. 57. . Senatusconsulta tamen etiam post Hadriani tempora facta. Neque tamen ob rescripta illa statim desierunt SCta fieri, quamvis illa ex eo tempore rariora esse coeperint. Sane sub ipso Hadriano, ut alia exempla praetermittamus e), prodiere SCta Juventiana: L. 20. 9. 6. D. de Hered. pet. L. ult. C. de Serv. reipubl. Apronianum: Ulp. Fragm. XXIV.8. L. 26. D. ad SC. Trebell. Tertullianum: §. 2. Inst. de SC. Tertull. sub M. Antonino Orfitianum. Memoratur etiam Oratio M. Antonini et Commodi, L. 16. D. de R. N. L. 9. 9.3. D. de Jure dot. Orationes D. Severi et Antonini Caracallae, L. 32. pri et $. 19. D. de Don. int. vir. et ur. Antonini Caracallae solius oratio L. 3. D. de Donat. int. vir. et ux. Orationes vero Principum pro SCtis accipi, supra . 45. monuimus. Recentius, quod de jure privato agat, SC. mihi non succurrit f). Et sane, qui ex eo tempore demum plane desiisse Senatusconsulta, quibus nova jura constituebantur, existimant, eis nos non inviti nostram adjungemus sententiam.

S. 58.
Transitio ad materiam de privilegiis et lege regia.
Et hae sunt leges, quae Romae, quum libera adhuc republica,

d) Exstant ap. Schulting jurisprud. vet. antejust. p. 860. sq. et in corp.jur Rom. antejust. Bonn. p. 200. sq. De cujus collectionis levitate recte judical Dirksen civ. Abh. I. p. 43. Mühl.

e) De quibus vid. Hugo R. G. p. 784. Mühl. . f) Alioquin enim multa SCta memorant Scriptores historiae Augustae, ser ad rem publicam pertinentia. Exemplum habes apud Vopiscum in Probo C. XI Non tamen valebat hujus modi SC. nisi lege Augusta, id est, rescripto firmatum Symmach. Epist. X. 21. Hein. Cf. Schilling Bem. üb. R. G. p. 293. sq. Mühl.

tum sub Imperatoribus, viguerunt. Jam et de aliis quibusdam rebus, quarum obiter hoc titulo meminit Imperator, quaeque ex antiquitatibus lucem aliquam desiderant, paucis agendum. Eodem enim $. 6. h. t. quo de Principum disserit constitutionibus, etiam PRIVILEGIORUM, ut et LEGIS REGIAE, qua populus imperium omne in Principem transtulerit, facit mentionem. De utrisque nonnulla monere operae fuerit pretium.

S. 59. Privilegia quid fuerint? quum odiosa. Nonnumquam Imperatores quaedam statuebant, quae ad personam singularem pertinebant, neque trahenda erant ad exemplum, quae, sive poenam duriorem irrogarent, sive quid alicui indulgerent ob meritum, PRIVILEGIA adpellabantur, quasi privae leges, ut tradit Gell. Noctt. Att. X. 20. Isidor. Orig. V. 18. Et olim quidem privilegii vocabulum fere semper in deteriorem partem acceptum videtur pro poena extraordinaria, quae certae personae tantum extra ordinem et exempli caussa infligebatur. Lex sane sacrata aeque ac decemviralis, dum PRIVILEGIA IRROGARI vetuit, poenas ejusmodi duriores quibusdam hominibus extra ordinem infligi prohibuit, ceu vel ex verbo IRROGARI colligas, quod ad poenas pertinere nemo ignorat. Vid. Ger. Noodt ad Pandect. tit. de Legibus, Senatusc. et long. consu. p. 18. Enenckel de privil. jur. civ. I. 1. 2. et 3. 5) qui etiam observat, Ciceronem vocem privilegium plerumque in deteriorem, rarius in meliorem partem, accipere. At jam libera republica saepius hanc legem migrabant Tribuni plebis, et, quicumque e civibus ad majorem potentiam adspiraverant. In Milonis odium Pompejus, in Ciceronis Clodius multa statuerat, quae a legibus abhorrebant, quaeque ipse Cicero privilegia vocat in oratione pro Domo 17. Postea saepe eo jure utebantur etiam Imperatores, eoque pertinet exemplum Hadriani, qui herae cujusdam saevitiam poena satis rigida relegationis in insulam vindicavit: L. 2. in fine D. de His, qui sui vel al. jur. Id vero non mirum in herili imperandi ratione. Theodosius tamen jusserat, ut, si Imperator' odiosum ejusmodi privilegium irrogaret, poena triginta dies differretur: L. 20. C. de Poen. Quam legem auctore Ambrosio, occasione tumultus, in ludis Circensibus

8) Add. inprimis Dirksen civ. Abh. I. p. 246 — 255. Mühl.

« PreviousContinue »