Page images
PDF
EPUB

TUM SOLVI cavere oportebat, quia nemo defensor in aliena re, sine satisdatione, idoneus esse creditur: §. 1. Inst. h. t. Hinc falsus est Alfenus, dum negavit, aequum esse, procuratorem satisdare: quod reus satisdare non deberet, si adesset: Cicero pro P. Quintio c. 7. Car. Sigonius de Judicis I. 27. p. 500. f).

§. 4.

Quid compromissum?

In caussis bonae fidei et arbitrariis, si in arbitrum compromisissent, aliquando deponebatur certa pecunia: Cicero Orat. pro Q. Roscio Comoedo c. 4. Quaero abs te, quid ita de hac pecunia compromissum feceris, arbitrum sumseris, quantum aequius et melius sit dari, repromittive, si pareret? Quum enim periculum esset, ut alterutra pars arbitri sententiae staret: plerumque haec pecunia deponebatur, ut mulctae loco eriperetur ei, qui hoc modo elusisset arbitrium: Car. Sigonius ibid. p. 501.

S. 5.

Nova satisdandi ratio.

Et haec erat vetus satisdandi ratio, quam demum litis contestatio sequebatur. Vide supra Lib. IV. Tit. VI. §. 42. Sed haec omnia postea immutata sunt. Nam novo jure reus, sive in rem, sive personali actione conveniretur, numquam cavebat JUDICATUM SOLVI, sed tantum JUDICIO SISTI E): quae cautio etiam jurejurando, vel nuda promissione praestari poterat, nisi reus de fuga esset suspectus. Procurator actoris, nisi dominus praesens actis insinuaret mandatum, satisdare cogebatur, REM RATAM HABERI. Rei vero procurator non adigebatur ad satisdationem, sed sufficiebat, si reus vel in judicio, vel extra judicium pro eo cavisset, JUDICATUM SOLVI. Rei absentis defensori semper erat satisdandum JUDICATUM SOLVI, alias non admittebatur ad suscipiendam pro alio sine mandato actionem. Haec nova est illa satisdandi ratio, quae Constantinopoli introducta omnes deinde reliquas provincias imperii pervasit, necessarium esse existimante Justiniano, caput omnium civitatum, nempe regiam urbem, ejusque observantiam omnes provincias sequi: §. 7. Inst. h. t.

f) Gaj. IV. §. 101. et supra Tit. X. not. c. ad §. 3. Mühl.

g) Cui etiam inerat cautio de re defendenda usque ad exitum litis, quare peculiari judicatum solvi cautione non amplius opus esse visum fuit. Cf. Hollweg 1. 1. p. 257. Mühl.

LIB. IV. TIT. XII.

DE

PERPETUIS ET TEMPORALIBUS ACTIONIBUS, ET QUAE AD HEREDES ET IN HEREDES TRANSEUNT.

Ut rerum corporalium erat usucapio: ita et ratione jurium praescriptio. Inter jura vero, quae in bonis sunt, quum etiam sint actiones, consequens erat, ut et istis lapsu temporis praescriberetur. Hinc actiones aliae PERPETUAE erant, aliae TEMPORARIAE, aliae HEREDIBUS et IN HEREDES, aliae vel IISDEM vel IN EOSDEM minus competebant. Qua de re hoc titulo dicendum.

S. 1.

Actiones quaenam perpetuae?

Quemadmodum leges perpetuae sunt obligationis: ita et actiones, quae ex legibus nascebantur, erant PERPETUAE, ita, ut iis nullo umquam tempore praescriberetur: princ. Inst. h. t. Postea, quum interesse videretur reipublicae, lites aliquando finiri: constitutionibus Principum cautum est, ut ejusmodi actionibus, quae ex lege descendunt, triginta aut aliquando quadraginta annorum spatio praescriberetur: princ. Inst. h. t. a). Remansit tamen antiqui vocabuli usus, adeoque et actiones, quae circumactis triginta vel quadraginta annis exspirant, PERPETUAE vocatae sunt: Barn. Brissonius de verb. signif. sub voce Perpetuus. Tempus enim XXX annorum veteribus erat yɛrɛά, et id satis longum spatium videbatur homini jus suum persequuturo. Hinc Glossae Nomicaе: IIɛQлετоvov xahɛt καὶ τὸν τριακονταετίας χρόνον, καὶ τὸν ἄχρι τῆς ζωῆς τοῦ ἀνθρώπου zgovor. PERPETUUM vocat quum triginta annorum spatium, tum, quod per vitam hominis durat. Ergo omnes actiones civiles ex conventione erant perpetuae, et triginta annos durabant: L. 3. C. de Praescr. XXX ann. b). Idem annorum terminus praefixus est actionibus mix

a) Fuit hujus juris auctor Theodosius II. imp. (L. I. Th. Cod. de actionibus certo tempore finiendis); vid. de vitiosa Legis 3. C. de praescr. XXX. vel XL. annorum in Justinianco Codice inscriptione: Wenckium in Cod. Theod. Lib. V. prior. edit. p. 251. not. r. De totius autem tituli argumento: Unterholzner Ausführl. Verjährungslehre T. II. §. 256-283. cf. et ibid. T. I. §. 87. p. 286. Vid. et infra

not c. Mühl.

b) Excipiuntur tamen actiones personales ad promissam servitutem consequendam competentes, quibus inter praesentes decem; inter absentes viginti annorum

tis: L. 7. C. de Hered. pet. nec non actionibus ex delicto ortis, quoties civiliter agitur, quia et hae actiones personales, adeoque per L. 3. C. de Praescr. XXX ann. perpetuae sunt. At criminales adcusationes quamvis et ipsae personales sunt: plerumque tamen XX tantum annos competunt: L. 12. C. ad Leg. Corn. de fals. ©).

§. 2.

Actiones Praetoriae annuae. Nonnullae etiam perpetuae.

Praetoris quum annuum esset imperium, neque edictum ejus, ut supra Lib. I. Tit. II. §. 23. ostendimus, diutius valeret: consequens erat, ut et omnes actiones Praetoriae nonnisi annuae essent: princ. Inst. h. t. d). Postea tamen et hae ex parte factae sunt perpetuae e). Nam quaedam et hodie temporariae sunt, praesertim quae ad rescissionem actus gesti aut poenam tendunt: L. 35. princ. D. de Oblig. et act. f). Quod etiam de actionibus Aedilitiis dicendum,

lapsu praescribebatur: L. 16. C. de Usufr. L. 13. C. de Servit. Alias exceptiones, quarum pleraeque ex recentiore jure descendunt, dabit Strykius de praescript. act. civil. p. 314. Hein.

c) Exceptis criminibus continuis, ut et parricidio, et suppositi partus, de quibus semper recte agitur: L. 13. D. ad SCtum Silan. L. 19. §. 1. D. ad Leg. Corn. de fals. Notum quoque est, delictis carnis, quae vocant, quinquennio praescribi, nisi vel vis, vel incestus adcesserit: L. 29. §. 9. D. ad Leg. Jul. de adult. L. 39. §. 5. eod. Idem tenendum de crimine peculatus: L. 7. D. ad Leg. Jul. pecul. et quibusdam aliis, de quibus Jureconsulti plenius agunt. Hein. Unterholzner l. 1. T. I. §. 14. et T. II. §. 304–315. Mühl.

d) Car. Ferd. Hommel Pr. Cur actiones Praetoriae annales sint? Lips. 1756. 4. et in opuscc. p. 263–292. Haub. Elvers Ueber den annus der actiones honorariae; in Dessen Zeitschr. Themis. Neue Folge. Heft I. num. V. p. 125. sqq. Mühl.

e) Cur postea demum? Quin, ipsos Praetores aequitate moti multis in causis promisisse, se post annum daturos esse actionem, nemo infitias ibit, qui ad edictorum verba recte attenderit. Cf. Elvers l. 1. p. 137. sqq. Mühl.

f) Perpetua tamen est ex Praetoriis poenalibus actio furti manifesti : princ. Inst. h. t. Quod ideo inductum, quia actio haec ex XII Tabulis descendit, quamvis Praetor poenam mutavit: Gellius Noctt. Att. XI. 18. Ejusdem naturae ex eadem ratione sunt actio furti adversus nautas, caupones et stabularios: L. ult. §. ult. D. Naut. caupon, actio depositi miserabilis: L. 18. D. Depos. actio servi corrupti: L. 13. D. de Servo corrupto: actio de effuso et dejecto, quoties liber homo laesus: L. 5. §. 5. D. de His, qui effud, vel dejec. Quarum omnium eadem est ratio, quia actio furti adversus nautas, et actio depositi in duplum, vere ex legibus XII Tabb. actiones reliquae ex Lege Aquillia originem trahebant, quamvis quaedam circa eas Praetor immutaverat. Biennalis est actio doli: L. fin. C. de Dol. mal. Hein.

[ocr errors]

siquidem et Aedilium jurisdictio vertente anno exspirabat §). Enimvero, quum durum videretur, rei persequutorias actiones Praetoris edicto datas tam brevi temporis lapsu perimi, et eum, qui res alienas detinebat, decedente Praetore, securum praestari: invaluit, ut actiones Praetoriae, quibus rem persequimur, tamdiu durarent, quamdiu civiles; id est, reales, si possessor esset in conditione usucapiendi, ob res mobiles triennium, ob immobiles X vel XX; personales XXX annos: L. 35. princ. D. de Obligat. et act. L. 8. §. 7. D. de Precar. Tricennales quoque erant actiones Praetoriae, quae ex delicto non poenam, sed rem persequebantur: Strykius de investig. action. sect. III. 3. 4. p. 331. qui de his omnibus tam adcurate commentatus est, nihil ut addi hic posse videatur.

[ocr errors]

LIB. IV. TIT. XIII. XIV.

DE

EXCEPTIONIBUS ET REPLICATIONIBUS 2).

Quae in judiciis actoris fuerint partes quave formula is actionem intenderit, supra titulo VI. satis superque explicavimus. Diximus ibidem, §. 44. reum actionem vel negando excepisse, vel excipiendo elidere esse conatum. Ea EXCEPTIO a Praetore erat postulanda aeque ac actio b), et quidem proposita actione. Unde tamquam ridiculum errorem veteris poëtae exagitat Terentius in

g) Attamen si ex edicto Aedilitio rescindendus erat contractus, veluti per actionem redhibitoriam, sex mensibus tantum durabat actio, nisi tantum propter ornamenta detracta animal redhiberetur, quo casu actio bimestris tantum erat? L. 28. D. de Aedilit. edict. Hein. Propter ornamenta detracta redhibitoria agi posse, cum vulgo interpretum Auctor quoque statuit. At minus recte a plerisque sunt intellecta, quae de ornamentis restituendis in L. 38. pr. (et §. 11.) de aedil. edicto leguntur. Vid. Mühlenbruch doctr. Pand. Vol. II. §. 400. Num. II. et not. 18. Mühl.

a) Gaj. IV. §. 115–129. G. L. Baudis Pr. de adlegationibus, quae actionem sequuntur ex veteri jure. Lips. 1736. 4. et Goldschmidt Ueber Litiscontestation und Einreden u. s. w. Abschn. I. §. 3. 4. p. 15–25. Haub. Heffter. Observ. ad Gaj. cap. 22. 23. Zimmern Röm. Process §. 91–99. J. A. M. Albrecht: Die Exceptionen des gem. teutschen Civilprocesses geschichtlich entwickelt. (München 1835.) p. 1 - 108. Mühl.

b) Saepe nihil addebat ad infitiationem et tunc pura ca dicebatur defensio. Car. Sigonius de Judicüs I. 21. p. 472. Cicero de Invent. II. 20. Agit is, cui

Eunucho Prologo v. 10. sqq. quod in comoedia induxerit reum, caussam prius dicentem, quam actor thesaurum vindicans dixisset, unde is sibi thesaurus sit, aut unde in patrium monumentum pervenerit. Ad quem locum Donatus: Possessorem fecit priorem agere, quam petitorem: quod abhorret a consuetudine, et juris, et litium. Si reus excipiebat: actor denuo replicabat. Unde jam de EXCEPTIONIBUS et REPLICATIONIBUS erit agendum.

S. 1.

Exceptiones quotuplices?

Erant exceptiones duorum generum. Aliae ex lege proficiscebantur; aliae ex edicto Praetoris, quarum illae CIVILES, hae PRAETORIAE vocantur. (Cf. Gaj. IV. 118.) Saepe enim, ubi lex dederat actionem, Praetor dabat exceptionem. Sic quum pactum ex Romani juris principiis nihil operaretur: exceptionem tamen pacti admittebat Praetor, adeoque haec Praetoria erat exceptio. Utraeque exceptiones iterum in PERPETUAS sive PEREMTORIAS, et TEMPORARIAS seu DILATORIAS dispescebantur. Illae litem plane finiebant ©), veluti si reus opponeret, REM esse JUDICATAM. Hae eam tantum differebant, veluti si reus exciperet, debere se IN DIEM. Veniente enim die, nihil impediebat, quo minus actio institui posset, postquam pluris petitionem minus periculosam esse jusserat Zeno Imperator 4).

S. 2.
Replicatio.

Reo excipiente, actor REPLICABAT, id est, exceptionem illius nova exceptione elidere conabatur: veluti, si quis ageret adversus Cajum, hunc sibi debere centum; et Cajus exciperet, pactum inter

manus praecisa est, injuriarum. Postulat is, quicum agitur, a Praetore exceptionem. Is, qui agit, JUDICIUM PURUM postulat: ille, quicum agitur, exceptionem addi ait oportere. Hein.

c) Vocatae hae exceptiones etiam PRAESCRIPTIONES. Sic praescriptionis rei judicatae meminit L. 10. D. de Except. praescr. et praej. praescriptionis doli L. 91. D. de Sol. et lib. Praescribere vero est ante scribere, et inde hoc nomen datum videtur exceptionibus, quod, quum ex iis penderet lis, ut ait Quinctilianus Inst. Orator. VII. 6. a Praetore dictari ante actiones ipsisque actionibus praeponi et praescribi solebant: Petr. Faber Semestr. I. 21. p. 118. sq. (cf. §. 3.) Hein.

d) At si nulla habita ratione dilatoriae exceptionis agere perrexit actor, rem perdebat. Gaj. IV. §. 123. Mühl.

« PreviousContinue »