Page images
PDF
EPUB

tiones faciendas interimendorum sacrorum caussa reperti sunt. In omni denique jure civili aequitatem reliquerunt: verba ipsa tenuerunt. Sic multa invenere jureconsulti, multa disputationibus suis ac responsis invexerunt in forum, quae nec lege ulla, nec Praetoris edicto constituta fuerant. Et haec decreta ob auctorum dumtaxat celebritatem vim quamdam legum obtinuere, et postea rerum judicatarum constantia firmius haeserunt. Vid. Vinc. Gravina de ortu et progr. jur. civ. §. 43.

§. 38.

Eorum auctoritas initio minor.

Quantacumque vero esset veterum JCtorum auctoritas: judices tamen non obligabant eorum responsa. Hinc Cicero pro Mur. c. 13. Jureconsultorum responsa atque decreta ab oratoribus everti saepe dicundo, testatur. Et in orat. pro A. Caecina c. 24. exemplum adducit Crassi, qui in judicio centumvirali obtinuerit, ut Scaevolae responsum minime valeret. Quare tunc ne signabant quidem responsa: L. 2. §. 47. D. de Orig. jur. (certe id non videbatur necessarium), et plerumque utebantur verbis SUADEO. L. 3. §. 1. D. de Minorib. vig. quinque ann. VIDETUR, PUTO, SENTIO. etc. Duaren. Disp. ann. II. 11, p. 1064. ut ne judici praescribere sententiam viderentur. Imo ob eamdem caussam omnibus, quibus esset studiorum fiducia, de jure respondere licebat: L. 2. §. 47. D. de Orig. Juris. a)

§. 39.

Augustus quibusdam privilegium dedit de jure respondendi.

Sed ista mutavit Augustus, qui primus respondendi de jure facultatem certis tantum hominibus beneficii loco indulsit, adstrinxitque judices, ut ne ab eorum responsis discederent: §. 8. Inst. h. t. L. 2. §. ult. D. de Orig. jur. Quamvis enim in dubium id vocet Jac. Gothofredus in Comment. ad C. Theod. Lib. I. Tit. 4. p. 32. 35. ubi hanc jureconsultis auctoritatem partim jam ante Augustum salvam fuisse, partim denique a Valentiniano III. Imp. stabilitam esse

a) Errat ergo Theophilus §. 8. de Jure nat. gent. et civ. ubi jureconsultos vocat σοφούς, οἷς τὸ νομοθετεῖν ἢ δῆμος, ἢ σύγκλητος, ἢ βασιλεὺς ἐπέτρεψε, sapientes, quibus jura condere aut populus, aut senatus, aut princeps concessit. Numquam enim in libera republica vel populi, vel Senatus concessione, opus fuisse responsuris de jure, inter omnes constat. Hein. [* Theophilum contra Heineccium defendit Guil. Otto Reitzius ad Theophil. 1. 1. T. I. p. 38. not. x.]

putat: satisfecit tamen ejus argumentis Thomas. de naevis jurispr. Antejust. II. 2. p. 67. b)

$ 40.

Ratio hujus instituti.

Caussa hujus sanctionis non ea erat, quam prodit Pomponius L. 2. §. 47. D. de Orig. jur. ut major esset juris auctoritas, nec, ut nova responsa vetus edictum et judiciale Praetoris regnum everterent, ceu conjecit V. A. Ulr. Huber. Auspic. domest. V. p. 178. nec, ut plebs, otii delinita dulcedine, atrocem reip. memoriam exueret, quae ejusdem est Huberi sententia: sed partim, ne plebs innumeris implicita litibus, de excutiendo jugo consilia conferret: (Thomas. l. c. 2. p. 70.) partim, ut eo ipso Augustus legislatoriam potestatem callide sibi vindicaret, legesque pristino reip. statui adcommodatas per jureconsultos paullatim corrigeret, et ad praesentem reipublicae faciem detorqueret. c) Unde et eam potestatem primo Atejo Capitoni, aliisque suarum partium JCtis, concessisse videtur.

b) Parum accurate rem referunt et Pomponius (v. Hugo R. G. p. 814. not. 1.) et Justinianus §. 8. I. h. t., jamque meliora edocti sumus e Gaji commentariis, licet hic quoque omissa sint quaedam, quibus ad plenam perfectamque hujus rei cognitionem vix carere possumus. Haec autem leguntur apud Gajum I. §. 7: ,, Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones corum, quibus permissum est jura condere. Quorum omnium si in unum sententiae concurrant, id quod ita sentiunt legis vicem obtinet; si vero dissentiunt, judici licet, quam velit, sententiam sequi: idque rescripto divi Hadriani significatur." Cf. de Savigny in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. IV. p. 485. Mühl.

c) Praecipua Augusti cura fuit, legum munia in se trahere: Tacit. Ann. 1. 2. Quum ergo novis omnino legibus opus esset, novo hoc statu reip. plures quidem initio rogationes tulit ad populum, servato veteri reip. more, et inde natae tot leges Juliae, quarum pleraeque Augusto debentur, itemque Aelia Sentia, Fusia Caninia, Papia Poppaea, Julia et Titia, et aliae: sed non integrum tamen erat Augusto, omnes antiquas leges eadem facilitate evertere, qua illas, sub triumviratu latas, uno edicto, aboleverat: Tac. Ann. III. 28. Quum ergo refigi non possent leges antiquae, eaeque tamen non convenire viderentur novo isti statui reipublicae illud unum supererat, ut per interpretationem eae ad praesentem reip. formam sensim deflecterentur. Jam magistratibus hoc permittere non videbatur tutum sibi soli id vindicare et incivile, et invidia plenum erat, et molestissimum. Reliqui ergo erant jureconsulti tanto ad hoc negotium aptiores, quanto magis jam in vetere republica potestas quaedam interpretandi penes istos fuerat. Quemadmodum vero hoc maximum erat Augusti arcanum politicum, quòd, priscis vocabulis retentis, res novas inveheret, eadem magistratuum rerumque vocabula; nihil usquam prisci atque integri moris relinqueret: Tac. Annal. I. 3. et. 4. ita et jureconsultis, specie antiqui moris, instrumentis novae dominationis usus est, ita

§. 41.

Idem placuit Imperatoribus sequentibus.

Sequentes Imperatores, (si a Caligula discesseris, qui hanc jureconsultorum auctoritatem aboliturum se minabatur, teste Suetonio Calig. c. 34.) hoc Augusti institutum diligenter servabant, saltem usque ad Hadrianum. De Tiberio saltem id patet ex L. 2. §. 47. D. de Orig. Jur. ex quo loco etiam adparet, Hadrianum iterum more majorum unicuique dedisse facultatem respondendi, qui sui haberet

scilicet leges interpretaturis, quemadmodum id suo expediret imperio. His praestructis, totius novae constitutionis reddi poterit ratio. Promiscuam istam respondendi licentiam sustulit, eamque concessit paucis. Cur vero? nisi ut eos seligere posset, quos sciret sibi fore obnoxios. Jussus eos non privatim, sed publica auctoritate, respondere. Quamobrem? ut legum interpretatio ita penes se esset. Judicibus eam legem dixit, ne ab istis responsis discederent. (Vid. caeteroquin §. 39. not. b.). Quam ob caussam? ne, observata legum antiquarum ruina, intercedere, et Augusti consilium turbare conarentur. (Cf. Dirksen Beitr. p. 120. sq.). Signo opus erat, non rationibus. Cur vero? ut ne per rationum infirmitatem palam fieret, id agi, ut leges antiquae everterentur. Ceterum vera esse haec omnia, vel ex iis patet, quae inter eum Antistiumque Labeonem acta sunt. Eminentissimi ea aetate JCti erant Antistius Labeo, et Atejus Capito, adeo, ut non immerito duo pacis decora eos adpellet Tacitus Ann. III. 75. Quare operam dabat Augustus, ut hos potissimum sibi conciliaret. Labeoni ergo Consulatum offerebat, hoc videlicet auctoramento calamum ejus redditurus obnoxium. Sed quum incorrupta libertate gauderet, ab ambitione honorum vacuus: Tacit. Ann. l. c. quumque nihil ratum pensumque haberet, nisi quod justum, sanctumque esse, in Romanis antiquitatibus legisset: Gell. Noctt. Attic. XIII. 12. honorem istum plane respuit. Animadvertens vero Augustus, Labeonis sibi operam parum utilem futuram, Atejum Capitonem adortus, hunc modis omnibus ornare coepit, Consulemque creavit: Tacit. Ann. III. 75. Erat enim hic eo ingenio, ut ejus obsequium non posset non dominantibus magis probari, judice Tacito Ann. III. 75. Egregia sane adulationis specimina eum dedisse, observant Tacit. Ann. III. 70. Sueton. de illustr. Gramm. 22. Ergo maximo hunc studio sibi adjungebat Augustus, ut ejus opera in novo dominatu uteretur. Haec historia egregie conjecturam nostram firmat. Intelligimus enim inde, I. Augustum de jureconsultis primariis sibi conciliandis magnopere laborasse. Quod sane non fecisset tantus Princeps, nisi eorum operam perutilem sibi in novo principatu constituendo, legibusque ad praesentem statum flectendis futuram animadvertisset. II. Talibus jureconsultis amicis eum uti voluisse, quorum sibi obsequium probaretur, id est, Capitonis similibus, qui non antiquo juri mordicus inhaererent, sed callide inservirent temporibus. Ex quo denique colligimus, III. non alia de caussa eum respondendi facultatem quibusdam tantum jureconsultis dedisse, quam ut eorum calamis uteretur ad leges veteres et in libera republica receptas evertendas, et novae imperii sui formae tanto facilius adcommodandas. Plura de Augusti prudentia vouo geri diximus in Praef. Comment. ad L. Jul. et Papiam, quam evolvisse non poenitebit. Hein.

fiduciam. Rogatus enim a viris Praetoriis, ut sibi liceret respondere, rescripsit, hoc non peti, sed praestari solere. Itaque ab Hadriano ad Alex. Severum libera denuo esse coepit respondendi facultas. Dodw. Prael. Cambden. IX. 11. p. 355. d) Postea denuo reductum Augusti institutum, ceu patet exemplo Innocentii, jureconsulti, quem respondendi facultatem ab Imperatoribus accepisse tradit Eunapius in vita Chrysanthii p. 286. (Cf. Puchta Rhein. Mus. VI. p. 90.)

§. 42.

Hujus juris mutationes sub imperio principum Christianorum.

Quamdiu steterit jus, ut ex imperatorum auctoritate jurisconsulti responderent, non satis constat. Videtur illud sustulisse Constantinus imperator, id praecipiens, ut inter aequitatem et jus interponere interpretationem nemini liceret, nisi ipsi imperatori. (L. 1. C. de legib.) Idem tamen morem sui temporis, JCtorum libris eorum, quibus de jure respondendi facultas concessa fuerat, tamquam legibus utendi in foro, universim quidem confirmavit, neque vero ita rem perfecit, ut certa ratione constaret, quibus scriptoribus quibusve libris auctoritas velut legitima tribuenda sit in jure dicundo. Cui dubitationi, quomodo occurrere voluit Theodosius II. imperator, jam alio in loco vidimus (prooem. §. 24.) Eam autem semper videntur imperatores secuti esse rationem, ut nemo juris conditorum in numero haberetur, nisi cui aut vivo jus respondendi olim ab imperatoribus datum, aut mortuo eadem auctoritas lege impertita esset, id quod Gajo etiam contigisse probabiliter defenditur e). Certe Justinianus e libris antiquorum prudentium eorum, quibus auctoritatem conscribendarum interpretandarumque legum sanctissimi Principes praebuerunt, juris enucleati codicem colligi jussit, eatenus tamen Theodosianae legi derogans, ut parem haberent auctoritatem JCtorum sententiae omnium, quaecunque in Digestorum opus fuerint relatae f). Et ne quid huic auctoritati, nisi per leges, detraheretur, nec

d) Propius tamen accedere videtur ad veritatem sententia existimantium, nihil novi hac in re constituisse Hadrianum, sed illis esse usum verbis, ut erga petentium personas animum maxime benevolum ac liberalem significaret. V. de Savigny Zeitschr. IV. p. 486. Zimmern R. G. §. 54. not. 29. Puchta Rhein. Mus. VI. p. 91. sq. Mühl.

e) V. Puchta Rhein. Mus. V. Nr. VI., cui etiam adstipulatur Blume ibid. Eundem v. Puchtam Rhein. Mus. VI. Nr. II. Mühl.

f) c. Deo auctore §. 4. et 6. - Dirksen civilist. Abhandl. I. p. 199. sq. Mühl:

denuo jus per contrarias interpretantium sententias conturbaretur, commentarios fieri in Digesta noluit, sed eo velut sepimento juris interpretes circumdedit, ut intra translationum e latina lingua in graecam, tum vero paratitlorum §) fines sese continerent b). Mühl.

§. 43.

Principes initio vetere ritu leges tulerunt.

Restat, ut, quas symbolas PRINCIPES, mutata reipublicae forma, ad jus Romanum contulerint, paucis dicamus. Initio Imperatores veterem leges ferendi morem aliquamdiu retinuerunt. Hoc enim ritu sub Augusto centuriatis comitiis ad populum latae sunt leges. Juliae, Aelia Sentia, Papia Poppaea; sub Tiberio Junia Norbana. Claudius quoque veteri ritu rogavit legem, ut Domitius in familiam Claudiam et nomen Neronis transiret: Tacit. Annal. XII.26. i). Quin ne sub Galba quidem plane exolevisse veterem leges curiatas saltem de adrogatione ferendi ritum, patet ex Tacit. Hist. I. 15.

S. 44.

Deinde usi sunt Senatusconsultis.

Quemadmodum vero habita illa sub Imperatoribus comitia nonnisi quaedam pristinae libertatis simulacra erant: ita Tiberius, princeps astutus, tyrannicisque artibus magis, quam quisquam alius, instructus, novum commentus est leges ferendi morem. Ut enim populo jus omne eriperet k), comitia, magistratuum creandorum caussa habenda, e campo transtulit ad patres, id est, honorum conferendorum arbitrium non amplius populi suffragiis, sed Senatorum sibi obnoxiorum sententiis subjecit: Tacit. Annal. I. 15. Sueton. Tiber. c. 30. (Cf. Dirksen civ. Abh. I. p. 172.) Restituit populo comitia Cajus Caligula: Dio Cass. LIX. 9. sed illa paullo post

g) Paratitla quid sint, explicat Aeg. Menagius amoenitt. jur. civ. c. 15. Hein. h) Const. Deo auctore §. 12. c. tanta §. 21. Mühl.

i) At proprie hae non erant leges, sed adrogandi ritus. Adrogationes enim olim fiebant per legem curiatam. Gell. Noctt. Attic. Lib. V. c. 19. Hein.

k) Falluntur ergo, qui cum Pomponio L. 2. §. 9. D. de Orig. jur. et Triboniano §. 5. Inst. h. t. existimant, ideo ad patres e campo translata esse comitia, quia difficile esset, tantam populi multitudinem in unum convenire. Quasi difficilius id fuisset sub Tiberio, quam libera republica, quando tota Italia ad comitia confluebat. Cic. Orat. ad Quirit. post redit. Hein. Dirksen Versuche p. 213. Mühl.

« PreviousContinue »