Page images
PDF
EPUB

S. 10.

Jurisdictio mandata.

Solebant magistratus jurisdictionem nonnumquam aliis mandare: id quod fieri consueverat jam a Regum temporibus, qui domo ' profecti, ne urbs sine imperio esset, deligebant, qui et jus redderent, et subitis mederentur, ut adcurate ex historia antiqua docent Tacitus Annal. VI. 11. Livius I. 41. Ita et saepe postea Proconsules, Praetores provinciarum, Praesides jurisdictionem mandabant legatis suis. Postea et collegis et ipsis privatis aliquando mandatam jurisdictionem legimus, dummodo essent idonei: L. ult. §. 1. D. de Offic. ejus, cui mand. jurisd. Is vero, cui mandata erat jurisdictio, licet nihil proprii haberet, sed aliena, id est, ejus, qui mandarat, jurisdictione fungeretur: L. 1. §. 1. D. eod. L. 5. D. de Jurisd. omnia tamen, quae magistratus erant, expediebat, si scilicet universa ei mandata esset jurisdictio, secus si pars tantum esset mandata : L. 16. D. de Jurisd. Exemplum mandatae jurisdictionis universae est apud Livium XXIV. 44. qui M. Aemilium Praetorem, cujus peregrina sors erat, jurisdictionem suam M. Atilio collegae, Praetori urbano, mandasse refert. Tunc vero mandatarius non secus ac ipse Praetor pro tribunali cognoscebat, uti adcurate demonstrat Ger. Noodt de Jurisd. II. 9. p. 163. consilium etiam exercebat, judicesque non secus ac Praetor dabat: Idem ibid. c. 10. et 11. 9).

S. 11.

Dies, quibus jus dictum.

Certi porro erant dies, quibus Praetores jus dicebant. Alii enim erant dies fasti, alii nefasti, alii intercisi. Istis Praetori licebat fari tria illa verba: DO, DICO, ADDICO: illis omnia haec effari nefas

potest, quod Valerius Maximus 1. 7. de milite quodam refert, omnibus eum non solum consiliis, sed etiam sententiis superiorem discessisse; itemque illud, quod a Papiniano relatum legimus: filium divisis tribunalibus actionem inofficiosi testamenti matris pertulisse; L. 76. pr. D. de leg. II. Cf. Zimmern l. l. §. 15. not. 8. p. 42. sq. Videntur nonnumquam etiam consilia in duplicia judicia, sive in duas hastas divisa fuisse, eum in finem, ut, quod ab altera hasta pronunciatum sit, id denuo ponderandum judicandumque ad alteram deferretur. Quinctil. inst. or. V. 2. XI. 1. (verb. Succurret etiam si apud alios judices agetur rel.) Zimmern l. 1. §. 15. in f. p. 44. Mühl.

q) De mandandae jurisdictionis ratione ac vi cf. etiam Gebauer l. 1. §. 13 -15. Heffter Instit. d. Civilproc. §. 11. 12. Zimmern l. 1. §. 30. Hollweg Gerichtsverfassung d. sinkenden R. Reichs p. 46–50. Mühl.

habebatur. His, nonnisi post operam sacris datam, litibus vacare licebat: Varro de lingua Lat. V. [* p. 59. ex edit. Bipont.] Dies fasti, per quos Praetoribus omnia verba sine piaculo licet fari.

Dies NE

FASTI, per quos dies nefas fari Praetorem: DO, DICO, ADDICO. Ovidius Fast. I. v. 47. sq.

Ille NEFASTUS erit, per quem tria verba silentur:

FASTUS erit, per quem lege licebit agi.

Macrobius Saturnal. I. 16. Solis ergo diebus fastis integris, et intercisis pomeridie Praetor sui faciebat copiam. Unde et dies sessionum vocantur Ulpiano: L. 5. §. 19. D. Ut in possess. legat. ubi perperam legi videtur possessionum pro sessionum Jacob. Raevardus Protribunal. c. 1. Ad dies nefastos pertinebant feriae r), quae vel statae erant et sollemnes, vel repentinae. Illarum exempla sunt apud Varronem de lingua Lat. V. p. 59. et adcuratior recensus fieri solet in Kalendariis Romanis, qualia Gruterus, Lambecius et Graevius ediderunt ). Hae pro re nata indicebantur, veluti supplicationes, ob rem prospere gestam decretae, item feriae, indictae in honorem Principis: L. 1. C. de Ferüs. Bynkershoek Observatt. II. 6. Etiam his Romani a forensibus negotiis et jure dicundo vacabant. Ceterum antiquissimis temporibus soli Pontifices fastorum curam gerebant, ad quos, tamquam ad oracula, adire oportebat eos, qui actione experiri vellent, ut, liceretne hoc vel illo die lege agere, cognosce

r) Cum feriis dies nefastos confundunt plurimi. Enimvero multi dies erant nefasti, non quod feriae tunc essent, sed quod Pontifices vel ominis vel religionis caussa indixerant justitium. Quales dies dicti atri, religiosi, ominosi, moesti, lugubres: Gellius Noctt. Att. V. 17. Polletus For. Rom. I. 8. p. 80. Generatim tamen dies festi erant nefasti. Hein. Perquam doctas de dierum fastorum ac nefastorum discrimine, tum de diebus atris seu religiosis disputationes continent Jac. van Vaassen Animadv. histor. crit. ad fastos Roman. sacros c. 1. p. 1–39. p. 261311. p. 324-329. et c. 5. 6. p. 166-261. Haub.

s) Messis etiam et vindemiarum ferias jam antiquitus fuisse observatas, nec ab Antonino demum vel Justiniano inventas, ut vulgo ex L. 1. D. de Fer. et L. 7. C. eod. colligunt, satis patet ex Plinii Epistt. VIII. 21. Julio mense, quo maxime lites interquiescunt, amicos collocavi. Perspicue etiam P. Papin. Statius Silvar. Lib. IV. 4. v. 39. sqq.

[blocks in formation]

Feriarum vindemialium meminit Minucius Felix Octav. c. 1. Hein. De feriis messium ac vindemiarum consul. Dav. Jac. van Lennep Exercit. juris (L. B. 1796. 4.) num. 2. p. 8—19. Haub.

rent. Sed postea fastos istos publicavit Cn. Flavius: Cicero de Oratore I. 41. pro Muraena c. 11. 8q. Quinctilianus Inst. Orator. III.8. L. 2. §. 6. 7. D. de Orig. jur. Qua de re quaedam supra ad prooemium scripsimus §. 5. 6.

§. 12.

Singulis cognitionibus certi dies adsignati.

Quamquam vero diebus fastis copiam sui faciebat Praetor: solebant tamen alios dies postulationibus, alios cognitionibus, alios decretis, alios manumissionibus, alios aliis actibus destinare, ut patet ex Ulpiano L. 2. §. 1. 2. D. Quis ordo in possess. servetur. Eum in finem in provinciis Praesides certis anni temporibus CONVENTUM, sive FORUM indicebant t), id est, tempus et locum distinguendorum negotiorum. De quibus conventibus juridicis videndi Theophilus ad §. 4. Inst. Qui et ex quib. caussis manum. non lic. Servius ad Virgilii Aeneid. V. v. 758. et II. v. 102. sq. "). Si quis stato die non aderat, exspectandum ei erat, usque dum novus indiceretur conventus: Servius ibid. Peregrinis tamen procul advenientibus nonnumquam jus extra ordinem dicebatur: Seneca Epist. 106. nec non militibus, teste Juvenale Sat. XVI. v. 48. sqq.

§. 13.

Ante actionem tentata compositio.

Ceterum qui actione experiri constituerant, prius per amicos faciebant periculum, an quid proficere liceret intra parietes. Quorum opera si frustra esset, tum demum ventum in jus est. Docet id exemplum apud Livium IV. 9. et Cicero pro P. Quintio c. 5. sq. et c. 11. a quo ejusmodi amici disceptatores domestici vocantur, quos cave confundas cum arbitris: L. 13. §. 2. D. de Recept. et qui arbitr. recep. Ger. Noodt de pact. et transact. c. 1. p. 648. Si res ita componi non posset, tum demum sequebatur in jus vocatio, a qua omnium actionum instituendarum principium proficisci ait Justinianus §. 3. Inst. de Poen. tem. litig. x).

t) Unde oppida dein orta sunt, ut Forum Claudii, Cornelii, Domitii, Fulvii, Julii, Lepidi, Livii, Segusianorum, Tiberii etc. quorum pleraque hodiedum florent. Hein.

u) De conventibus juridicis seorsim exposuit J. L. E. Püttmannus Lib. sing. Miscellaneorum c. 25. p. 233-244. Haub.

x) De iis, quae in litis exordio fiebant conf. Ant. Henr. van Hees Diss. de iis, quae antiquitus apud Romanos inter litigatores ante litem contestatam fiebant.

S. 14.

In jus vocatio antiqua.

Fiebat illa IN JUS VOCATIO privata auctoritate, ita, ut acturi reos sibi obvios monerent, ut se in jus sequerentur. Qua in re verbis utebantur: IN JUS EAMUS. IN JUS VENI. SEQUERE AD TRIBUNAL. IN JUS AMBULA: Barn. Brissonius de form. V. p. 366. Si vocatus frustraretur, aut moraretur; iis, qui proximi adstabant, denunciabatur testimonium. Vocans enim adclamabat: LICET ANTESTARI? quibus adfirmantibus auriculas eorum memoriae caussa tangebat y). Sic Horatius Sermon. Lib. I. sat. 9. v. 74. sqq.

Casu venit obvius illi

Adversarius et:,, Quo tu, turpissime?" magna

Exclamat voce; et: LICET ANTESTARI?" Ego vero

[ocr errors]

Oppono auriculam. Rapit in jus: clamor utrimque:
Undique concursus.

Et Plautus Curcul. Act. V. sc. 2. [ * v.
v. 23. sqq.]

PH. AMBULA IN JUS. TH. Non eo. PH. Licet te antestari?

TH. non licet.

PH. Juppiter te male perdat: intestatus vivito.
CURC. At ego, quem licet, te. PH. adcede huc.

TH. servom antestari! vide.

CURC. Hem! ut scias me liberum esse. TH. ergo AMBULA

IN JUS. hem tibi!

CURC. O cives, cives! TH. quid clamas? PH. quid istum tibi tactio est?

[blocks in formation]

Facta hunc in modum antestatione, licebat actori reum tergiversantem quocumque modo, obtortoque etiam collo in jus rapere. Aliquando tamen et sine antestatione licuisse in jus vocatos ad

L. B. 1747. 4. et in Fellenbergii Jurisprud. antiqua T. I. p. 491–564. (num. IX.). C. F. Glück Diss. de vita petendae restitutionis in integrum Praetoriae secundum doctrinam Romanorum (Hal. 1776. 4.) c. 2. sect. 1. in opuscc. Fasc. II. p. 307 — 400. Zimmern l. 1. §. 108. §. 111-117. Haub. et Mühl.

y) Auris veteribus memoriae locus, unde eam tangentes admonebant, et antestabantur: Plinius Hist. Nat. XI. 41. Nota phrasis est: aurem alicui vellere. Illius ritus monumentum perpulchrum est lapillus apud Laurinos, in quo caput sculptum, et manus aurem attingens cum inscriptione MNHMONEYE. Memento. Vid. Just. Lipsius Quaesit. per Epist. XXVIII Hein.

Praetorem rapere, si nimirum hi essent improbi, et intestabiles, veluti fures, lenones, raptores, jam observarunt Joach. Hopperus de arte juris Libr. III. ejusque discipulus Jac. Raevard. ad XII Tabb. P. 27. Et sane hanc observationem firmat testimonium Plauti in Persa Act. IV. sc. 9. v. 10. ubi Dordalus leno in jus vocatus ait: Nonne antestaris?

c. 5.

Cui adversarius Saturio respondet:

Tuan' ego caussa, carnufex,

Quoiquam mortali libero aureis atteram?

Ceterum tantus erat veteris juris rigor, ut liceret reum, etiam aegrotum ac senectute paene confectum, jumento impositum, nova funeris facie in comitium rapere: Gellius Noctt. Att. XX. 1. Quae omnia legibus decemviralibus inducta sunt, quibus ita cautum fuisse legimus: SI. IN. JUS. VOCAT. ATQUE. EAT. NI. IT. ANTESTAMINO. IGITUR. EM. CAPITO. SI. CALVITUR. PEDEM. VE. STRUIT. MANUM. ENDO. JACITO. SI. MORBUS. AEVITAS. VE. VITIUM. ESCIT. QUI. IN. JUS. VOCABIT. JUMENTUM. DATO. SI. NOLET. ARCERAM. NE. STERNITO: Cicero de Legg. II. 4. Horatius Sermon. Lib. I. sat. 9. v. 76. Porphyrion Schol. Non. Marcellus I. 20. p. 486. Gellius l. c. 2). .

S. 15.

Quae circa illam postea mutata.

Enimvero postquam cultiorum nationum usus rubiginem pristinam e Romanorum moribus sensim extersit: multa commenti sunt juris auctores, ut duriores illas de in jus vocatione leges quodammodo lenirent. Primo enim quasdam personas vel plane non, vel nonnisi impetrata a Praetore venia, in jus vocare licebat. Deinde matronas in jus vocatas attingere nefas habebatur: Valerius Maxim. II. 1. 5. a). Idem honor habitus impuberibus et puellis, alieno juri

z) De in jus vocatione universe vid. Sacc. Herm. van Idsinga Lib. sing. Variorum juris civilis c. 3—7. p. 19–59. et Jani Gelderman Diss. Quaedam de antiqua in jus vocatione ex legibus XII tabularum et edicto Praetoris de in jus vocando. Harderov. 1778. 4. De verbis XII tabularum, quae ad eam spectant: Unterholzner in peculiari Comm. quae legitur in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. II. num. XVII. p. 432–440. (Dirksen Kritik u. Herstellung d. XII Tafelges. p. 129 — 154.); denique de antestatione: Jac. Henr. Bornii Ep. de antestatione in jus vocantium apud Romanos. Lips. 1737. 4. Haub.

a) Tempore Decemvirorum etiam feminas raptas in jus esse, patet exemplo Virginiae apud Livium III. 44. Hein.

« PreviousContinue »